Fragmenta ex opere historico 3.19.1
Sardicae congregatos infamant. --Immensa autem confluxerat ad Serdicam multitudo sceleratorum omnium ac perditorum, adventatium de Constantinopoli, de Alexandria: qui rei homicidiorum, rei sanguinis, rei caedis, rei latrociniorum, rei praedarum, rei spoliorum, nefandorumque omnium sacrilegiorum et criminum rei; qui altaria confregerunt, ecclesias incenderunt, domosque privatorum compilaverunt; profanatores mysteriorum Dei, proditoresque sacramentorum Christi; qui impiam sceleratamque haereticorum doctrinam contra Ecclesiae fidem asserentes, sapientissimos presbyteros Dei, diacones, sacerdotes atrociter demactaverunt: et eos omnes secum collectos in suo conventiculo habuerunt Ossius et Protogenes; eosque honorantes, nos omnes diacones et sacerdotes Dei despiciebant, quia nec ipsi volebamus talibus aliquando conjungi: iique vulgo, omnibusque gentibus ( f. hominibusque gentilibus) , id quod inter nos fuerat referebant, pro veris falsa fingentes; nec discordiam inter nos ex causa Dei ortam, sed ex humana praesumptione narrabant.
PL 10, 669Cセルディカに集まった者たちを中傷する。――ところが、セルディカには、あらゆる悪人と滅びた者たちのおびただしい群れが流れ込んでいた。コンスタンティノポリスから、アレクサンドリアから来た新参者たちで、殺人の被告、流血の被告、殺戮の被告、強盗の被告、略奪の被告、掠奪の被告、およそ忌まわしいあらゆる冒瀆と犯罪の被告である。祭壇を砕き、教会に火を放ち、私人たちの家々を荒らし、神の奥義を汚し、キリストの秘義を売り渡した者たち。彼らは、教会の信仰に逆らう異端者たちの不敬虔で邪悪な教えを主張し、神のいとも賢明な司祭たち、助祭たち、司教たちを残虐に屠った。オシウスとプロトゲネスは、彼らをことごとく自分たちのもとに集め、自分たちの小さな集会に置いた。そして彼らを重んじ、我々すべて、神の助祭たちと司教たちを見下した。我々自身は、そのような者たちと結びつくことを決して望まなかったからである。彼らは、民衆とあらゆる諸民族(おそらく「異教徒の人々」)に、我々の間にあったことを、真実の代わりに偽りをこしらえて言いふらした。我々の間の不和が、神のことから生じたのではなく、人間の思い込みから生じたと語ったのである。
Fragmenta ex opere historico 3.19.2
Divinis humana miscentes, et ecclesiasticis rebus privatas adjungentes, civitatis nobis concentum seditionemque conflarunt, dicentes nos gravem schismate civitati importasse injuriam, nisi illis, quod nefas erat, communicaremus: et haec frequenter acclamabant.
PL 10, 670A彼らは、神のことと人間のことを混ぜ、教会の事柄に私事を結びつけて、都市の人々の一斉の声〔concentum の意味は取りにくい。字義どおり訳した〕と我々に対する暴動を煽り立てた。彼らは、我々が、許されざることである彼らとの交わりを結ばないなら、分裂によって都市に重い不正を持ち込んだことになる、と言い、これを繰り返し叫んだ。
Fragmenta ex opere historico 3.19.3
Nos enim omnino illis communicare noluimus, nisi eos quos damnavimus projecissent, et dignum honorem Concilio Orientis tribuerent.
PL 10, 670A我々は、彼らが、我々の断罪した者たちを追い出し、東方の会議に相応の敬意を払わないかぎり、彼らとまったく交わりを持とうとしなかったのである。