ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Fragmenta ex opere historico

Fragmentum XV, Caput III 第XV断片 第III章

Hilary of Poitiers · Fragmenta ex opere historico · PL 10, 720D · 3 sectiones

Fragmenta ex opere historico 15.3.1

1

Valentis inconstantia, et fidei a Marco Arethusio editae occasio. --Miror autem praedictum Valentem aut oblitum esse, aut certe subdole dissimulare, quid in praeteritum gestum definitumque sit.

PL 10, 720D

ウァレンスの不定さと、アレトゥサのマルクスが示した信仰の機縁。――しかし私は、前述のウァレンスが、過去に何が行われ決定されたかを、忘れたのか、あるいは確かに狡猾に見て見ぬふりをしているのかと、訝しむ。

Fragmenta ex opere historico 15.3.2

2

Nam sub bonae memoriae Constantio imperatore, quando inter quosdam coeperat esse de fide dissensio, in conspectu ejusdem imperatoris, praesentibus Georgio episcopo Alexandrinorum Ecclesiae, Pancratio Pelusinorum, Basilio episcopo tunc Anquiritano, praesente etiam ipso Valente et Ursacio, et mea parvitate, post habitam usque in noctem de fide disputationem et ad certam regulam perductam, Marcum ab omnibus nobis electum fidem dictasse, in qua fide sic conscriptum est: Filium similem Patri per omnia, ut sanctae dicunt et docent Scripturae: cujus integrae professioni consensimus omnes, et manu nostra subscripsimus.

PL 10, 721A

実際、善き記憶の皇帝コンスタンティウスのもとで、ある者たちのあいだに信仰をめぐる不一致が生じ始めたとき、同じ皇帝の面前で、アレクサンドリアの教会の司教ゲオルギオス、ペルシオンのパンクラティオス、当時アンキュラの司教であったバシレイオスが居合わせ、ウァレンスとウルサキウス自身、また取るに足らぬ私も居合わせるなか、夜に至るまで信仰について議論がなされ、確かな規範に導かれたのち、我々すべてによって選ばれたマルクスが、信仰を口述した。その信仰には、こう書き記された。「子は、聖なる書が語り教えるとおり、すべてにわたって父に似ている」。その損なわれぬ宣言に、我々は皆同意し、自分の手で署名した。

Fragmenta ex opere historico 15.3.3

3

Si autem nunc aliquid spiritus hujus mundi suggerit, ex aperto adhuc scire non possumus. Nam ut nos professi sumus de Scripturis per omnia similem Filium Patri, excepta innativitate; exponant et illi de Scripturis, quemadmodum parte similis sit, parte dissimilis.

PL 10, 722A

もしいま、この世界の霊が何かを吹き込んでいるとしても、我々はそれを明らかにはまだ知ることができない。というのも、我々が聖書に基づいて、子は生まれざることを除いてすべてにわたって父に似ていると宣言したように、彼らもまた、聖書に基づいて、いかにして一部は似ており一部は似ていないのかを、説明するがよい。