ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Fragmenta ex opere historico

Fragmentum II, Caput IX 第II断片 第IX章

Hilary of Poitiers · Fragmenta ex opere historico · PL 10, 639B · 4 sectiones

Fragmenta ex opere historico 2.9.1

1

Cur Julius non adfuerit synodo. Petri sedis praerogativa. --Quod semper credidimus, etiam nunc sentimus: experientia enim probat et confirmat, quae quisque auditione audivit.

PL 10, 639B

ユリウスがなぜ会議に居合わせなかったか。ペトロの座の特権。――我々がつねに信じてきたことを、今もなお感じている。というのも、各人が聞いて聞き知ったことを、経験が証し、確証するからである。

Fragmenta ex opere historico 2.9.2

2

Verum est enim, quod beatissimus magister gentium Paulus apostolus de se locutus est: An experimentum quaeritis ejus, qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII) ? quamquam utique quia in ipso Dominus Christus habitavit, dubitari non possit Spiritum sanctum per animam ejus locutum, et organum corporis personasse.

PL 10, 639B

実に、諸国民の幸いなる師、使徒パウロが自らについて語ったことは真実である。「汝らは、私のうちで語るキリストの証明を求めるのか」(二コリント13章)。とはいえ、当然、彼のうちに主キリストが住んだ以上、聖なる霊が彼の魂を通して語り、体という楽器を響かせたことは疑いえない。

Fragmenta ex opere historico 2.9.3

3

Et tu itaque, dilectissime frater, corpore separatus, mente concordi ac voluntate adfuisti: et honesta fuit et necessaria excusatio absentiae, ne aut lupi schismatici furtum facerent et raperent per insidias, aut canes haeretici rabido furore exciti insani oblatrarent, aut certe serpens diabolus blasphemiorum venenum effunderet.

PL 10, 639C

それゆえ、最愛の兄弟よ、汝もまた、体は離れていたが、心を合わせ意志を合わせて居合わせた。不在の弁明は名誉あるものであり、また必要なものでもあった。それは、分派を起こす狼が盗みを働き、策略によって奪うことのないように、あるいは異端の犬が、狂暴な怒りに駆り立てられて狂ったように吠えることのないように、あるいはともかく悪魔という蛇が冒瀆の毒を注ぐことのないようにするためであった。

Fragmenta ex opere historico 2.9.4

4

Hoc enim optimum et valde congruentissimum esse videbitur, si ad caput, id est ad Petri apostoli sedem, de singulis quibusque provinciis Domini referant sacerdotes.

PL 10, 639C

というのも、最善であり、きわめてふさわしいと思われるのは、主の司教たちが、それぞれの属州から、頭、すなわち使徒ペトロの座へ報告することだからである。