ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Fragmenta ex opere historico

Fragmentum V, Caput II 第V断片 第II章

Hilary of Poitiers · Fragmenta ex opere historico · PL 10, 683A · 5 sectiones

Fragmenta ex opere historico 5.2.1

1

Litteras Orientalium suppressisse falso accusatur. Cur eis fidemnon habuerit. --Sed multi Ecclesiae membra lacerare festinant, qui confinxerunt me litteras suppressisse, ne crimina ejus, quem dicebantur condemnasse, apud omnes paterent. Quas illas litteras?

PL 10, 683A

東方の人々の書簡を隠したと偽って訴えられる。なぜ彼らを信用しなかったか〔底本は fidemnon。fidem non と読む〕。――しかし多くの者が教会の肢体を引き裂こうと急いでおり、彼らは、私が書簡を隠したとでっち上げた。断罪したと言われていた者の罪状が、すべての人に明らかにならないようにするためである。その書簡とはいったい何か。

Fragmenta ex opere historico 5.2.2

2

Episcoporum Orientalium, et Aegyptiorum; quibus in omnibus eadem in Athanasium crimina continebantur?

PL 10, 683B

東方の司教たちとエジプトの司教たちの書簡であり、そのいずれにも、アタナシオスに対する同じ罪状が記されていたというのか。

Fragmenta ex opere historico 5.2.3

3

At satis omnibus clarum est, nec quisquam negat, nos Orientalium litteras intimasse, legisse Ecclesiae, legisse concilio, atque haec etiam Orientalibus, respondisse; qui fidem et sententiam non commodavimus nostram, quod eodem tempore octoginta episcoporum Aegyptiorum de Athanasio sententia repugnabat, quam similiter recitavimus atque insinuavimus episcopis Italis.

PL 10, 683B

しかし、すべての人にとって十分明らかなことであり、誰も否定しない――我々が東方の人々の書簡を告げ知らせ、教会に読み、会議で読み、そしてこれについて東方の人々にも返答したことは。我々は自分たちの信頼と意見をこれに与えなかった。同じ時期に、アタナシオスについてのエジプトの八十人の司教たちの意見がこれに反しており、我々はこれをも同様に読み上げ、イタリアの司教たちに告げ知らせたからである。

Fragmenta ex opere historico 5.2.4

4

Unde contra divinam legem visum est etiam, cum episcoporum numerus pro Athanasio major exsisteret, in parte aliqua commodare consensum.

PL 10, 683B

それゆえ、アタナシオスを支持する司教たちの数のほうが多いのに、一方の側に同意を与えることは、神の法に反すると思われたのである。

Fragmenta ex opere historico 5.2.5

5

Haec scripta, si Deo fidem debet Eusebius qui missus fuerat, festinans ad Africam nobis reliquit: quae tamen postea omnia scripta, ne ad impetrandum forte concilium deessent, Vincentius qui cum caeteris missus fuerat Arelatum pertulit.

PL 10, 683B

遣わされていたエウセビウスは――もし彼が神に対して信義を負うのなら――アフリカへ急ぐ途上で、これらの文書を我々のもとに残していった。しかしその後、会議を得るのに万一これらが欠けることのないようにと、他の者たちとともに遣わされていたウィンケンティウスが、これらすべての文書をアルルへ携えて行った。