Fragmenta ex opere historico 7.2.1
Non de Orientalium causis. --Res ista non debet ita intentionem animi longius propagare: non enim de Orientalibus episcopis in concilio vestro patitur ratio aliquid definiri.
PL 10, 696A東方の人々の件については扱わない。――この事柄は、そのように心の注意を先へ引き延ばしてはならない。というのは、東方の司教たちについて、諸君の会議で何かが決定されることを、道理が許さないからである。
Fragmenta ex opere historico 7.2.2
Proinde super his tantum, quae ad vos pertinere cognoscit gravitas vestra, tractare debetis: et completis celeriter universis, consentiente consensu decem mittere ad comitatum meum, ut prudentiae vestrae prioribus litteris ( non exstant ) intimavimus.
PL 10, 696Bしたがって、諸君の厳粛さが諸君にかかわると認めるこれらのことだけについて、諸君は論ずべきである。そして、すべてを速やかに終えたなら、一致した同意をもって十人を私の宮廷に送るがよい。先の書簡(現存しない)で、我々が諸君の思慮に告げたとおりである。
Fragmenta ex opere historico 7.2.3
Praedicti enim potuerunt omnibus quae eisdem Orientales proposuerint respondere, vel tractare de fide; ut exitu competenti omnis quaestio terminetur, et ambiguitas sopiatur.
PL 10, 696B前述の者たちは、東方の人々が彼らに提示するすべてのことに答え、また信仰について論じることができるであろうからである。それによって、あらゆる問題がふさわしい結末で終結し、曖昧さが鎮められるように。
Fragmenta ex opere historico 7.2.4
Quae cum ita sint adversus Orientales nihil statuere vos oportet: aut si aliquid volueritis contra eosdem praedictis absentibus definire; id, quod fuerit usurpatum, irrito evanescet effectu.
PL 10, 696Bこうである以上、諸君は東方の人々に対して何も決定してはならない。もし前述の者たちが不在のまま、彼らに対して何かを決定しようとするなら、その企てられたことは、無効のうちに消え失せるであろう。
Fragmenta ex opere historico 7.2.5
Non enim illa vires habere poterit definitio, cui nostra statuta testantur jam nunc robur et copiam ( al. cupiam) denegari.
PL 10, 696B実に、その決定は効力を持ちえない。我々の定めが、すでに今、それに力と余地(別本では「望み」)を認めないと証しているからである。
Fragmenta ex opere historico 7.2.6
Quae cum ita sint, moderatione religionis venerabilibus antistitibus consentanea debetis veneranda perficere; ut id quod religio postulat, explicetur, et quod audiri prohibet, nullus usurpet. Divinitas vos servet per multos annos, Parentes K. Dat.
PL 10, 696Cこうである以上、諸君は、尊敬すべき司教たちにふさわしい宗教の節度をもって、尊ぶべきことを成し遂げねばならない。宗教が求めることが明らかにされ、聞くことを禁じられることを、誰も企てないように。神性が諸君を長い年月守るように、いと親愛なる親たちよ〔底本は Parentes K.。K を karissimi の略と取った〕。発せられた。
Fragmenta ex opere historico 7.2.7
VI kalend. junias Eusebio et Ypatio conss. Incipit definitio catholica, habita ab omnibus catholicis episcopis, priusquam per terrenam potestatem territi haereticorum consortio sociarentur, in concilio Ariminensi (an. 359) .
PL 10, 696Cエウセビウスとヒュパティウスが執政官の年、六月のカレンダエの六日前。公同の決議が始まる。これは、すべての公同の司教たちが、地上の権力に怯えて異端者たちとの交わりに結ばれる前に、アリミヌムの会議で行ったものである(359年)。