De schismate Donatistarum libri VII 1.8.1
Carnem Christi nec peccatricem, nec aquis demersam dici debuisse a Parmeniano. --Sed priusquam de rebus singulis aliquid dicam, quod carnem Christi male tractaveris, breviter ostendam.
PL 11, 897Aキリストの肉を、罪深いとも水に沈められたとも、パルメニアヌスは言うべきではなかった。――だが個々の事柄について何か述べる前に、汝がキリストの肉をいかにまずく扱ったかを、手短に示そう。
De schismate Donatistarum libri VII 1.8.2
Dixisti enim, carnem illam peccatricem, Jordanis demersam diluvio, ab universis sordibus esse mundatam. Merito hoc diceres, si caro Christi pro omnibus baptizata sufficeret, ut nemo pro se baptizaretur.
PL 11, 897A汝は言った、あの罪深い肉は、ヨルダンの洪水に沈められて、あらゆる汚れから清められたのだ、と。もしキリストの肉が万人のために洗礼を受けて、それで足りるのであれば、だれも自分のために洗礼を受ける必要がないことになり、汝がそう言うのももっともであろう。
De schismate Donatistarum libri VII 1.8.3
Si ita esset, ibi esset totum genus hominum: illic omne quod corporaliter natum est. Nihil esset inter fideles et unumquemque gentilem, quia in omnibus caro est: et dum nemo non est qui non habeat carnem; si, ut dixisti, caro Christi diluvio Jordanis demersa est, omnis caro hoc beneficium consequeretur.
PL 11, 897Aもしそうであるなら、そこに人類の全体があることになり、肉において生まれたもののすべてがそこにあることになる。信徒と異教徒の一人一人とのあいだに何の違いもないことになろう。あらゆる人に肉があるからである。肉を持たない者は一人もいないのだから、汝が言ったとおりキリストの肉がヨルダンの洪水に沈められたのなら、すべての肉がこの恩恵を得ることになろう。
De schismate Donatistarum libri VII 1.8.4
Aliud est enim caro Christi in Christo; aliud uniuscujusque in se. Quid tibi visum est, carnem Christi dicere peccatricem?
PL 11, 897Bキリストにおけるキリストの肉と、各人における各人の肉とは、別のものだからである。キリストの肉を罪深いと言うとは、汝は何を思ったのか。
De schismate Donatistarum libri VII 1.8.5
Utinam diceres, caro hominum in carne Christi: nec sic probabiliter dixeras, quia unusquisque credens, in nomine Christi baptizatur, non in carne Christi, quae specialiter illius erat.
PL 11, 897Bせめて「人間の肉がキリストの肉のうちにある」と言ったのであれば。しかしそれでも汝の言い方は、もっともらしいものではなかった。信じる者は一人一人、キリストの名によって洗礼を受けるのであり、特別にキリストのものであったキリストの肉によって受けるのではないからである。
De schismate Donatistarum libri VII 1.8.6
Addo, quod ejus caro de Spiritu sancto concepta, inter alios non potuit in remissam peccatorum tingi, quae nullum videbatur admisisse peccatum.
PL 11, 897Bさらに言えば、聖なる霊によって宿ったキリストの肉は、他の人々と同じように罪の赦し〔底本は in remissam peccatorum。remissionem と読む〕のために浸されることはありえなかった。その肉は、いかなる罪も犯したとは見えなかったからである。
De schismate Donatistarum libri VII 1.8.7
Addidisti, et Jordanis diluvio demersam: satis inconsiderate hoc usus es verbo: quod verbum soli Pharaoni, et ejus populo debebatur, qui pondere delictorum, tamquam plumbum, ita mersus sit, ut ibi remanserit.
PL 11, 898A汝はさらに「ヨルダンの洪水に沈められた」と付け加えた。この語の使い方は、まことに軽率であった。この語はファラオとその民にだけふさわしいものであった。彼らは罪の重みのために、鉛のように沈み、そこにとどまったのである。
De schismate Donatistarum libri VII 1.8.8
Christi autem caro, dum in Jordane descendit et ascendit, mersa a te dici non debuit: cujus caro ipso Jordane sanctior invenitur, ut magis aquam ipsa descensu suo mundaverit, quam ipsa mundata sit.
PL 11, 898Aしかしキリストの肉は、ヨルダンに下り、そこから上がったのであるから、汝によって「沈められた」と言われるべきではなかった。その肉は、ヨルダンそのものより聖なるものと認められるのであり、むしろ自らが下ることによって水を清めたのであって、自らが清められたのではない。