ミレウィスのオプタトゥスfl. c. 365–385

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › De schismate Donatistarum libri VII

Liber VII, Caput VII 第VII巻 第VII章

Optatus of Milevis · De schismate Donatistarum libri VII · PL 11, 1096A · 64 sectiones

De schismate Donatistarum libri VII 7.7.1

1

Macarium etiamsi reus fuisset, a communione pelli non potuisse. --Sed ut haec exempla sileantur, dicamus et nos quod dicitis reum fuisse Macarium: quod si fuit, accusatore silente, a nobis non licuit abstineri.

PL 11, 1096A

マカリウスは、たとえ有罪であったとしても、交わりから追い出されることはありえなかった。――しかし、これらの例は措くとして、我々も、諸君の言うとおりマカリウスが有罪であったと言ってみよう。もしそうであったとしても、告発者が黙している以上、我々が交わりを断つことは許されなかった。

De schismate Donatistarum libri VII 7.7.2

2

Scriptum est enim ante cognitam causam neminem esse damnandum. Dicite, quis eum accusavit, et auditus non est? dicite Macarium confessum esse culpam, et nostram siluisse sententiam? sumus enim qualescumque judices in Ecclesia, quod et ipsi non negatis; quod nos judices esse veros debere fuisse contenditis.

PL 11, 1096B

事情が知られる前にはだれも断罪されてはならない、と書かれているからである。言ってみよ、だれが彼を告発し、聞き入れられなかったのか。マカリウスが罪を認めたのに、我々の判決が沈黙していたと言えるか。我々は、どれほどのものであれ、教会における裁判官であり、これは諸君自身も否定しない。諸君は、我々が真の裁判官であるべきであった、と主張するのである〔quod nos judices esse veros debere fuisse の構文は崩れていて係りが取りにくい。我々が裁判官としてマカリウスを正しく裁くべきであった、と諸君が主張している、の意に取った〕。

De schismate Donatistarum libri VII 7.7.3

3

Non enim possumus facere quod non fecit Deus, qui in judicio suo personas separare dignatus est: nec eumdem voluit esse accusatorem et judicem.

PL 11, 1096B

我々は、神がしなかったことをなすことはできない。神はその裁きにおいて、役を分けることをよしとし、同じ者が告発者であり裁判官であることを望まなかった。

De schismate Donatistarum libri VII 7.7.4

4

Non enim potest quis in una causa, eodem momento duas portare personas, ut in eodem judicio et accusator esse possit et judex.

PL 11, 1097A

同じ一つの訴訟において、同じ時に、二つの役を担うことはだれにもできない。同じ裁きにおいて告発者でも裁判官でもありうる、というようなことは。

De schismate Donatistarum libri VII 7.7.5

5

Quod Deus nec per omnipotentiam fecit: ut nobis judicandi formam ostenderet, docuit reum sine accusatore non debere damnari; aut accusatorem eum esse, qui judex in ea causa futurus est.

PL 11, 1097A

神は全能によってさえそれをしなかった。それは、我々に裁きの形を示すためであり、被告は告発者なしに断罪されてはならないこと、あるいはその訴訟で裁判官となる者が告発者であってはならないことを教えたのである。

De schismate Donatistarum libri VII 7.7.6

6

Denique inter ipsa principia saeculorum dum hominum esset renovellata nativitas; dum a Cain frater Abel esset occisus, lectum est: et vocavit Deus Cain, et interrogavit eum ubi esset frater ejus (Genes. IV, 9) ; ille peccatum duplicans, quasi ignorantem faceret Deum, nescire se dixit.

PL 11, 1097A

さらに、世の初めのころ、人の誕生が新たにされていたとき、カインによって兄弟アベルが殺されたとき、こう読まれる。「神はカインを呼び、彼の兄弟はどこにいるかと問うた」(創世記4:9)。彼は罪を重ね、あたかも神が知らないかのように、知らないと言った。

De schismate Donatistarum libri VII 7.7.7

7

Et quando posset nescire aliquid Dominus, sub cujus oculis et vultu sunt omnia quae geruntur? et tamen Deus sine accusatore non judicat: et interrogat utique quod noverat.

PL 11, 1097A

主が何かを知らないということが、どうしてありえようか。主の目と顔の下に、行われるすべてのことがあるのに。それでも神は、告発者なしに裁かない。そして、すでに知っていたことを確かに問う。

De schismate Donatistarum libri VII 7.7.8

8

Et vos vultis ut abstineremus quem non vidimus aliquid mali facientem, et qui nullum habuerit accusatorem. Video hoc loco quid invidia submurmuret vestra. Dicitis enim non nos latuisse quod factum est.

PL 11, 1097B

それなのに諸君は、我々が、何か悪いことをしているのを見たこともなく、告発者を一人も持たなかった者との交わりを断つことを望む。ここで諸君の妬みが何をつぶやいているか、私には分かる。諸君は、起こったことは我々に隠れていなかった、と言うのである。

De schismate Donatistarum libri VII 7.7.9

9

Fatemur nos audisse, sed peccatum erat damnare eum quem nemo est ausus accusare. Sed si dixeritis quia non nos latuit factum, dicite Deo quare interrogavit, qui viderat parricidium.

PL 11, 1097B

我々は聞いていたことを認める。しかし、だれも敢えて告発しなかった者を断罪することは、罪であった。もし諸君が、事は我々に隠れていなかったと言うのなら、神に言え、なぜ問うたのかと。神は兄弟殺しを見ていたのに。

De schismate Donatistarum libri VII 7.7.10

10

Nec illud a nobis fieri oportuit, quod Deus facere noluit qui sententiam noluit dicere nisi reo. Redde accusatorem; alioquin non posset justa esse sententia, nisi ipse qui judicaturus erat accusaret.

PL 11, 1097B

神が行おうとしなかったことを、我々が行うべきではなかった。神は、被告にしか判決を言い渡そうとしなかった。告発者を出せ。さもなければ、判決は正しいものたりえない。裁こうとしていた者自身が告発するのでない限り。

De schismate Donatistarum libri VII 7.7.11

11

Ideo ait: Ecce sanguis fratris tui clamat ad me de terra (Genes. IV, 10) . Quare et vos cum minime probare possitis ab aliquo apud nos accusatum esse Macarium, nostrumnon potestis damnare judicium.

PL 11, 1097B

それゆえ、こう言うのである。「見よ、汝の兄弟の血が、地からわたしに叫んでいる」(創世記4:10)。したがって諸君は、我々のもとでだれかがマカリウスを告発したことを全く証明できないのであるから、我々の裁きを〔底本は nostrumnon。nostrum non と読む〕断罪することはできない。

De schismate Donatistarum libri VII 7.7.12

12

N. B. Huc usque liber septimus ex codicibus manuscriptis et prima editione Balduini; quae sequuntur habentur in altera ejusdem editione, ex Tiliano, ut ait, codice, quem nobis videre non contigit.

PL 11, 1097C

N.B. ここまで、第七巻は写本とボードゥアンの初版による。以下は、同じ人の別の版にあるもので、彼が言うところでは、ティリウス〔底本は Tiliano。人名の同定は確かでない〕の写本からとられたが、我々はその写本を見る機会を得なかった。

De schismate Donatistarum libri VII 7.7.13

13

Sed quia desunt in quatuor codicibus quibus usi sumus, videnturque aliena a mente Optati, nec stylum ejus sapere, ea ut immerito Optati orationi inserta, sustulimus e textu.

PL 11, 1098A

しかし、我々が用いた四つの写本には欠けており、オプタトゥスの考えとは異なり、その文体にも合わないと思われ、オプタトゥスの叙述にいわれなく挿入されたものであるので、本文から外した。

De schismate Donatistarum libri VII 7.7.14

14

Ne quid tamen nostro operi deesset, quod ad Optatum pertinere videretur, hic illa describenda esse censuimus.

PL 11, 1098A

それでも、オプタトゥスにかかわると見えるものが我々の著作に欠けないように、それらをここに書き写すべきであると考えた。

De schismate Donatistarum libri VII 7.7.15

15

Traditionis crimen elevatur.--Post haec verba, pag., initio: « Illi namque si illo tempore, bono pacis, » sequentia habentur: unitatem facere debuerant, etiam et ipsi ab Ecclesia non fuerant repellendi, in quibus necessitas excusaverat voluntatem.

PL 11, 1098A

引き渡しの罪は軽くされる。――100頁の初めの語句「なぜなら、彼らはあの時、平和の善のために」〔翻刻は頁数を欠くが、ミーニュは pag. 100 と刷る〕の後に、次の続きがある。――一致をつくるべきであったのなら、彼らもまた教会から退けられるべきではなかった。彼らにおいては、必要が意志を免じていたからである。

De schismate Donatistarum libri VII 7.7.16

16

Non enim aliqui illorum sponte tradiderant, aut hoc peccatum cum caeteris delictis poterit coaequari. Quidquid enim Deus fieri noluit, ore suo prohibuit, quo modo dixit: non occides, non moechaberis, etc. (Exod. XX, 13) .

PL 11, 1098A

彼らのうちのだれも、進んで引き渡したのではなかった。また、この罪は他の罪と同列に置かれうるものでもない。神が、なされることを望まなかったことは何であれ、自らの口で禁じた。たとえば「殺すな、姦淫するな」などである(出エジプト記20:13)。

De schismate Donatistarum libri VII 7.7.17

17

Potuit etiam hoc prohibere quod a parentibus vestris admissum est: sed quoniam aliud est quod facit animus, aliud est quod operatur eventus, quidquid de voluntate potest ab homine fieri, hoc meruit prohiberi; quidquid necessitas peccat, non potest magnis viribus accusari: denique voluntas habet poenam, necessitas veniam: homicida, scelus dum nemo cogit potest et facere, potest et non facere: adulterium moechus, dum de foris nemo compellit potest admittere, potest et non admittere, et caetera hujusmodi in quibus liberum habetur arbitrium.

PL 11, 1098B

神は、諸君の父祖が犯したことをも禁ずることができた。しかし、心がなすことと、結果がもたらすことは別であるから、意志によって人がなしうることは何であれ、禁じられるにふさわしかった。必要によって犯される罪は、重い力をもって告発されることはできない。すなわち、意志には罰があり、必要には赦しがある。殺人者は、だれも強いないのであれば、罪を犯すこともでき、犯さないこともできる。姦淫する者も、外からだれも強いないのであれば、姦淫を行うこともでき、行わないこともできる。そのほか、自由な選択が認められているこの種のすべてについても同様である。

De schismate Donatistarum libri VII 7.7.18

18

Ideo prohibita dum geruntur, judicio destinantur, non interdicta dum aliqua necessitate fiunt: forte facile dignetur ignoscere, qui noluit prohibere.

PL 11, 1098B

それゆえ、禁じられたことは、行われるときに裁きに定められる。禁じられていないことが何らかの必要によって行われるときには、禁じようとしなかった者が、おそらくたやすく赦すことをよしとするであろう。

De schismate Donatistarum libri VII 7.7.19

19

Denique hoc delictum quod quasi capitale potuit objici parentibus vestris, si illo in tempore nudarentur, aut in judicium vocarentur, possent sibi exemplo non uno succurrere, ubi primis temporibus aut tabulae legis fractae, aut libri traditi esse leguntur vel incisi et incensi, et nemo damnatus est.

PL 11, 1098C

そしてまた、この罪は、いわば死罪として諸君の父祖に突きつけられえたであろうが、もしあの時に彼らが暴かれたり、裁きに召し出されたりしたなら、一つにとどまらぬ例によって自らを助けることができたであろう。最初の時代に、律法の板が砕かれた、あるいは書物が引き渡された、あるいは切り刻まれて焼かれたと読まれるが、それでもだれも断罪されなかったのである。

De schismate Donatistarum libri VII 7.7.20

20

Si (ut supra dixi) parentes vestri illo tempore nudarentur, si accusari potuissent, sine dubio dicerent, se nihil amplius fecisse a Moyse legislatore, quamvis non sibi similent, sed inter se repugnent necessitas et voluntas, cum eodem nomine legis parentum vestrorum et Moysi una fuerit causa.

PL 11, 1098C

もし(先に述べたとおり)諸君の父祖が、あの時に暴かれ、告発されることがありえたなら、彼らは疑いなく、立法者モーセより多くのことはしていないと言うであろう。必要と意志は自分に似ておらず、互いに相いれないものであるにしても〔底本は non sibi similent, sed inter se repugnent。本文が崩れているらしく、このように解した〕、律法という同じ名のもとで、諸君の父祖とモーセの事情は一つであったのである。

De schismate Donatistarum libri VII 7.7.21

21

Possent dicere parentes vestri illud se de necessitate fecisse, quod Moyses prior fecerit de voluntate.

PL 11, 1099A

諸君の父祖は、モーセが先に意志によってなしたことを、自分たちは必要によってなしたのだと言うことができたであろう。

De schismate Donatistarum libri VII 7.7.22

22

Qui cum populo indignaretur, non consideravit quia Deus digito suo scripserat: et plus est quod scriptum est in coelo, quam quod in terra: et non est unum quod fecit Dei digitus, et quod scripsit calamus humana manu compositus.

PL 11, 1099A

モーセは民に憤ったとき、神が自らの指で書いたことを顧みなかった。天に書かれたものは地に書かれたものより重い。神の指がなしたものと、人の手で作られた葦のペンが書いたものとは、同じではない。

De schismate Donatistarum libri VII 7.7.23

23

Moyses ferebat quod per nubem acceperat, et parentes vestri tradiderunt quod data mercede confecerant: recte se parentes vestri defenderent, docentes capitale crimen non esse, si id fecisset unusquisque eorum magno metu perterritus, quod Moyses fecisset iratus: et non legimus Dominum indignatum esse Moysi, nec vindicasse confractas tabulas quas manu sua perscripserat, nec peccator appellatus est, nec punitus.

PL 11, 1099A

モーセは雲を通して受けたものを携えていたが、諸君の父祖は、報酬を受けて作ったものを引き渡した。諸君の父祖は、自分たちの弁護をうまくなしえたであろう。すなわち、モーセが怒ってしたことを、一人ひとりが大きな恐れにおののいてしたのなら、それは死罪ではない、と教えて。しかも、我々は、主がモーセに憤ったとも、自らの手で書き上げた砕かれた板に報復したとも読まない。モーセが罪人と呼ばれたことも、罰せられたこともない。

De schismate Donatistarum libri VII 7.7.24

24

Sic lex a Deo profecta est, ut aqua de fonte dilabitur, aut poma quae de arbore salva radice carpuntur: non perit quod erogatum est, si in origine sua salvum est.

PL 11, 1099B

このように、律法は神から出た。水が泉から流れ落ち、木の実が木から摘まれても根が無事であるのと同じである。与え出されたものが失われることはない。源において無事であるならば。

De schismate Donatistarum libri VII 7.7.25

25

Denique Moyses post tabulas sparsas legis et comminutas non damnari meruit, et Sina postea montem revocatus adscendit, et loqui cum Deo iterum meruit, et secundum legem innovatam accepit, quam prodiit titulus libri qui Graeco vocabulo Deuteronomos scribitur: ecce non perit in lege, quod salvum fuerat in origine.

PL 11, 1099B

さらに、モーセは、律法の板を撒き散らし砕いた後も、断罪されるにふさわしいとされなかった。のちにシナイ山へ呼び戻されて登り、ふたたび神と語るにふさわしいとされ、新たにされた第二の律法を受けた。ギリシア語で「デウテロノモス」と書かれる書の表題が、それを示している〔底本は secundum legem innovatam accepit, quam prodiit titulus libri。secundum を「第二の」(デウテロノモスは「第二の律法」の意)と取った。prodiit は、ミーニュの注 (41)(カソボン)に従い prodidit(示した)と読む〕。見よ、源において無事であったものは、律法において失われない。

De schismate Donatistarum libri VII 7.7.26

26

Sed ne cui videatur Moyses habuisse meritum, ut de colloquio quamdam apud Deum fiduciam, et ideo Deum non iratum esse, et hoc si ita esset, semper amicitia meritum suum et fructum exigere debebat: quare in eum postea vindicatum est, quod offendit? nonne ut ostenderetur leve fuisse illud, quod iratus admiserat.

PL 11, 1099C

しかし、モーセに功績があったかのように、すなわち、神との語らいから、神のもとに一種の確信を得ていたかのように、また、それゆえ神は怒らなかったのだと見られないように〔底本の文は崩れており、主文が欠けている。このように解した〕、そしてこれがそうであるなら、友愛は常にその功績と実りを要求すべきであったのに、なぜ後に、彼が犯したことのゆえに、彼に報復がなされたのか。怒って犯したことが軽いものであったと示されるためではないか。

De schismate Donatistarum libri VII 7.7.27

27

Lex in Deo sana fuit; et postquam ab homine cum tabulis lapideis fracta est: devotio quae ab homine debebatur ubi exhibita non est, Moyses illam poenam meruit, ut medio itinere moreretur, ne terram promissionis intraret: unde constat non magnum peccatum posse computari, quod in praesenti exemplo potuit impune committi.

PL 11, 1099C

律法は神のうちでは無傷であった。人によって石の板とともに砕かれた後、人から果たされるべき献身が果たされなかったので、モーセは、道の半ばで死に、約束の地に入らないという罰に値した。このことから、現在の例において罰を受けずに犯されえたことは、大きな罪とは数えられえない、と分かる。

De schismate Donatistarum libri VII 7.7.28

28

Haec si a parentibus vestris dicerentur, quis eis communionem negare potuisset? quid si et illa consequentia exempla proponerent, in quibus legitur, innovata lex cum haberetur in arca, et populus Israel in praelio vinceretur.

PL 11, 1099C

これらのことが諸君の父祖によって語られたなら、だれが彼らに交わりを拒みえたであろうか。さらに、次に続くあの例を彼らが持ち出したなら、どうであろうか。そこには、律法が新たにされて櫃の中に収められていたとき、イスラエルの民が戦いで敗れたと読まれる。

De schismate Donatistarum libri VII 7.7.29

29

Lex quae in arca consilio populorum in hostes allata est, quae ab ipsis Presbyteris et caeteris filiis Israel defendi non potuit, et inimicis est tradita, dum minus est reportata: tradita lege qui afferendam dixerant, fugerunt timidi, et non leguntur postea in vindicta aliquid passi.

PL 11, 1099D

民の議によって敵に向かって櫃の中に運ばれた律法は、長老たち〔presbyteri〕そのほかのイスラエルの子らによっても守られえず、取り返されないまま〔底本は dum minus est reportata。minus を否定の意に取った〕、敵に引き渡された。律法が引き渡されると、それを持ち運ぶべきだと言っていた者たちは、おびえて逃げ、のちに報復として何かを被ったとは読まれない。

De schismate Donatistarum libri VII 7.7.30

30

Si a parentibus vestris haec ratio redderetur, quis eos a communione sua repellere potuisset?

PL 11, 1100A

もしこの理由が諸君の父祖から述べられたなら、だれが彼らを自分たちの交わりから退けることができたであろうか。

De schismate Donatistarum libri VII 7.7.31

31

Quid si nec illa exempla tacuissent principes vestri? quibus legitur Baruch librum legis quem ex ore Jeremiae prophetae exceperat, tradidisse scribae Judin, et a principibus regis jussum esse ut et ipse Baruch qui exceperat, et Jeremias per quem Deus locutus erat, fugerent et laterent.

PL 11, 1100A

もし諸君の指導者たちが、次の例をも黙っていなかったなら、どうであろうか。そこには、バルクが、預言者エレミヤの口から書き取った律法の書を書記ユディ〔底本は Judin。エレミヤ書36章のユディ〕に引き渡したこと、また王の指導者たちから、書き取ったバルク自身も、神がそれを通して語ったエレミヤも、逃げて身を隠すようにと命じられたことが読まれる。

De schismate Donatistarum libri VII 7.7.32

32

Jeremias dictabat, Baruch tradidit, fugerant ambo; ad Joachim regem liber allatus est, qui Rex cum ante se pro qualitate temporis frigidi arulam habuisset ardentem, et librum a Judin scriba recitatum non libenter audivisset, subinde concisum minutatim ignibus imponebat.

PL 11, 1100A

エレミヤが口述し、バルクが引き渡し、二人とも逃げた。書はヨヤキム王のもとに持ち込まれた。王は、季節の寒さのゆえに自分の前に燃える小さな火鉢を置いていたが、書記ユディが朗読する書を快く聞かず、やがて細かく切り刻んで火に投げ入れた。

De schismate Donatistarum libri VII 7.7.33

33

Et non iratus est Deus vel Jeremiae qui fugerat, vel Baruch qui cum eo fugiens tradiderat: quibus si Deus iratus esset, ad Prophetam aliquem alterum loqueretur: non ad alterum, sed ad ipsum Jeremiam locutus est: sic enim legitur: Et factus est sermo Domini ad Jeremiam postquam combussit Rex capitulum libri, et sermones quos scripsit Baruch ex ore Jeremiae; dixit Deus ad Jeremiam: accipe tibi chartam alteram et scribe omnes sermones tuos qui tunc erant scripti in libro quem combussit Joachim Rex Judae (Jerem. XXXVI, 27) .

PL 11, 1100B

神はまた、逃げたエレミヤにも、彼とともに逃げて〔書を〕引き渡したバルクにも、怒らなかった。もし神が彼らに怒ったのなら、別の預言者のだれかに語ったであろう。だが別の者にではなく、まさにエレミヤその人に語ったのである。こう読まれるからである。「王が書の一部と、バルクがエレミヤの口から書き記した言葉を焼いたのち、主の言葉がエレミヤに臨んだ。神はエレミヤに言った。『汝のために別の紙を取り、ユダの王ヨヤキムが焼いた書に書かれていた汝のすべての言葉を書き記せ』」(エレミヤ36:27)。

De schismate Donatistarum libri VII 7.7.34

34

Ecce nec Deus iratus est, nec qui arserat perit, nec Baruch punitus est, nec Jeremias a Deo contemptus est; unde apparet, quod in hac re gravis numquam fuerit culpa quam numquam potuit sequi vindicta.

PL 11, 1100B

見よ、神は怒らず、焼けた書は滅びず〔qui arserat の arserat は自動詞で、「焼けたもの」と読み、男性名詞 liber(書)を受けると取った。書き直されて失われなかったことを言う〕、バルクは罰せられず、エレミヤは神に蔑まれもしなかった。ここから明らかなのは、この件には重い罪はけっしてなかったということである。復讐がけっして続きえなかったのだから。

De schismate Donatistarum libri VII 7.7.35

35

Si haec parentes vestri allegarent, quis illos a communione revocare potuisset? Denique cum videret Deus et a Moyse legis tabulas fractas, et arcam hostibus derelictam, et post traditionem Baruch librum legis et incisum esse et combustum, indicavit providentiam suam, et promisit se legem jam non in tabulis scribere, nec in libris, sed in ipso interiori homine, hoc est, in mente et in corde uniuscujusque credentis; quomodo scripserat in corde Noe, Abrahae, Isaac, et Jacob, et caeterorum patriarcharum quos constat legitime sine lege vixisse.

PL 11, 1100C

もし諸君の先祖がこれらのことを弁明として述べたなら、誰が彼らを交わりから退けることができたであろうか。さらに、モーセによって律法の板が砕かれ、契約の箱が敵に委ねられ、バルクの引き渡しののちには律法の書が切り刻まれ焼かれたのを見たとき、神は自らの摂理を示し、もはや律法を板にも書物にも書かず、まさにその内なる人、すなわち信じる者ひとりひとりの精神と心に書くと約束した。それは、律法なしに律法にかなって生きたことが知られている族長たち、ノア、アブラハム、イサク、ヤコブ、ほかの者たちの心に書いたのと同じ仕方である。

De schismate Donatistarum libri VII 7.7.36

36

Quam rem probat et beatus apostolus Paulus dicens: Scripta non atramento, sed Spiritu Dei vivi; non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus (II Cor. III, 3) .

PL 11, 1100C

このことを、祝福された使徒パウロも、こう言って証している。「インクによってではなく、生ける神の霊によって書かれたもの、石の板にではなく、肉の心の板に」(二コリント3:3)。

De schismate Donatistarum libri VII 7.7.37

37

Post legem a Moyse fractam et a filiis Israel hostibus derelictam, et offerente Baruch ad Joachim regem, et concisam et incensam ante tempora christiana, ubi postea melius scripturus erat, legem indicavit Deus per Prophetam dicens: Quoniam hoc est testamentum meum, quod disponam domui Israel et domui Judae, et post dies illos dicit Dominus: dans leges meas in corde eorum et in mentibus eorum scribam eas (Jerem. XXXI, 31) .

PL 11, 1100C

律法がモーセによって砕かれ、イスラエルの子らによって敵に委ねられ、バルクが王ヨヤキムに差し出して切り刻まれ焼かれたのち、キリスト教時代の前に、神は、のちにいっそう善く律法を書こうとしている場所を、預言者を通して示して言った。「これが私の契約である、私がイスラエルの家とユダの家に結ぶ契約である。そしてそれらの日のあとで、と主は言う、私は私の律法を彼らの心に与え、彼らの精神にそれを書き記そう」(エレミヤ31:31)。

De schismate Donatistarum libri VII 7.7.38

38

Promisit hoc jamdudum et proxime reddidit temporibus Christianis. Ergo jam secundo loco est charta, secundo loco membranae.

PL 11, 1101A

神はこのことをはるか前に約束し、ごく最近、キリスト教の時代に果たした。それゆえ、紙は今や第二の位置にあり、羊皮紙も第二の位置にある。

De schismate Donatistarum libri VII 7.7.39

39

Si a Deo lex ibi scripta est unde tradi non possit, ut parentes vestri qui jam in Trinitate crediderant, quamvis libros tradiderint, nec corda nec mentes tradiderint suas in quibus Deus legem suam scripsit, sicuti se scripturum esse promiserat.

PL 11, 1101A

律法が、そこからは引き渡されえない場所に神によって書かれたのだとすれば、すでに三位一体を信じていた諸君の先祖は、書物は引き渡したとしても、神が自らの律法を書いた心と精神を引き渡したのではない〔ut 以下の係りは定かでない。前半を条件、ut 以下を帰結と取った〕。神は書くと約束していたとおりに書いたのである。

De schismate Donatistarum libri VII 7.7.40

40

Ubi est ergo, frater Parmeniane, quod dixisti penitus exustam a traditoribus legem? ecce nec penitus exusta est, nec ex toto sublata, dum et in cordibus credentium manet, et librorum millia ubique recitantur: unde apparet te parentes tuos, quamvis per ignorantiam, frustra accusare voluisse.

PL 11, 1101A

では、パルメニアヌス兄弟よ、律法が引き渡し者たちによって完全に焼き尽くされたと汝が言ったことは、どこにあるのか。見よ、律法は完全に焼き尽くされてもおらず、まったく除かれてもいない。信じる者の心に留まり、何千もの書物がいたるところで朗読されているからである。ここから、汝が、無知からとはいえ、自分の先祖をむなしく告発しようとしたことが明らかである。

De schismate Donatistarum libri VII 7.7.41

41

Igitur si parentes vestri ad tempora unitatis occurrerent tot exemplis rationabiliter redditis, et ipsi a communione repelli non possent quando vos quos constat traditores non esse, sed filios traditorum, cum patrum et filiorum et personae discernantur et nomina, inter quas personas si non sit communis culpa, non potest una esse sententia.

PL 11, 1101B

それゆえ、もし諸君の先祖が、これほど多くの例が理にかなって示された上で、一致の時代に現れたなら、彼ら自身も交わりから退けられえないであろう。ましてや諸君は、引き渡し者ではなく引き渡し者の子であると知られているのだから〔quando 以下の係りは定かでない。このように取った〕。父と子は、人格も名も区別される。その人格のあいだに共通の罪がないのなら、判決は一つではありえない。

De schismate Donatistarum libri VII 7.7.42

42

Quamquam et si illorum unitas fieret, ad Ecclesiam catholicam sponte venirent. Caetera habentur in nostra editione (Dupiniana scilicet), pag. 100.

PL 11, 1101B

もっとも、彼らの一致が実現していたなら、彼らは自ら公同の教会に来たであろう。残りは我々の版(すなわちデュパン版)の100頁にある。

De schismate Donatistarum libri VII 7.7.43

43

Post haec verba pag. versus medium: « Si quid a filiis forsitan delinquatur, « sequentia habentur: Cum et temporibus Moysi sine cujusquam poena lex iterata sit, et arca Testamenti ab hostibus ultro sit reddita, et ab Jeremia Deo praecipiente charta sit altera scripta: quare putatur apud majores vestros solos capitale fuisse peccatum, in quo per tot exempla nemo damnatus est?

PL 11, 1101B

この言葉のあと、100頁の中ほど、「子らによって何か過ちが犯されるとしても」のあとに、次のものがある〔翻刻は頁数を欠くが、ミーニュは pag. 100 と刷る。delinquatur のあとの « は、閉じの引用符 » の誤植である〕。モーセの時代にも、だれの罰もなしに律法は繰り返され、契約の箱は敵から自ら返され、エレミヤによって、神の命じるとおり、別の紙が書かれた。それなのに、諸君の先祖においてだけ、それが死に値する罪であったと考えられるのはなぜか。それについては多くの例がありながら、だれも断罪されなかったのに。

De schismate Donatistarum libri VII 7.7.44

44

Nam si lex ideo data est, ut homines docerentur, non ut ipsa lex quasi pro Deo coleretur, post factum patrum vestrorum nullum damnum passa est turba credentium; unusquisque eorum sub metu codices suos perdidit.

PL 11, 1101C

なぜなら、律法が与えられたのが人々が教えられるためであって、律法そのものがあたかも神の代わりに崇められるためでないのなら、諸君の先祖の行いののち、信じる者たちの群れは何の損害も被らなかったからである。彼らのめいめいは、恐れのもとで自分の写本を失ったにすぎない〔eorum は先祖たちとも信じる者たちとも取れる。失われたのは各自の写本だけで、群れ全体は損害を被らなかったと解した〕。

De schismate Donatistarum libri VII 7.7.45

45

Nam lex quae necessaria fuerat, valet apud doctores populorum et cultores Dei. Bibliothecae refertae sunt libris; nihil deest Ecclesiae; per loca singula divinum sonat ubique praeconium; non silent ora lectorum; manus omnium codicibus plenae sunt; nihil deest populis doceri cupientibus, quamvis lex non magis pro doctrina quam pro futuro judicio scripta esse videatur, ut sciat peccator, quid pati possit, si minus juste vixerit.

PL 11, 1101C

というのも、必要であった律法は、民の教師たちと神を崇める者たちのもとで力をもっているからである。書庫は書物で満ち、教会には何も欠けていない。あらゆる場所で、神の宣べ伝えがいたるところに響き、朗読者たちの口は黙さず、すべての人の手は写本で満ちている。教えられることを望む民には何も欠けていない。もっとも、律法は教えのためというより、来るべき裁きのために書かれたと見える。罪人が、正しく生きなければ何を被りうるかを知るためである。

De schismate Donatistarum libri VII 7.7.46

46

Denique scriptum est et legitur: quod justis lex data non sit (I. Tim. I, 9); quia unusquisque justus ipse sibi lex est (Rom. II. 14 et 15) ; et alio loco idem beatus apostolus Paulus dicit: quia lex non facit justos, sed ipsa amat justitiam.

PL 11, 1101D

実際、書かれて読まれてもいる。律法は義人には与えられていない(一テモテ1:9)と。なぜなら、義人はひとりひとり自分自身にとって律法だからである(ローマ2:14,15)。また別の箇所で、同じ祝福された使徒パウロはこう言う。律法は義人をつくるのではなく、律法自身が義を愛するのである、と。

De schismate Donatistarum libri VII 7.7.47

47

Semper in omnibus rebus efficientibus effecta quaeruntur: vacat lex quae efficit, si per compendium paratum est quod efficitur.

PL 11, 1102A

何かを生み出すものにおいては、いつも、生み出されたものが求められる。生み出されるものが近道によってすでに整っているなら、生み出す律法は無用である。

De schismate Donatistarum libri VII 7.7.48

48

Denique Abrahae non dictum est: crede, sed ultro credidit: in quo sine lege, legis effectus impletus est: non legitur: audivit Abraham legem et credidit, sed legitur: credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad justitiam (Rom. IV, 3) .

PL 11, 1102A

実際、アブラハムは「信じよ」と言われたのではなく、自ら進んで信じた。そこで、律法なしに、律法の働きは満たされた。「アブラハムは律法を聞いて信じた」とは読まれず、「アブラハムは神を信じ、それは彼の義と認められた〔ad justitiam。この聖句に限り「義と認められた」と訳す〕」と読まれる(ローマ4:3)。

De schismate Donatistarum libri VII 7.7.49

49

Et primis temporibus Noe Patriarcha nihil egit unde justus fieret, et justus electus est, qui fabricata arca feliciter in diluvio navigaret. Longum est ire per singulos qui sine lege inventi sunt justi.

PL 11, 1102A

また最初の時代に、族長ノアは、それによって義とされるようなことを何もしなかったが、義人として選ばれ、箱舟を造って洪水のなかを幸いに航海した。律法なしに義人と認められた一人ひとりを順に追うのは長くなる。

De schismate Donatistarum libri VII 7.7.50

50

Haec si a vestris parentibus suo tempore dicerentur, quis eos a communione sua repelleret? quid si dicerent non debere silentio praeteriri quod Apostolus de extralegalibus ait: Gentes quae legem nesciunt, ea quae legis sunt, faciunt: habent enim legem scriptam in cordibus suis.

PL 11, 1102A

これらのことを、諸君の先祖がその時に語ったなら、誰が彼らを自らの交わりから退けたであろうか。使徒が律法の外にある者たちについて言ったことを、沈黙で見過ごすべきではないと彼らが言ったとしたらどうか。「律法を知らない異邦人たちが、律法のことを行う。彼らは律法を自分たちの心に書かれたものとしてもっているからである」。

De schismate Donatistarum libri VII 7.7.51

51

Nam et multi probantur in lege peccasse, et multi bene sine lege vixisse. Lex et homo duae res sunt, sed pares esse non possunt: non enim homo factus est propter legem, sed lex data est propter homines.

PL 11, 1102B

実際、律法のもとで罪を犯した者が多く、律法なしに善く生きた者が多いことが証明されている。律法と人間は二つのものであって、同等ではありえない。人間が律法のために造られたのではなく、律法が人間のために与えられたからである。

De schismate Donatistarum libri VII 7.7.52

52

Nusquam video damnum illatum Deo, dum et origo legis apud eum manet: et postquam scriptura vestris parentibus tradita esse dicitur, nihil deest, omnia membra legis sana sunt, salva sunt, recitantur: nihil minus est de lege et docere, et doceri cupientibus.

PL 11, 1102B

神に損害が加えられたところを、私はどこにも見ない。律法の源は神のもとに留まっているのだから。聖書が諸君の先祖に引き渡されたと言われるのちも、何も欠けておらず、律法のすべての肢体は健全で、無事で、朗読されている。教える者にも教えられたいと願う者にも、律法について減ったものは何もない。

De schismate Donatistarum libri VII 7.7.53

53

An illud erat magis necessarium ut occideretur homo, ne scriptura aliqua traderetur? quid quod nec homines occisi sunt, et omnes scripturae non desunt? non est unum lex et Deus.

PL 11, 1102B

それとも、いかなる聖書も引き渡されないために、人が殺されるほうが、より必要であったのか。人間も殺されず、聖書がすべて欠けていないというのに、どうなのか。律法と神は一つではない。

De schismate Donatistarum libri VII 7.7.54

54

Si pro Deo moriendum fuerat, qui et resuscitare mortuos, et reddere praemium potest, liber non traditus de duobus his nec alterum potest. Impedit igitur necessitas vires suas. Non minus videmus negligentiam frequenter operari, quam necessitas operata est.

PL 11, 1102C

神のために死ぬべきであったとしよう。〔神は〕死者をよみがえらせることも、報いを与えることもできるが、引き渡されなかった書物は、この二つのどちらもなしえない。それゆえ、強いられた必要は自らの力を妨げている〔impedit … vires suas の意味は定かでない。このように取った〕。我々は、必要が働いたのに劣らず、怠慢がしばしば働くのを見る。

De schismate Donatistarum libri VII 7.7.55

55

Nam si membranae aut libri, quibus scriptura legitima continetur, in totum debent illaesa servari, quasi non damnantur aliqui negligentes; non est longe tradere a male ponere, aut male ferre: alter in domo librum posuit, quae domus incendio concremata est: damnetur qui negligenter posuit, si damnandus est qui postulandum librum territus dedit: damnentur etiam illi qui neglectas membranas aut libros ita posuerunt, ut eos domesticae bestiolae, hoc est, mures ita corroserint, ut legi non possint: damnetur et ille qui ita in domo posuit ut nimietate pluviarum sic tecta aliqua stillicidia deliquarent, ut omnia humore obliterata legi non possint: damnentur et illi qui ferentes libros legis temerarii se rapacibus undis fluminum crediderunt, et se liberari cupientes scripturas in undis e suis manibus dimiserunt.

PL 11, 1102C

というのは、もし聖書が収められた羊皮紙や書物が、すべて無傷で保たれねばならないのなら、怠慢な者たちが断罪されないのはなぜか〔quasi non damnantur の係りは定かでない。このように取った〕。引き渡すことは、まずく置くこと、まずく運ぶことと、さほど遠くない。ある者が家に書物を置いたが、その家が火事で焼け落ちたとしよう。引き渡すよう求められ、恐れて書物を渡した者が断罪されるべきなら、不注意に置いたこの者も断罪されよ。顧みなかった羊皮紙や書物を、家の小動物、つまり鼠が、読めないほどかじるような置き方をした者たちも断罪されよ。雨がひどくて屋根のどこかの雨だれのために、すべてが湿気で消えて読めなくなるような置き方で家に置いた者も断罪されよ。律法の書を運びながら、無謀にも貪欲な川の流れに身を任せ、自分が助かろうとして、聖書を手から水のなかに放した者たちも断罪されよ。

De schismate Donatistarum libri VII 7.7.56

56

Ergo si scriptura una est, et hanc qui servare non potuit reus est; alter undis tradidit, alter rosoribus bestiis dereliquit, alius stillicidio corrumpenda neglexit, alter metu mortis territus homo homini dedit: si unum est, quod ab omnibus admittitur, quare eligitur, qui damnetur, cum levior culpa sit traditoris quam negligentis: qui ante mures posuit aut sub stillicidio reliquit, voluntate negligens fuit; et qui in fluvio perdidit, de temeritate peccavit; qui metu mortis aliquid tradidit, homo homini dedit; integrum erat apud dantem, integrum apud accipientem.

PL 11, 1103A

それゆえ、聖書が一つであり、それを守りえなかった者が罪人であるとする。ある者は水に引き渡し、ある者はかじる獣に委ね、ある者は雨だれで傷むに任せ、ある者は死の恐れにおびえて人から人に渡した。すべての人が犯しているのは同じ一つのことであるのに、なぜ、断罪されるべき者が選び出されるのか。引き渡す者の罪は、怠慢な者の罪より軽いというのに。鼠の前に置いた者、雨だれの下に放置した者は、自らの意志で怠慢であった。川で失った者は、無謀から罪を犯した。死の恐れから何かを引き渡した者は、人から人に渡したのである。渡す者のもとでも、受ける者のもとでも、〔書物は〕損なわれていなかった。

De schismate Donatistarum libri VII 7.7.57

57

Si qui accipit, flammis tradidit, peccatum magis accendentis est non tradentis. Haec si a majoribus vestris dicerentur, quando illos repellere a nostra communione possemus?

PL 11, 1103B

もし受け取った者が、それを火に引き渡したのなら、罪は、引き渡す者よりむしろ、火をつける者のものである。これらのことを諸君の先祖が語ったなら、いつ我々は彼らを我々の交わりから退けることができたであろうか。

De schismate Donatistarum libri VII 7.7.58

58

Si etiam Antiochi regis tempora commemorare voluissent, quibus omnes Judaei coacti sunt ut libros in incendium darent, et ita universa scriptura data est, ut apex unus in aliquo libro minime remansisset.

PL 11, 1103B

さらに、王アンティオコスの時代を持ち出そうとしていたなら〔文は帰結を欠く〕。その時にすべてのユダヤ人は書物を火に投じるよう強いられ、聖書はすべて引き渡されて、どの書物にも一点の画すら残らなかったのである。

De schismate Donatistarum libri VII 7.7.59

59

De Judaeis illo tempore nemo damnatus est, nec a Deo vel ab aliquo Angelo in quemquam Judaeum est ulla dicta sententia, quia peccatum fuerat imperantis et minantis, non populi cum tremore et dolore tradentis.

PL 11, 1103B

その時代のユダヤ人のうちで断罪された者は誰もおらず、神からも、いかなる天使からも、いかなるユダヤ人に対しても判決は下されなかった。罪は命じて脅した者のものであって、おののき悲しみながら引き渡した民のものではなかったからである。

De schismate Donatistarum libri VII 7.7.60

60

Qui Antiochus ne aliquid primitivo populo nocuisse videretur, statim providit Deus, ut per unum hominem Esdram, qui lector eodem tempore dicebatur, tota lex sicut antea fuerat ad apicem dictaretur.

PL 11, 1104A

このアンティオコスによって、原初の民に何か害が及んだと見えることのないよう、神はただちに配慮した。すなわち、当時朗読者と呼ばれていたただ一人エズラによって、律法の全体が以前あったとおりに、一点一画まで口述されたのである。

De schismate Donatistarum libri VII 7.7.61

61

Sic tyrannus Antiochus fructum malignitatis suae habere non potuit, dum praeter septem fratres et unum seniorem carnem suillam manducare detrectanctes, nullum Judaeum occidit, et lex perire non potuit.

PL 11, 1104A

こうして暴君アンティオコスは、その悪意の実を得ることができなかった。豚の肉を食べることを拒んだ七人の兄弟と一人の老人〔底本は detrectanctes。detrectantes と読む〕のほかには、ユダヤ人をひとりも殺さず、律法も滅びえなかったのである。

De schismate Donatistarum libri VII 7.7.62

62

Sic et parentes vestri tempore suo nec ipsi occisi sunt, et libri legis Dominicae toti ubique recitantur.

PL 11, 1104A

同じように、諸君の先祖もその時代に、自分たちが殺されることはなかったし、主の律法の書もすべて、いたるところで朗読されている。

De schismate Donatistarum libri VII 7.7.63

63

Si parentes vestri (ut supra dixi) haec dicerent, quis illos in suam communionem non intrepide accepisset, ubi, ut dictum est, peccaverat necessitas, non voluntas: temporibus unitatis Principes vestri, caetera ut, pag. 100 editionis nostrae (Dupinianae).

PL 11, 1104A

もし諸君の先祖が、(先に述べたとおり)これらのことを語ったなら、誰が彼らを自らの交わりに恐れなく受け入れなかったであろうか。そこでは、述べたとおり、罪を犯したのは必要であって意志ではなかった。一致の時代に、諸君の指導者たちは…、残りは我々の版(デュパン版)の100頁のとおり。

De schismate Donatistarum libri VII 7.7.64

64

Post haec verba, eadem pagina, paulo post medium: « Sed Principes vestri, » sequentia habentur: Nam peccator talis quales fuerunt vestri majores, si ad Ecclesiam veniat et necessitatis suae rationem ostendat, primo recipiendus est, deinde sustinendus pio sinu matris Ecclesiae. Nec quasi ex toto sanctus, caetera ut in nostra editione (Dupiniana), pag. 100.

PL 11, 1104B

この言葉のあと、同じ頁の中ほどの少しあと、「しかし諸君の指導者たちは」のあとに、次のものがある。というのは、諸君の先祖のような罪人が教会に来て、自らの必要の理由を示すなら、まず受け入れられ、それから母なる教会の敬虔な胸で支えられるべきだからである。また、全体として聖であるかのようにではなく…、残りは我々の版(デュパン版)の100頁にあるとおり。