ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Fragmenta ex opere historico

Fragmentum III, Caput XX 第III断片 第XX章

Hilary of Poitiers · Fragmenta ex opere historico · PL 10, 670A · 7 sectiones

Fragmenta ex opere historico 3.20.1

1

Quos scelestos praedicant, communione donatos esse conqueruntur. --Quae vero ipsi egerint, vel quale concilium habuerint, hinc addiscere poteritis.

PL 10, 670A

彼らは、悪人と言いふらしていた者たちが交わりを許されたことを嘆く。――しかし彼ら自身が何を行い、どのような会議を持ったかは、以下から学ぶことができよう。

Fragmenta ex opere historico 3.20.2

2

Nam Protogenes, sicut supra diximus, apud acta anathematizans Marcellum et Paulum, postea eos in communionem suscepit. Dionysium vero ab Elica provinciae Achaiae, quem ipsi exposuerunt, in concilio habuerunt.

PL 10, 670B

プロトゲネスは、先に述べたとおり、議事録においてマルケルスとパウロスをアナテマとしながら、その後、彼らを交わりに受け入れた。また、アカイア属州のエリス〔底本は Elica。Elis と読む〕のディオニュシオスを、彼ら自身が罷免した者であるのに、会議に迎え入れた。

Fragmenta ex opere historico 3.20.3

3

Simul secum, et exponentes et expositi, judices et rei, communicantes mysteria divina pertractant.

PL 10, 670B

彼らは、ともに、罷免する者も罷免された者も、裁判官も被告も、交わりを結びつつ、神の奥義を取り扱っている。

Fragmenta ex opere historico 3.20.4

4

Bassum autem de Diocletiana civitate in flagitiis sceleribusque detectum, et merito de Syria deportatum, ordinaverunt episcopum: quique apud ipsos sceleratius vivens detectus, et ab ipsis damnatus, cum ipsis hodie videtur esse conjunctus.

PL 10, 670B

またバッススを、ディオクレティアナの都市の者で、悪行と凶行によって摘発され、当然にもシリアから追放されたのだが、彼らは司教に叙階した。そして彼は、彼らのもとでいっそう邪悪に生きているのが発覚し、彼ら自身に断罪されながら、今日、彼らと結びついているのが見られる。

Fragmenta ex opere historico 3.20.5

5

Et quia io Thessalonicensis Protogeni frequenter probra multa criminaque objecit, quod diceret illum concubinas et habuisse et habere, cui communicare numquam voluit, nunc vero in amicitiam receptus, quasi pejorum consortio expurgatus, apud ipsos habetur ut justus.

PL 10, 670B

またプロトゲネスは、テサロニケのアエティオス〔底本は io Thessalonicensis Protogeni。ミーニュの注に従い Aethio Thessalonicensi Protogenes と読む〕に、多くの非難と罪状をたびたび突きつけ、彼が妾を持っていたし、いまも持っていると言って、彼とは決して交わろうとしなかった。ところがいまや〔アエティオスは〕友情に受け入れられ、あたかも、いっそう悪い者たちとの仲間関係によって浄められたかのように、彼らのもとでは義人と見なされている。

Fragmenta ex opere historico 3.20.6

6

Asclepas autem, cum ad Constantinopolim civitatem propter Paulum venisset, post immanitatem rerum atrocitatemque, commisit quae media in ecclesia Constantinopolitana gesta sunt, post mille homicidia, quae altaria ipsa humano sanguine coinquinaverunt, post interfectiones fratrum exstinctionesque gentilium, hodieque cum Paulo, cujus causa haec gesta sunt, communicare non cessat: sed et illi, qui per Asclepam Paulo communicant, accipientes ab eodem scripta atque ad illum mittentes.

PL 10, 670C

アスクレパスは、パウロスのためにコンスタンティノポリスの都市に来て、事の残虐さと凄惨さの後、コンスタンティノポリスの教会の真ん中で行われたことを犯した〔底本は commisit。文法的に据わりが悪く、本文が損なわれているらしい〕。そして、祭壇そのものを人の血で汚した千の殺人の後、兄弟たちの殺害と異教徒たちの殲滅の後にも、今日に至るまで、これらの出来事の原因であるパウロスと交わりを続けてやめない。またアスクレパスを通じてパウロスと交わる者たちも同じで、彼から書状を受け取り、彼に書状を送っている。

Fragmenta ex opere historico 3.20.7

7

Ex hac igitur coagulatione, atque ex perditorum congregatione, quale potuerit celebrari concilium, in quo flagitia sua non tam puniebant, quam agnoscebant?

PL 10, 670C

このような凝結から、また滅びた者たちのこのような集まりから、どのような会議が開かれえたであろうか。そこでは、自らの醜行を、罰するというよりも、認め合っていたのである。