ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Fragmenta ex opere historico

Fragmentum XIV, Caput II 第XIV断片 第II章

Hilary of Poitiers · Fragmenta ex opere historico · PL 10, 718C · 3 sectiones

Fragmenta ex opere historico 14.2.1

1

Retractatio illius deposcitur. --Dignare igitur hoc, quod quaeritur, evidenter litteris tuis declarare: non dixisse, aut dicere, vel dicturum, similem esse per omnia Filium Patri excepta innativitate: ne quod perlatores litterarum Jovianus diaconus et Martyrius subdiaconus verbo deprecationis suae ante praedictos dominos meos fratres et coepiscopos nostros Valentem et Paulum asserebant, magis credibile esse videatur, quia per omnia similem esse Filium Patri profitearis.

PL 10, 718C

彼の撤回が要求される。――それゆえ、求められているこのことを、汝の書簡によって明白に宣言してほしい。すなわち、子が、生まれざることを除いてすべてにわたって父に似ている、とは言わなかったし、言わないし、言うつもりもない、と。書簡の運び手である助祭ヨウィアヌスと副助祭マルテュリオスが、自分たちの嘆願の言葉で、前述の私の主にして兄弟、我々の同僚司教ウァレンスとパウルスの前で主張していたこと、すなわち汝が子は父にすべてにわたって似ていると宣言しているということが、むしろ信ずるに足ると見えることのないように。

Fragmenta ex opere historico 14.2.2

2

Si enim sic te, sicut optavimus, sentire scriptis tuis manifestaveris; querelam pro injuria a quibusdam clericis tuis Palladio et Gaio fratribus et coepiscopis nostris factam ( f. facta) , licet nolueris, sicut prima conventione admonitus es, exquirere ad aestimationem tuam pertinet, illis scilicet praestantibus pro sua temeritate rationem.

PL 10, 719A

もし汝が、我々が望んだとおりに考えていることを、汝の書簡で明らかにするなら、汝の聖職者の何人かによって、我々の兄弟にして同僚司教であるパッラディウスとガイウスに加えられた不正についての訴え(おそらく「なされた」)を、汝が望まないとしても、最初の会合で勧告されたとおり、調べることは、汝の判断に属する。彼らが、自分たちの無謀について説明を果たすのであって。

Fragmenta ex opere historico 14.2.3

3

Haec per Secundianum presbyterum, Pullentium lectorem, et Candidianum exorcistam transmisimus Charitati tuae XV calendas januarias ( anno 366), Gratiano nobilissimo P. et Dagalaifo conss., exemplum penes nos retinentes.

PL 10, 719A

これらを我々は、司祭セクンディアヌス、読師プッレンティウス、祓魔師カンディディアヌスを通じて、汝の愛に、一月のカレンダエの十五日前(366年)、いと高貴な少年〔P. は puer の略と解した〕グラティアヌスとダガライフスが執政官の年に送った。写しは我々のもとに保持している。