Fragmenta ex opere historico 2.25.1
Ad tuendam Trinitatis fidem semper laborarunt apostolici viri. Ecclesiae hostium inde in se concitarunt odium. -- « Cura et negotium apostolicis viris semper fuit, constanti et publica perfectae fidei praedicatione, conatus omnes oblatrantis haeresis comprimere, et exposita Evangeliorum veritate, perversitatem doctrinae errantis exstinguere; ne audientium mentes quadam labe contaminans contagium vitii adhaerentis infligeret ( f. inficeret) .
PL 10, 652B三位一体の信仰を守るため、使徒的な人々はつねに労苦した。そのために彼らは、教会の敵の憎しみを自らに招いた。――「使徒的な人々の配慮と務めは、つねに、完全な信仰を、不動の公の宣べ伝えによって示し、吠えたてる異端のあらゆる企てを抑え、福音書の真理を明らかにして、誤りに陥った教えの邪悪さを消し去ることであった。それは、聞く者たちの心を、ある汚れで染め、付着する悪徳の伝染を押しつける(おそらく「感染させる」)ことのないようにするためである。」
Fragmenta ex opere historico 2.25.2
Itaque diligenter epistolis variis, quae de Deo patre opinio, quae de Dei filio cognitio, quae in Spiritu sancto sanctificatio oporteret esse, frequenter copioseque complexi sunt; ( supple ideo) ut cognitus de Deo patre fieret Filius Deus, et in Deo filio ( supple esset) Deus pater, et in Deo patre Filius Deus.
PL 10, 652C「それゆえ彼らは、さまざまな書簡において、父なる神についてどのような考えが、神の子についてどのような認識が、聖なる霊においてどのような聖化がなければならないかを、しばしば豊かに述べ尽くした。(「そのために」を補う)それは、子なる神が父なる神からの者として知られ、子なる神のうちに(「あること」を補う)父なる神が、父なる神のうちに子なる神があるようにするためである。」
Fragmenta ex opere historico 2.25.3
Ac sic secundum ipsius definitionem dicentis: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) , et rursum: Sicut, Pater, tu in me, et ego in te (Joan. XVII, 21) , continetur fides nostra in Patris et Filii nominibus personisque Deus unus.
PL 10, 652C「こうして、彼自身が『私と父は一つである』(ヨハネ10:30)、また再び『父よ、汝が私のうちに、私が汝のうちにあるように』(ヨハネ17:21)と語る定義にしたがって、我々の信仰は、父と子の名と位格において、神は一つであることを含んでいる。」
Fragmenta ex opere historico 2.25.4
Neque enim vel invidia Judaeorum, vel odium gentilium, vel furor haereticorum aliis potius adversus nos causis est excitatus, quam quod aeternitatis virtutem, nomen Filii confitemur in Patre. Haereticorum autem perversitas de fide impia semper exorta est.
PL 10, 652C「というのも、ユダヤ人の妬みも、異教徒の憎しみも、異端者の怒りも、我々に対して、我々が永遠性の力である子の名を〔aeternitatis virtutem と nomen Filii の関係は定かでない。同格と取った〕、父のうちに告白すること以外の理由によっては、掻き立てられなかったからである。異端者たちの邪悪さは、つねに不敬虔な信仰から生じたのである。」
Fragmenta ex opere historico 2.25.5
Nam dum occupati vitiis, et ab innocentiae operibus aversi, inutilium se quaestionum difficultatibus implicant; improbabiles effecti vita, voluntate, judicio, placere expetunt novitate doctrinae, postquam veritatis scientiam perdiderunt.
PL 10, 653A「というのも、彼らは悪徳にとらわれ、無垢の業から背を向けて、無益な問いの難しさに自らを絡ませているうちに、生活においても意志においても判断においても非難されるべき者となって、真理の知識を失ってのちに、教えの新奇さによって気に入られようと求めるからである。」