Fragmenta ex opere historico 2.29.1
« At vero haec perfidia ( Orientalium Sirmio rescribentium ) non fides, Deum ex Deo dicens, et primogenitum commendans, et Trinitatis nomen instituens, virus suum sub modestia religiosae moderationis occultat, dicens, Deum ex Deo, lumen ex lumine: ut per occasionem confessionis istius, ex Deo ac lumine, Deus ac lumen factus a Deo, non genitus de Deo, id est, non de substantia paternae aeternitatis exstiterit; ac sic contumelia Patris vilescat et Filius, si Deus ortus ex nihilo est: in primogeniti vero confessione ordinem quemdam ab ejus ortu creantis ( f. creatis) mundi rebus assignent: ut quia mundus ex tempore est, tamen, licet mundo prior sit Christus, ex tempore sit; et non aeternitas in eo tempore ( an ante tempora?), sed ordo in tempore sit creati ( f. creatis) : ac per hoc aliquid quod ante eum sit relinquatur, qui esse coepit ex tempore; ( adde et) dissolvatur in Christo omne quod Deus est, cum in eo non exstantis aliquando Mariae ortus a tempore sit.
PL 10, 655A「しかし、この背信(シルミウムで返書を送る東方の人々の)は、信仰ではなく、神からの神と言い、初子を称え、三位一体という名を立てながら、自らの毒を、信心深い節度の慎ましさのもとに隠す。すなわち、『神からの神、光からの光』と言うことによって、この告白の機会を通じて、神と光から、神によって造られた神と光が生じたのであり、神から生まれたのではなく、すなわち父の永遠性の実体からは出なかったことになる。こうして、もし神が無から生じたのなら、父への冒瀆によって子も卑しめられる。他方、初子の告白においては、彼の出生から、創造する(おそらく「創造された」)世界の事物に、ある秩序を割り当てる。世界が時間からのものであるのだから、キリストは世界より先であっても、なお時間からのものである、というわけである。そして、その時間のうちに(あるいは「時間の前に」か)永遠性があるのではなく、時間のうちに、創造されたもの(おそらく「創造されたものたち」)の秩序があるにすぎない。こうしてこれによって、時間から存在し始めた者の前に、何かが残される。(「そして」を加える)キリストにおいて、神であるすべてのものが解消される。彼のうちには、あるときには存在しなかったマリアからの、時間による出生があるからである。」