De schismate Donatistarum libri VII 2.23.1
Reprehenduntur Donatistae quod unctorum Dei sacerdotum capita raserint. --O sacrilegium impietati commissum! dum homines per vos jurantes libenter auditis, et vocem Dei auribus non admittitis vestris qui in CIV psalmo (v. 15) sic ait: Ne tetigeriritis unctos meos; neque in prophetas meos manum miseritis.
PL 11, 978Aドナトゥス派は、神に油を注がれた祭司たち〔sacerdos。ここでは公同の教会の司教・聖職者を指すが、次節以下の旧約の油注がれた祭司・王との対比のために「祭司」とした〕の頭を剃ったことで非難される。――ああ、不敬に重ねて犯された瀆聖よ。諸君は、諸君にかけて誓う人々の声は喜んで聞きながら、詩篇104篇(15節)でこう言う神の声を耳に入れない。「我が油注がれた者たちに触れるな〔底本は tetigeri-/ritis と、行の変わり目で ri を重ねて刷る。tetigeritis と読む〕、我が預言者たちに手を下すな」。
De schismate Donatistarum libri VII 2.23.2
Unctos autem esse et reges et sacerdotes, et libri Regnorum indicant; et David in psalmo CXXXII (v. 2) sic ait: Sicut unguentum in capite quod descendit in barbam Aaron.
PL 11, 978A王たちも祭司たちも油を注がれたことは、列王の書も示している。ダビデも詩篇132篇(2節)でこう言う。「頭に注がれた香油がアロンの髭へと流れ落ちるように」。
De schismate Donatistarum libri VII 2.23.3
Et tamen vos contra iisdem viribus conati estis praecepta contemnere, quibus, qui Deum timent, mandata conantur implere. Docete ubi vobis mandatum est, radere capita sacerdotum, cum e contrario sint tot exempla proposita, fieri non debere.
PL 11, 978Bそれにもかかわらず諸君は、神を畏れる者たちが戒めを果たそうとするその同じ力をもって、逆に命令を侮ろうと企てた。祭司たちの頭を剃れと諸君に命じられたのはどこか、示せ。反対に、それはなされてはならないという範例が、これほど多く示されているのに。
De schismate Donatistarum libri VII 2.23.4
Saul antequam peccaret, ungi meruit: post unctionem non leviter offendit. Hoc Deus cum videret, propter oleum non tangendum, volens exempla proponere, poenitentiam professus est; sic enim legitur dixisse Dominum: Poenitet me unxisse Saul in regem (I Reg. XV, 11) ; et utique potuit Deus oleum quod dederat auferre.
PL 11, 978Bサウルは罪を犯す前に油を注がれるにふさわしいとされた。油注ぎの後、重い過ちを犯した。神はこれを見て、油に触れてはならないことの範例を示そうとして、悔いを表した。主はこう言ったと読まれるからである。「我はサウルを王として油注いだことを悔いる」(サムエル記上15:11)。神は、自ら与えた油を取り去ることももちろんできたはずである。
De schismate Donatistarum libri VII 2.23.5
Sed cum voluit docere, non debere contingi oleum etiam in peccatore: ipse qui dederat, poenitentiam gessit.
PL 11, 979Aしかし神は、罪人においてさえ油に触れてはならないと教えようとして、与えた当人が悔いを行ったのである。
De schismate Donatistarum libri VII 2.23.6
Igitur Deus, si, ut te doceret, quod dedit auferre non potuit, per quod noluit: tu quis es, ut auferas quod non dedisti? et qui parare debebas aures ad audiendum, parasti novaculam ad delinquendum: et cum possetis esse filii Dei, filii hominum esse voluistis: et ad infigendum morsum honoribus alienis, dentes vestros in sagittas et arma vertistis; linguas acuistis in gladios: implestis quod de vobis in psalmo LVI scriptum est: Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus (Ps. LVI, 4) .
PL 11, 979Aゆえに、神でさえ、汝に教えるために、与えたものを取り去ることができなかった〔per quod noluit の係りは定かでない。「それを望まなかったがゆえに」と取った〕のだとすれば、汝は何者か、与えもしなかったものを取り去るとは。聞くために耳を備えるべきであった汝が、罪を犯すために剃刀を備えた。諸君は神の子らでありえたのに、人の子らであることを望んだ。そして他人の栄誉に噛みつくために、諸君の歯を矢と武器に変え、舌を剣へと研いだ。諸君について詩篇56篇に書かれていることを、諸君は満たした。「人の子ら、その歯は武器と矢、その舌は鋭い剣」(詩篇56:4)。