ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Fragmenta ex opere historico

Fragmentum III, Caput VII 第III断片 第VII章

Hilary of Poitiers · Fragmenta ex opere historico · PL 10, 663C · 4 sectiones

Fragmenta ex opere historico 3.7.1

1

Tyri contra Athanasium gesta. --Nam propter haec necessario concilium apud Caesaream Palaestinam primo videtur esse condictum ( an. 334, at non celebratum ) : et cum minime ab ipso vel ab satellitibus ad supradictum concilium occurreretur, post alterum annum ( an. 335) in Tyro propter ejus facinora necessario iterum celebratur.

PL 10, 663C

テュロスでアタナシオスに対してなされたこと。――実にこれらのゆえに、まずカイサリア・パレスティナに会議が招集されることになったが(334年。ただし開催されなかった)、彼自身やその取り巻きが上記の会議に出頭しなかったので、翌年(335年)、彼の凶行のゆえに、テュロスで、やむなく再び開かれた。

Fragmenta ex opere historico 3.7.2

2

Advenerunt episcopi de Macedonia et de Panonnia, Bythinia, et omnibus partibus Orientis, imperatoris jussione constricti: quique actis Athanasii flagitia criminaque cognoscentes, non passim nec temere accusatoribus credunt, sed suo de concilio inlustres et laudabiles episcopos eligunt, atque in rem praesentem, ubi res gestae erant de quibus arguebatur Athanasius, mittunt: quique oculata fide cuncta adspicientes atque vera cognoscentes, ad concilium redeunt, ejusque crimina, quae ab accusatoribus objiciebantur, suo testimonio vera confirmant.

PL 10, 664A

マケドニア、パンノニア、ビテュニア、東方のあらゆる地方から、皇帝の命令に縛られて、司教たちが到着した。彼らは、アタナシオスの醜行と罪状を記録によって知ったが、むやみに軽率に告発者たちを信じることはせず、自分たちの会議から名声高く称賛に値する司教たちを選び、事の現場、すなわちアタナシオスが告発された行いのあった場所へ派遣した。彼らはすべてを自分の目で見て、真実を知って会議に戻り、告発者たちによって突きつけられていた彼の罪状が真実であることを、自らの証言によって確認した。

Fragmenta ex opere historico 3.7.3

3

Unde in praesentem Athanasium dignam pro criminibus sententiam dicunt. Propter quod Tyro fugiens, imperatorem appellat. Audit etiam imperator: quique interrogatione habita omnia ejus flagitia recognoscens, sua illum sententia in exsilium (Treviros) deportavit.

PL 10, 664B

そこで彼らは、その場にいるアタナシオスに対し、罪状にふさわしい判決を述べた。これを受けて、彼はテュロスから逃れ、皇帝に上訴した。皇帝もまた聴取した。尋問を行って、彼のあらゆる醜行を確認し、自らの判決によって彼を(トリーアへ)追放した。

Fragmenta ex opere historico 3.7.4

4

His ergo ita cadentibus rebus, cum Athanasius damnatus digne in exsilio haberetur ob meritum facinorum suorum, sacrilegus in Deum, in mysteria sacra profanus, in demolitione basilicae violentus, in episcoporum exitiis innocentiumque fratrum persecutor ( f. persecutione) horrendus; ab omnibus episcopis in rejiciendis malis servatur auctoritas legis, canon Ecclesiae, et apostolorum sancta traditio.

PL 10, 664B

こうして事態がこのように運び、アタナシオスが、自らの凶行の報いとして、ふさわしく断罪されて追放の身にあったとき――神に対しては冒瀆者、聖なる奥義に対しては涜聖の者、聖堂の取り壊しにおいては暴力的な者、司教たちの殺害と無実の兄弟たちへの迫害においては恐るべき迫害者(おそらく「迫害において」)であった――すべての司教たちによって、悪しき者を退けることにおいて、法の権威、教会の規準、そして使徒たちの聖なる伝統が守られている。