Fragmenta ex opere historico 2.32.1
Nicaenus tractatus quam accuratus. -- « Sed diligens Nicaeni tractatus perfectusque sermo artissimo veritatis praescripto, omnia haereticorum ingenia conclusit, ita ponens: Credimus in unum Deum patrem, et in unum filium ejus Jesum Christum.
PL 10, 656Cニカイアの論述はいかに綿密か。――「しかし、ニカイアの論述の入念で完全な言葉は、真理の最も厳密な規定によって、異端者たちのあらゆる才知を閉じ込めた。こう述べている。『我々は唯一の父なる神と、その唯一の子イエス・キリストを信じる』。」
Fragmenta ex opere historico 2.32.2
Unum ambo, et uterque unum, et in personali nomine patris. Et in Filium unum, quia unus est de utroque.
PL 10, 656C「両者は一つであり、それぞれが一つであり、位格的な父の名においてである。そして、唯一の子において、というのは、彼は両者から一つだからである〔de utroque の取り方は定かでない。「両者から」と取った〕。」
Fragmenta ex opere historico 2.32.3
Deum verum de Deo vero docet et virtutem et nuncupationem pari in utroque veritate communem; neque aliud in alio opinandum, cum Deus de Deo, et verus de vero sit uterque unum.
PL 10, 657A「『真の神からの真の神』と教え、力も呼称も、両者において等しい真実性をもって共通であること、また、神が神から、真の者が真の者から出るのだから、一方のうちに他方とは別のものを考えてはならず、両者が一つであることを教えている。」
Fragmenta ex opere historico 2.32.4
Cum vero sit in utroque ( supple, unum, scil. nomen, virtus, etc. ) ; natum vero non factum ad proprietatem ortus et originis refert: quia fieri, ex nullo subjaceat; nasci autem, de patre proprium; neque alia nascentibus, quam originis suae, forma vel virtus est.
PL 10, 657A「両者のうちにまことにあるとき(「一つの、すなわち名、力など」を補う)、『生まれたのであって造られたのではない』は、出生と起源の固有性に関係づける。すなわち、造られることは、無からということに服するが、生まれることは、父に固有だからである。また、生まれる者たちには、自らの起源の形と力のほかにはない。」
Fragmenta ex opere historico 2.32.5
Quod autem fit, ex opere exsistit ut fiat. Atque ita non factura in eo coepit ex nihilo; sed est nativitas a parente. Unius autem cum patre substantiae, quod Graeci dicunt ὁμοούσιον. Ita est: aeternitas sola sui similis est, et quod est semper, in Deo est.
PL 10, 657A「造られるものは、造られるために、働きから存在する。こうして、彼においては、無から造られたものが始まったのではなく、親からの誕生がある。また、父と同一実体の者――これをギリシア人はホモウシオスと言う。そのとおりである。永遠性だけが自らに似ており、つねにあるものは神のうちにある。」
- ホモウシオス(ὁμοούσιος、ラテン語 homousion/unius substantiae)=「同一実体の」。ニカイア信条(325年)が、子は父と「同一実体」であると告白した語。子が父と同じ一つの実体をもつことを言う。聖書に無い語であり、父と子の区別を消す(サベリオス的な)理解を招くとして、東方の多くの司教に警戒された。
Fragmenta ex opere historico 2.32.6
Ne qua igitur labes in Dominum Jesum Christum haereticae pravitatis incideret, idcirco in eo essentiae veritas explicatur.
PL 10, 657A「それゆえ、主イエス・キリストに異端的な邪悪さの汚れが入り込むことのないように、そのために、彼において本質の真理が明らかにされる。」
Fragmenta ex opere historico 2.32.7
Essentia enim ex eo, quod semper est, nuncupatur: quae quia extrinsecus opis ad continendam se numquam eguerit, et substantia dicitur; quod intra se id, quod semper est, et in aeternitatis suae virtutem subsistat.
PL 10, 657B「というのも、本質は、つねにあることから名づけられる。これは、自らを保つために外からの助けを決して必要としなかったので、実体とも言われる。それは、つねにあるものを自らのうちにもち、その永遠性の力のうちに自存するからである。」
Fragmenta ex opere historico 2.32.8
Ac sic quod ait: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) ; et, Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9) ; et rursum: Ego in Patre, et Pater in me est (Ibid. 11) ; et illud, Ego de Patre exivi (Joan. XVI. 28) : aequalis in utroque, id est, in Deo qui innascibilis est, et in Deo ( Hic desideratur qui genitus est) una atque eadem in utroque substantia aeternitatis expletur.
PL 10, 657B「こうして、彼が『私と父は一つである』(ヨハネ10:30)、また『私を見た者は、父をも見た』(ヨハネ14:9)、また再び『私は父のうちに、父は私のうちにある』(ヨハネ14:11)、そして『私は父から出た』(ヨハネ16:28)と言うとき、両者において等しく、すなわち、生まれざる神においても、神(ここには「生まれた者」が欠けている)においても、永遠性の一つの同じ実体が満たされる。」
Fragmenta ex opere historico 2.32.9
Quod autem descendit, incarnatus est, homo factus est, et resurrexit tertia die, adscendit in coelos, venturus judicare vivos et mortuos; sacramenta salutis nostrae in his continentur.
PL 10, 658A「また、降り、受肉し、人となり、三日目に復活し、天に上り、生ける者と死せる者を裁くために来るということ、我々の救いの秘義は、これらのうちに含まれている。」
Fragmenta ex opere historico 2.32.10
Sed idcirco immutabilis et inconvertibilis filius Dei, ut in assumptione hominis corruptioni potius gloriam intulerit, quam labem aeternitati.
PL 10, 658A「しかし、神の子が不変であり転じえないのは、人を受け入れることにおいて、永遠性に汚れを、ではなくむしろ、朽ちるものに栄光を、もたらすためである。」
Fragmenta ex opere historico 2.32.11
Anathema autem in eos, qui ex nihilo factum dicunt, quod ἐξ οὐκ ὄντων Graeci dicunt, et qui dicunt: Erat quando non erat, et prius quam nasceretur non erat, damnationem in Christo violatae aeternitatis, id est, deitatis paternae, sub maledictione designat.
PL 10, 658A「アナテマは、無から造られたと言う者たち(これをギリシア人はエク・ウク・オントーンと言う)、また『かつて、いなかった時があった』、『生まれる前にはいなかった』と言う者たちに向けられ、キリストにおいて損なわれた永遠性、すなわち父の神性への断罪を、呪いのもとに指し示す。」