Fragmenta ex opere historico 7.4.1
Eodem in concilio postquam statutum est nihil debere paternam minui traditionem, etiam qui contra hanc veniebant, omnium in unum conspirantium spiritali voce sunt damnati. Cujus tractatus hoc est exemplum. » EUSEBIO ET YPATIO CONSS.
PL 10, 697B同じ会議において、父祖の伝承が何も減じられてはならないと定められたのち、これに逆らって来た者たちも、一つとなって心を合わせたすべての人の、霊的な声によって断罪された。その討議の写しは次のとおりである。エウセビウスとヒュパティウスが執政官の年。
Fragmenta ex opere historico 7.4.2
XII kal. augusti (die 21 jul. an. 359.) Cum apud locum Ariminensem episcoporum synodus fuisset collecta, et tractatum fuisset de fide, et sedisset animo quid agi deberet; Grecianus episcopus a Calle dixit: Quantum decuit, Fratres charissimi, catholica synodus patientiam habuit, et piam Ecclesiam totiens exhibuit juxta Ursacium et Valentem, Germinium, Gaium; qui totiens mutando quod crediderant, omnes ecclesias turbaverunt, et nunc conantur haereticum animum suum inserere animis Christianis.
PL 10, 697C八月のカレンダエの十二日前(359年7月21日)。アリミヌムの地に司教たちの会議が集まり、信仰について論じられ、何をなすべきかが心に定まったとき、カッレの司教グレキアヌスは言った。「いとも親愛なる兄弟たちよ、公同の会議は、ふさわしいだけの忍耐を保ち、ウルサキウス、ウァレンス、ゲルミニウス、ガイウスに関して、敬虔な教会を幾度も示してきた(おそらく「教会は彼らに対して幾度も敬虔にふるまってきた」)。彼らは、信じていたことを幾度も変えて、すべての教会を混乱させ、いま彼らの異端の心をキリスト教徒の心に植えつけようとしている。」
Fragmenta ex opere historico 7.4.3
Subvertere enim volunt tractatum habitum apud Nicaeam, qui positus est contra Arianam haeresim et caeteras. Attulerunt nobis praeterea conscriptam a se fidem, quam recipere nos non licebat.
PL 10, 697C「実に彼らは、アレイオス派の異端およびその他に反して置かれた、ニカイアで行われた討議を覆そうとしている。さらに彼らは、自分たちが書いた信仰を我々に持ち込んだが、我々にはそれを受け入れることは許されなかった。」
Fragmenta ex opere historico 7.4.4
Jam quidem haeretici antehac nobis pronuntiati sunt, et multis diebus est comprobatum: quos et ad nostram communionem non admisimus, voce nostra damnantes eos praesentes. Nunc iterum quid vobis placet, iterum dicite, ut singulorum subscriptione firmetur.
PL 10, 698A「すでに以前、彼らは我々によって異端者と宣告され、多くの日にわたって確かめられた。我々は彼らを我々の交わりにも受け入れず、居合わせた彼らを我々自身の声で断罪した。いま再び、何が諸君の意に適うか、もう一度言うがよい。一人ひとりの署名によって確定されるように。」
Fragmenta ex opere historico 7.4.5
Universi episcopi dixerunt: Placet ut haeretici ss. damnentur, quo possit Ecclesia fide inconcussa, quae vere catholica, est in pace perpetua permanere. APPENDIX SUPERIORIS FRAGMENTI.
PL 10, 698Aすべての司教たちは言った。「前記の異端者たちが断罪されるのが良い。それによって、教会が、まことに公同である揺るがぬ信仰のうちに、永続する平和のうちに留まることができるように。」前の断片の付録。
Fragmenta ex opere historico 7.4.6
Damnatio blasphemiae Arii, et expositio integrae et catholicae fidei, quam catholici in tractatu Ariminensi firmaverunt, et manu sua subscripserunt. Blasphemiae Arii licet antehac fuerunt damnatae, latebant tamen occultae; quia eum blasphemasse ignorabatur.
PL 10, 698Aアレイオスの冒瀆の断罪と、公同の人々がアリミヌムの討議で確定し自らの手で署名した、損なわれぬ公同の信仰の提示。アレイオスの冒瀆は、これまでにも断罪されていたとはいえ、隠されたままになっていた。彼が冒瀆したことが知られていなかったからである。
Fragmenta ex opere historico 7.4.7
Verum favente Deo procuratum est, ut constitutis nobis apud Ariminum ejus pestifera haeresis repeteretur.
PL 10, 698Bしかし、神が好意を示して、我々がアリミヌムに居合わせていたとき、彼の害をもたらす異端が取り上げ直されるよう取り計らわれた。
Fragmenta ex opere historico 7.4.8
Et ideo simul cum ejus blasphemiis omnes quoque haereses, quae antehac exsurrexerunt contra catholicam et apostolicam traditionem, sicut jamdudum damnatae sunt praeteritis conciliis et diversis in locis, nos quoque damnamus: et anathematizamus eos, qui dicunt filium Dei de nullis exstantibus, et de alia ( supple, substantia), et non de Deo patre natum Deum verum de Deo vero.
PL 10, 698Bそれゆえ、彼の冒瀆とともに、これまでに公同にして使徒的な伝承に反して起こったすべての異端をも、すでに以前の会議において、また種々の場所で断罪されたように、我々もまた断罪する。そして、神の子は、存在するものが何もないところから、また別のもの(「実体」を補う)から生まれたのであって、父なる神から生まれた、真の神からの真の神ではないと言う者たちを、我々はアナテマとする。
Fragmenta ex opere historico 7.4.9
Et si quis Patrem et Filium duos deos, hoc est, non nota ( f. nata) duo principia dixerit, et non Patris et Filii unam deitatem profiteatur, anathema sit. Si quis et filium Dei creaturam vel facturam dixerit, anathema sit.
PL 10, 698Bもし誰かが、父と子を二つの神、すなわち、知られざる(おそらく「生まれていない」)二つの始原であると言い、父と子の一つの神性を宣言しないなら、その者はアナテマであれ。もし誰かが、神の子を被造物あるいは造られたものと言うなら、その者はアナテマであれ。
Fragmenta ex opere historico 7.4.10
Si quis Deum Patrem ipsum de Maria Virgine natum, eumdemque patrem et filium dixerit, anathema sit. Si quis filium Dei de Maria initium sumpsisse dixerit, vel fuisse tempus quando non erat filius, anathema sit.
PL 10, 698Cもし誰かが、父なる神自身がおとめマリアから生まれたと言い、同じ者が父であり子であると言うなら、その者はアナテマであれ。もし誰かが、神の子がマリアから始まりを得たと言い、あるいは子のいなかった時があったと言うなら、その者はアナテマであれ。
Fragmenta ex opere historico 7.4.11
Si quis filium Dei non vere inenarrabiliter de Deo patre natum, sed adoptivum filium dixerit, anathema sit. Si quis filium Dei aut temporalem, aut hominem solum, et non ante omnia saecula de Deo patre natum profiteatur, anathema sit.
PL 10, 698Cもし誰かが、神の子は、まことに言い表しがたい仕方で父なる神から生まれたのではなく、養子としての子であると言うなら、その者はアナテマであれ。もし誰かが、神の子を時間的なもの、あるいはただの人間であると宣言し、すべての世に先立って父なる神から生まれたとは宣言しないなら、その者はアナテマであれ。
Fragmenta ex opere historico 7.4.12
Si quis Patris et Filii et Spiritus sancti unam personam aut tres substantias divisas dixerit, et non perfectae Trinitatis unam deitatem profiteatur, anathema sit.
PL 10, 698Cもし誰かが、父と子と聖なる霊は一つの位格である、あるいは三つの分かたれた実体であると言い、完全な三位一体の一つの神性を宣言しないなら、その者はアナテマであれ。
Fragmenta ex opere historico 7.4.13
Si quis filium Dei esse ante omnia quidem saecula et non ( f. sed non) ante omne omnino tempus, ut ei tempus adsignet, anathema sit. Si quis creata omnia non per Verbum, sed sine eo vel ante eum facta dixerit, anathema sit.
PL 10, 698Cもし誰かが、神の子はすべての世に先立ってはいるが、そして(おそらく「しかし」)すべての時間に全く先立っているのではないと言い、子に時間を割り当てるなら、その者はアナテマであれ。もし誰かが、造られたすべてのものは、言葉によってではなく、言葉なしに、あるいは言葉に先立って造られたと言うなら、その者はアナテマであれ。
Fragmenta ex opere historico 7.4.14
Si qui ( f. quae) autem aliae blasphemiae Arii vel cujuslibet repertae fuerint, similiter anathematizamus.
PL 10, 699Aもし何か他の(おそらく「何であれ他の」)、アレイオスの、あるいは誰であれ他の者の冒瀆が見いだされるなら、同様に我々はアナテマとする。