ミレウィスのオプタトゥスfl. c. 365–385

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › De schismate Donatistarum libri VII

Liber VII, Caput V 第VII巻 第V章

Optatus of Milevis · De schismate Donatistarum libri VII · PL 11, 1091A · 12 sectiones

De schismate Donatistarum libri VII 7.5.1

1

Donatistas non autem Catholicos Jamnae et Mambrae similes esse. --Nam et illud quale est, quod pro arbitrio tuo Moysi vobis imponere voluisti personam, contra quem Jamnem et Mambrem obstitisse commemorat apostolus Paulus.

PL 11, 1091A

ヤンネスとマンブレスに似ているのは、ドナトゥス派であって、公同の教会の人々ではない。――そもそも、汝が自分の判断で、モーセの役を諸君に負わせようとしたのは、何事か。使徒パウロは、そのモーセに対してヤンネスとマンブレスが逆らったと記している。

De schismate Donatistarum libri VII 7.5.2

2

Si ita est, quae apud vos veritas inveniri potest, cui Catholica videtur obsistere, aut quod apud nos esse mendacium poteris approbare? in una communione esse cum toto orbe terrarum? numquid poteris approbare mendacium? symbolum verum et unicum retinere et defendere, numquid poteris approbare mendacium?

PL 11, 1091B

もしそうなら、公同の教会が逆らっていると見える真理は、諸君のもとのどこに見いだされ得るのか。あるいは、我々のもとにどんな偽りがあると、汝は証明できるのか。全世界と一つの交わりにあることが偽りだと証明できるのか。真実で唯一の信条を保ち、守ることが偽りだと証明できるのか。

De schismate Donatistarum libri VII 7.5.3

3

Cathedram Petri et claves regni coelorum a Christo concessas, ubi est nostra societas, numquid poteris approbare mendacium? in ipsa lectione quae commemorasti inter ipsas personas, considera ordinem rerum, et qui fuerit prior attende.

PL 11, 1091B

キリストから授けられたペトロの座と天の国の鍵が、我々の交わりのうちにあることが偽りだと証明できるのか。汝が持ち出した箇所そのものにおいて、その人物たちの間の事柄の順序を考え、誰が先であったかに注意せよ。

De schismate Donatistarum libri VII 7.5.4

4

Utique Jamnes et Mambres secundo loco sunt, qui contra Moysem et veritatem falsis artibus militare voluerunt: et antecesserat Moyses, cujus virtutes impugnare frustra conati sunt.

PL 11, 1092A

たしかにヤンネスとマンブレスは二番目である。彼らはモーセと真理に対して、偽りの技で戦おうとした。先にいたのはモーセであり、その力あるわざを彼らは攻めようとしてむなしく終わった。

De schismate Donatistarum libri VII 7.5.5

5

Ut Moyses prior est, sic et Catholica prior est: ut Jamnes et Mambres repugnantes obstiterunt, sic et vos rebelles contra veram Catholicam militatis. Quid est ergo quod nomina et nobis et vobis mutare voluistis, nisi ut te sociis tuis comparares aequalem?

PL 11, 1092A

モーセが先であるように、公同の教会も先である。ヤンネスとマンブレスが逆らって立ちはだかったように、諸君も反逆者として真の公同の教会に戦いを挑んでいる。ならば、我々と諸君の名を入れ替えようとしたのは、汝が自分を仲間たちと等しく並べるためでなくて何だったのか。

De schismate Donatistarum libri VII 7.5.6

6

Sunt enim aliqui ex vobis qui obliti aut ignari praeteritorum temporum in nos dicant quae pertineant ad eos qui jamdudum de Catholica lapsi Majorinum ordinaverunt; illi scilicet auctores schismatis et traditionis.

PL 11, 1092A

諸君の中には、過ぎ去った時代を忘れ、あるいは知らずに、我々に向かって、とうの昔に公同の教会から落ちてマヨリヌスを叙階した者たちに当てはまることを言う者がいる。彼らこそ、分派と引き渡しの創始者である。

De schismate Donatistarum libri VII 7.5.7

7

Cum adhuc retinerent pacem antequam exterminarent Deo placitam unitatem, fuerunt lumen mundi, et sal terrae merito appellabantur.

PL 11, 1092A

彼らは、神に喜ばれる一致を滅ぼす前、なお平和を保っていたあいだは、世の光であり、地の塩と呼ばれるにふさわしかった。

De schismate Donatistarum libri VII 7.5.8

8

Dum docerent pacem, adhuc pacifici vocabantur: antequam inflati essent, beati erant, de paupertate spiritus, pars erant condimenti: beati erant, dum mites, pars fuerant condimenti: beati erant dum justi, pars erant condimenti: beati dum pacifici, totum fuerant condimentum.

PL 11, 1092B

平和を教えていたあいだは、なお平和を作る者と呼ばれた。膨れ上がる前は、霊の貧しさにより祝福されており、味つけの一部であった。柔和であるあいだは祝福されており、味つけの一部であった。義であるあいだは祝福されており、味つけの一部であった。平和を作るあいだは祝福されており、味つけの全体であった。

De schismate Donatistarum libri VII 7.5.9

9

Posteaquam erroris divitias dederunt spiritui et pulmonibus suis, et facientes schisma, immites inventi sunt: et minus misericordes dum impie membra Ecclesiae diviserunt: et injustitiam secuti, regnum Dei pro fastidio habuerunt: et dividendo Ecclesiam noluerunt esse pacifici, ipsi facti sunt sal infatuatum, ex quo nihil condiretur, quod Deo de suavitate placuisset.

PL 11, 1092B

だが、誤りの富を自分の霊と肺に与え、分派をなしたのちには、柔和でない者と見いだされた。教会の肢体を不敬にも分けたとき、憐れみの少ない者となった。不義に従って、神の国を嫌悪の対象とした。教会を分けることで平和を作る者であろうとしなかった彼ら自身が、味を失った塩となった。それでは、神に芳しく喜ばれるものを味つけすることなどできない。

De schismate Donatistarum libri VII 7.5.10

10

Et cum hoc malum pertineat ad principes vestros, a quibusdam sociis tuis aliter disputatur, ut dicant insipientes fuisse eos qui agnoverunt vel sero veritatem, et ab schismate recedentes, agnita matre Catholica secuti sunt pacem.

PL 11, 1092B

この悪は諸君の指導者たちに関わるのに、汝の仲間の何人かは、別の論じ方をする。遅くなってからでも真理を認め、分派を離れ、母なる公同の教会を認めて平和に従った者たちを、愚かだったと言うのである。

De schismate Donatistarum libri VII 7.5.11

11

Hos putant aliqui vestrum errasse: hos existimant quasi infatuatos a sapientia recessisse.

PL 11, 1093A

諸君の何人かは、彼らが誤ったと考える。彼らは味を失って知恵から退いたのだと見なす。

De schismate Donatistarum libri VII 7.5.12

12

Unde apparet vos omnes eodem modo errare in nominibus transferendis; dum et tu Jamnem et Mambrem pacificis catholicis comparasti, et vos schismaticos Moysi quod a veritate alienum est: et aliqui socii tui insipientes, de sapientibus judicare voluerunt, ut dicant fatuos factos esse pacificos; et parentes suos de dissensione infatuatos esse intelligere noluerunt.

PL 11, 1093A

ここから、諸君の全員が、名を移し替えることで同じように誤っていることが明らかになる。汝はヤンネスとマンブレスを平和を作る公同の者たちになぞらえ、諸君は分派の者たちをモーセになぞらえているが、これは真理から縁遠いことである。そして汝の仲間の何人かは、愚かにも、賢い者たちについて裁こうとして、平和を作る者たちが愚か者にされたと言い、自分たちの親が不和によって愚かにされたことを理解しようとしない。