ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Fragmenta ex opere historico

Fragmentum III, Caput XXI 第III断片 第XXI章

Hilary of Poitiers · Fragmenta ex opere historico · PL 10, 670C · 2 sectiones

Fragmenta ex opere historico 3.21.1

1

His admisceri detrectant. --Non enim secundum nos, qui ecclesiis sanctissimis praesidemus, populisque rectores sumus, donantes et dimittentes, quae ab ipsis nec dimitti umquam possunt nec donari: quique etiam Marcello et Athanasio caeterisque sceleratis flagitia blasphemias, quae nefas fuerat dimittere, condonarunt: cum scriptum sit, Si peccaverit homo in hominem, orabunt pro eo ad Dominum; si autem in Deum peccaverit homo, quis orabit pro eo (I Reg. II, 25) ?

PL 10, 670C

彼らは、こうした者たちと混ざり合うことを拒む。――というのも、それは、最も聖なる諸教会を司り、民の指導者である我々に従うものではない〔底本は Non enim secundum nos …。述語を欠き構文が崩れているので、逐語的に補って訳した〕。すなわち、彼ら自身によっては決して赦されえず、与えられえないものを、与え、赦すことは。彼らは、マルケルスとアタナシオスとほかの悪人たちに、赦すことが許されぬ醜行と冒瀆をも赦した。書かれているではないか。「もし人が人に対して罪を犯すなら、彼のために主に祈るであろう。だが、もし人が神に対して罪を犯すなら、誰が彼のために祈るであろうか」(サムエル記上2:25)。

Fragmenta ex opere historico 3.21.2

2

Nos autem talem consuetudinem non habemus, nec Ecclesia Dei (I Cor. XI, 16) . Sed nec haec docere aliquos patimur, nec novas traditiones inducere: ne proditores fidei traditoresque Scripturarum divinarum, quod nefas est, dicamur, ne a Domino et ab hominibus condemnemur.

PL 10, 671A

「我々にはそのような習慣はない。神の教会にもない」(一コリント11:16)。またこれらを誰かが教えることも、新しい伝統を持ち込むことも、我々は許さない。我々が、信仰を売り渡した者、神の聖書を引き渡した者(許されざることだが)と言われることのないように、また主と人々から断罪されることのないように。