Fragmenta ex opere historico 2.13.1
Synodi placita Siciliae, Sardiniae et Italiae per Julium addiscenda. --Tua autem excellens prudentia disponere debet, ut per tua scripta, qui in Sicilia, in Sardinia, in Italia sunt fratres nostri, quae acta sunt et quae definita cognoscant; et ne ignorantes eorum accipiant litteras communicatorias, id est epistolia, quos justa sententia degradavit, perseverent autem Marcellus et Athanasius et Asclepius in nostra communione: quia obesse eis non poterat iniquum judicium, et fuga, et tergiversatio eorum, qui ad judicium omnium episcoporum, qui convenimus, venire noluerunt.
PL 10, 641B会議の決定を、シチリア、サルディニア、イタリアは、ユリウスを通して学ぶべきである。――汝の卓越した思慮は、シチリア、サルディニア、イタリアにいる我々の兄弟たちが、汝の書簡によって、行われたこと、定められたことを知るように、取り計らうべきである。そして、正当な判決が位階を奪った者たちの交わりの書簡、すなわち小書簡を、知らないままに受け取ることのないように、またマルケルスとアタナシオスとアスクレパスが我々の交わりにとどまるように、取り計らうべきである。不当な裁きも、また、集まった我々すべての司教の裁きに来ようとしなかった者たちの逃亡と言い逃れも、彼らを害することはできなかったからである。
Fragmenta ex opere historico 2.13.2
Caetera, sicuti superius commemoravimus, plena relatio fratrum, quos sincera charitas tua misit, unanimitatem tuam perdocebit. Eorum autem nomina, qui pro facinoribus dejecti sunt, subjicere curavimus: ut sciret eximia Gravitas tua, qui essent communione privati.
PL 10, 641C残りのことは、先に述べたとおり、汝の誠実な愛が遣わした兄弟たちの完全な報告が、汝の同心に十分に教えるであろう。また、凶行のゆえに罷免された者たちの名を、誰が交わりを奪われたかを汝の卓越した重厚さが知るように、我々は付記しておいた。
Fragmenta ex opere historico 2.13.3
Uti ante praelocuti sumus, omnes fratres et coepiscopos nostros litteris tuis admonere digneris, ne epistolia, id est, litteras communicatorias eorum accipiant. NOMINA HAERETICORUM.
PL 10, 642A先に述べたとおり、我々の兄弟たち、同僚の司教たちすべてに、彼らの小書簡、すなわち交わりの書簡を受け取らないよう、汝の書簡によって注意してほしい。異端者たちの名。