ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Fragmenta ex opere historico

Fragmentum XIII 第XIII断片

Hilary of Poitiers · Fragmenta ex opere historico · PL 10, 717A · 4 sectiones

Fragmenta ex opere historico 13.0.1

1

INCIPIT EPISTOLA GERMINII EPISCOPI ADVERSUS ARIANOS JAM SUBSCRIPSERANT IN CONCILIO ARIMINENSI, SCIENTES QUOD MALE FECERUNT ( Circa an. 365 edita ) .

PL 10, 717A

アリミヌムの会議ですでに署名し、自分たちが悪しくなしたことを知っていたアレイオス派〔題の構文は崩れており、jam subscripserant 以下をアレイオス派に係る関係節と取った〕に対する、司教ゲルミニウスの書簡が始まる(365年ごろに出された)。

Fragmenta ex opere historico 13.0.2

2

Ego Germinius episcopus credo et profiteor esse unum verum Deum patrem, aeternum, omnipotentem: et Christum filium ejus unicum et Dominum Deum nostrum, de vero Deo patre verum Dei filium, ante omnia genitum, divinitate, charitate, majestate, virtute, claritate, vita, sapientia, scientia Patri per omnia similem, utpote perfectum de perfecto genitum: susceptionem etiam hominis ex virgine Maria, sicut prophetae futurum praedixerunt, et evangelicae atque apostolicae voces completum docent.

PL 10, 717A

司教である私ゲルミニウスは、唯一の真の神、永遠にして全能の父が存在することを信じ、宣言する。また、その独り子にして我々の主なる神であるキリスト、真の父なる神からの神の真の子が、すべてに先立って生まれ、神性、愛、威厳、力、栄光、生命、知恵、知識において、すべてにわたって父に似ていることを。完全な者から完全な者が生まれたのだから。おとめマリアからの人間の受容をも、預言者たちが将来のこととして予告し、福音書と使徒たちの声が成就したこととして教えているとおりに。

Fragmenta ex opere historico 13.0.3

3

Passiones quoque ejus et mortem et resurrectionem et in coelis adscensionem suscipimus, credimus, profitemur: et quod in fine mundi de coelis descensurus sit judicare vivos et mortuos, et reddere unicuique secundum opera ejus.

PL 10, 717C

その受難と死と復活、天への昇りをも、我々は受け入れ、信じ、宣言する。また、世界の終わりに、生ける者と死せる者を裁き、各人にその業に応じて報いるために、天から降るであろうことも。

Fragmenta ex opere historico 13.0.4

4

Et in Spiritum sanctum, id est paraclitum, qui nobis a Deo patre per Filium datus est. Explicit.

PL 10, 717C

また、聖なる霊、すなわち、父なる神から子を通して我々に与えられたパラクレートスを。終わり。