Fragmenta ex opere historico 1.2.1
Fidei meritum. Spei natura. Charitatis affectus. --Igitur Deus justitiae praevius numeratur, creditus ab ignorante quod Deus sit.
PL 10, 628A信仰の功、希望の本性、愛の情動。――それゆえ、神は、神があることを知らない者に信じられて、義に先立つものとして数えられる。
Fragmenta ex opere historico 1.2.2
Atque ob id Abraham fides prima justificat (Hebr. II, 6 et Rom. IV, 9) , et Chananaeae filiam silentio Dominum tentantis matris fides salvat (Matth. XV, 28) , et credentibus in nomine ejus potestas in Joanne tribuitur, ut ex Deo nati sint (Joan. I, 12) .
PL 10, 628Aそしてこのゆえに、最初にアブラハムを信仰が義とし(ヘブライ2:6、ローマ4:9)、沈黙のうちに主を試みるカナンの女の、その娘を、母の信仰が救い(マタイ15:28)、ヨハネにおいて、その名を信じる者たちに、神から生まれた者となる権能が与えられる(ヨハネ1:12)。
Fragmenta ex opere historico 1.2.3
Magnum est fidei meritum, et perfecta credentibus Deo beatitudo, per quam genitis in corpore, in iniquitate, in aegritudine, et justitia et sanitas et ortus ex Deo est.
PL 10, 628A信仰の功は大きく、神を信じる者たちには完全な幸福がある。それによって、肉体のうちに、不義のうちに、病のうちに生み出された者たちにも、義と健やかさと神からの生まれとがある。
Fragmenta ex opere historico 1.2.4
Spes vero amoenitatem vitae mundialis et bona saeculi, quiescentis ( f. quiescens) in his quae a Deo disposita confidit, exsuperat, praesentium damno futurorum lucra meritura: quam Dominus tali praemio muneratur, Omnis, qui reliquerit domum, vel fratres, vel sorores, aut matrem, aut filios, aut agrum propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit (Matth. XIX, 29) .
PL 10, 628Aしかし希望は、この世の生の快さと世の善きものとにまさる。それは、神によって定められたと信頼するものに安らう者の(おそらく「安らいつつ」)希望であり、現在のものの損失によって未来のものの利得を得るにふさわしいものである。主はこの希望に、次のような報いを与える。「私の名のために、家、兄弟、姉妹、母、子、畑を捨てた者はみな、百倍を受け、永遠の生命を所有する」(マタイ19:29)。
Fragmenta ex opere historico 1.2.5
Egregia virtutum Dei testis, fiducia exspectationis suae, praesentia quaeque ut nulla et incerta despiciens, futura vero ut aeterna et praesentia apprehendens!
PL 10, 628B神の力の卓越した証人、自らの期待への確信よ。現在のものはいずれも無に等しく不確かなものとして軽んじ、未来のものを、永遠のものとして、また現在のものとして捉えている。
Fragmenta ex opere historico 1.2.6
Sed quamquam mansurae fidei, spei, charitatis ( f. charitati) parem gloriam idem Apostolus tribuat, et aequaliter inviolabiles eas esse significet; charitatem tamen praestare caeteris superioribus indicat.
PL 10, 628Bしかし、同じ使徒が、残るべき信仰と希望と愛の(おそらく「愛に」)等しい栄光を認め、それらが等しく損なわれえないものであると示しているとはいえ、愛は先に挙げた他のものにまさると示している。
Fragmenta ex opere historico 1.2.7
Per hanc enim quodam vinculo Deo suscepti amoris annectimur: fitque individua ab eo voluntas nostra semel nomini ejus charitate pietatis infusa, a qua non gladius, non fames, non nuditas separabit (Rom. VIII, 35) ; per quam ira, aemulatio, ambitio, iniquitas, luxus, cupiditas comprimuntur.
PL 10, 628Bというのも、これによって我々は、受け入れた愛〔Deo suscepti amoris は「神に受け入れられた愛」とも読める〕という一種のきずなによって神に結びつけられ、敬虔の愛が一度その名に注ぎ込まれるや、我々の意志は神から切り離しえないものとなるからである。その愛から、剣も、飢えも、裸も、我々を引き離さない(ローマ8:35)。その愛によって、怒り、張り合い、野心、不義、放縦、貪欲は抑えられる。
Fragmenta ex opere historico 1.2.8
Atque idcirco cum maneat fides, spes, charitas, major horum est charitas (I Cor. XIII, 13) : per quam admixtos insecabili in Dei nomine affectu, nulla vis saecularium motuum aut dissolvit, aut dividit.
PL 10, 629Aそれゆえ、信仰と希望と愛が残るとき、これらのうち最も大いなるものは愛である(一コリント13:13)。断ち切れぬ情によって神の名のうちに混ぜ合わされた者たちを、世の動きのいかなる力も、解きほぐしもせず、引き離しもしない。