ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Fragmenta ex opere historico

Fragmentum II, Caput XII 第II断片 第XII章

Hilary of Poitiers · Fragmenta ex opere historico · PL 10, 641A · 3 sectiones

Fragmenta ex opere historico 2.12.1

1

Ursacii et Valentis perversitas. --Quid autem de impiis et de imperitis adolescentibus Ursacio et Valente statutum sit, accipe, beatissime frater.

PL 10, 641A

ウルサキウスとウァレンスの邪悪さ。――では、不敬虔で未熟な若者、ウルサキウスとウァレンスについて何が定められたかを、いとも幸いなる兄弟よ、知ってほしい。

Fragmenta ex opere historico 2.12.2

2

Quia manifestum erat, hos non cessare adulterinae doctrinae lethalia semina spargere, et quod Valens relicta ecclesia ecclesiam aliam invadere voluisset, et eo tempore, quo seditionem commovit, unus ex fratribus nostris, qui fugere non potuit, Viator obruptus et conculcatus in eadem Aquileiensium civitate die tertia defecit: causa utique mortis fuit Valens, qui perturbavit, qui sollicitavit.

PL 10, 641A

というのも、この者たちが、偽りの教えの致命的な種を蒔くことをやめないこと、またウァレンスが、自分の教会を捨てて別の教会を襲おうとしたこと、そして、彼が騒擾を起こしたその時に、我々の兄弟の一人で、逃げることができなかったウィアトルが、押し倒され踏みつけられて、同じアクィレイアの都市で三日目に息絶えたことが、明らかであったからである。当然、死の原因はウァレンスであり、彼が混乱させ、扇動したのである。

Fragmenta ex opere historico 2.12.3

3

Sed ea quae beatissimis Augustis significavimus cum legeritis, facile pervidebitis, nihil nos praetermisisse, quantum ratio patiebatur. Et ne molesta esset longa narratio, qui fecissent, et quae commisissent, insinuavimus.

PL 10, 641B

しかし、我々がいとも幸いなるアウグストゥスたちに知らせたことを、諸君が読むなら、理が許すかぎり、我々が何も見落としていないことを、たやすく見て取るであろう。また、長い叙述が煩わしくならぬよう、誰がなしたか、何を犯したかを、我々は示しておいた。