Fragmenta ex opere historico 2.26.1
Nicaeni concilii occasio. Arianorum doctrina. « Cum igitur patribus nostris cognitum fuisset, et Arios duos profanissimae fidei praedicatores exstitisse, seque longius non jam opinio, sed judicium labis istius tetendisset; ex omnibus orbis partibus in unum advolant, Nicaeamque concurrunt: ut exposita fide populis, et in luce intelligentiae cognitionis divinae itinere directo, intra ipsos auctores suos emergentis mali seminaria necarentur.
PL 10, 653Aニカイア会議の機縁。アレイオス派の教え。――「それゆえ、我々の父祖たちに、きわめて涜聖的な信仰の宣べ伝え手であるアレイオスが二人現れた〔Arios duos の意味は定かでない。字義どおり訳した〕ことが知られ、この汚れが、もはや世論ではなく判断として、より遠くまで及んでいたとき、世界のあらゆる地から一つに駆けつけ、ニカイアに集まった。それは、信仰が民に示され、神の認識の光のうちに、まっすぐな道が開かれて、当の創始者たちのうちで、生じつつある悪の苗床が断たれるためであった。」
Fragmenta ex opere historico 2.26.2
Tradebant autem Arii talia: Patrem Deum instituendi orbis causa genuisse filium, et, pro potestate, sui ex nihilo in substantiam novam atque alteram Deum novum alterumque fecisse; profani in Patrem, ex nihilo opinantes aliquid ei simile potuisse generari; blasphemi in Christum, infinitatis eum paternae generositate exspoliantes: ut cum didicissent ex persona Patris: Non est Deus alius praeter me (Esa. XLV, 18) ; et a Filio: Ego in Patre et Pater in me (Joan. XIV, 11) ; et: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) , sanctae in utroque unitatis vinculum abruperint, non exstanti creationis substantiae dantes Dei filio Domino nostro Jesu Christo initium de tempore, ortum de nihilo, non ex altero.
PL 10, 653A「アレイオスらはこのように伝えていた。父なる神は世界を設けるために子を生み、自らの権能によって、無から、新しい別の実体へと、新しい別の神を造った。彼らは父に対して涜聖の者であり、無から、彼に似たあるものが生じえたと考える。またキリストに対しては冒瀆的で、父の無限性という高貴な出自を彼から剥ぎ取る。それは、父の位格から『私のほかに神はない』(イザヤ45:18)と、また子から『私は父のうちに、父は私のうちにある』(ヨハネ14:11)と、そして『私と父は一つである』(ヨハネ10:30)と学んだにもかかわらず、両者における聖なる一体性の絆を断ち切り、存在しない被造の実体に、神の子、我々の主イエス・キリストに、時間からの始まりを、無からの生じを与え、他の者からのものとはしないほどであった。」