Fragmenta ex opere historico 2.3.1
Fugiunt; quanta et quot eorum crimina. --Fugerunt enim, dilectissimi Fratres, non solum propter hos quos falso adpetiverunt, verum etiam ( supple propter) hos qui ex diversis locis convenerunt, ut eosdem multis criminibus arguerent.
PL 10, 633C彼らは逃げる。彼らの罪状はいかに大きく、いかに多いか。――愛する兄弟たちよ、彼らが逃げたのは、彼らが偽って攻撃した者たちのためばかりでなく、彼らを多くの罪状で告発しようと、諸方から集まってきた者たちのゆえでもある(「のゆえに」を補う)。
Fragmenta ex opere historico 2.3.2
Ferrum enim et vincula proferebant de exsilio revertentes viri. Et rursum ab his, qui adhuc in exsilio detinentur, missi affines et proximi, amici et fratres, querelas vel eorum qui supersunt detulerunt, vel eorum qui in ipsis exsiliis decesserunt, indignam injuriam prosecuti sunt.
PL 10, 634Aというのも、追放から帰還した男たちは、鉄の枷と鎖を示したからである。また再び、なお追放に留め置かれている者たちから遣わされた親族や近親、友人や兄弟たちが、生き残っている者たちの訴えを届けるか、あるいは追放先そのもので死んだ者たちの、不当な仕打ちを追及した。
Fragmenta ex opere historico 2.3.3
Et, quod est maximum, episcopi aderant, quorum alter ferrum et catenas praeferebat, quas per eos cervicibus suis portaverat; alii ex eorum insimulatione mortem sibi intentatam testificabantur.
PL 10, 634Aそして、最も重大なことに、司教たちが居合わせ、そのうちの一人は、彼らのせいで自分の首に負わされた鉄の枷と鎖を掲げ、ほかの者たちは、彼らの言いがかりによって自分たちに死が突きつけられたと証言した。
Fragmenta ex opere historico 2.3.4
In tantum enim desperationis eruperunt ut etiam episcopos interfecissent quidem, nisi fugissent ipsorum cruentas manus. Decessit enim coepiscopus noster beatissimus Theodulus fugiens ipsorum infestationem. Jussus est enim ex ipsorum insimulatione mori.
PL 10, 634A実に彼らは、絶望のあまり、司教たちをさえ殺してしまいかねないところまで暴発したのであり、もし司教たちが彼らの血に染まった手から逃れなかったなら、殺していたであろう。というのも、我々の同僚司教、いとも幸いなるテオドゥロスが、彼らの迫害から逃れて亡くなったからである。彼は、彼らの言いがかりによって死ぬよう命じられていたのである。
Fragmenta ex opere historico 2.3.5
Alii autem gladiorum signa, plagas et cicatrices ostendebant. Alii se fame ab ipsis excruciatos querebantur.
PL 10, 634Bまた、他の者たちは剣の痕、傷、傷跡を示した。さらに他の者たちは、彼らによって飢えで苦しめられたと訴えていた。
Fragmenta ex opere historico 2.3.6
Et haec non ignobiles testificabantur viri: sed de ecclesiis omnibus electi, propter quas huc convenerunt, res gestas edocebant, milites armatos, populos cum fustibus, Judicum minas, falsarum litterarum suppositiones.
PL 10, 634Bそして、これらのことを、無名でない人々が証言していた。彼らはすべての教会から選ばれた者たちであり、その教会のためにここに集まって、起こった事柄を教えたのである。すなわち、武装した兵士たち、棍棒を持った民衆、裁判官たちの脅し、偽造書簡の差し入れである。
Fragmenta ex opere historico 2.3.7
Lectae sunt enim litterae factae a Theognito falsae adversum coepiscopos nostros Athanasium et Marcellum, ut et imperator adversus ipsos commoveretur. Et haec convincebant ii, qui tunc ipsius Theogniti diacones fuerunt.
PL 10, 634Bというのも、我々の同僚司教アタナシオスとマルケルスに対して、皇帝が彼らに対して動かされるようにと、テオグニトスによって作られた偽りの書簡が朗読されたからである。そして、これらのことを、当時そのテオグニトス自身の助祭であった者たちが立証した。
Fragmenta ex opere historico 2.3.8
Ad haec virginum nudationes, incendia ecclesiarum, carceres adversus ministros Dei: et haec omnia propter iniquam atque exsecrabilem haeresim Ariomanitarum. Qui enim communioni eorum renuntiabant, necessitate patiebantur ( f. cogebantur) ista tolerare.
PL 10, 634Bこれらに加えて、乙女たちを裸にすること、諸教会への放火、神に仕える者たちに対する投獄があった。そしてこれらすべては、アレイオス狂徒の不義にして忌むべき異端のゆえである。彼らの交わりを拒んだ者たちは、必要に迫られて(おそらく「強いられて」)これらを耐え忍んでいた。