ミレウィスのオプタトゥスfl. c. 365–385

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › De schismate Donatistarum libri VII

Liber III, Caput X 第III巻 第X章

Optatus of Milevis · De schismate Donatistarum libri VII · PL 11, 1021A · 15 sectiones

De schismate Donatistarum libri VII 3.10.1

1

Quae aspere in Donatistas facta sunt, facta esse ex Dei voluntate, qui ea per Ezechielem falsis prophetis interminatus est. --Quid si quamvis aspera, tamen (ut diximus) cum voluntate Dei videntur esse commissa.

PL 11, 1021A

ドナトゥス派に対して厳しく行われたことは、神の意志によって行われたのであり、神はエゼキエルを通じて、偽預言者たちにそれを警告したのである。――厳しかったとはいえ、先に述べたとおり、神の意志に沿って行われたものと見えるとしたらどうか。

De schismate Donatistarum libri VII 3.10.2

2

Legimus enim in Ezechiele propheta, parietem dealbatum, cui Deus comminatus est tempestatem, pluviam et lapides petrobolos et accusationes: Erunt (inquit) falsi vates qui aedificent ruinosum parietem, dicentes, pax, pax; et ubi pax (Ezech. XIII, 10) ?

PL 11, 1021A

我々は預言者エゼキエルのうちに、白く塗られた壁について読む。神はその壁に、嵐と雨と投げつけられる石と告発を警告した。「偽預言者たちが現れて、崩れかけた壁を築き、『平和、平和』と言う。だが平和はどこにあるのか」(と言う)(エゼキエル13:10)。

De schismate Donatistarum libri VII 3.10.3

3

Recordamini, quomodo a vobis jamdudum matris Ecclesiae membra ab invicem distracta sunt. Non enim unamquamque domum semel seducere potuistis.

PL 11, 1021A

思い起こせ。母なる教会の肢体が、とうの昔に諸君によって互いに引き裂かれたことを。諸君は、どの家をも一挙に惑わすことはできなかったのだから。

De schismate Donatistarum libri VII 3.10.4

4

Aut abiit uxor, et resedit maritus, aut parentes seducti sunt, et filii sequi noluerunt; aut stetit frater, sorore migrante; persuasionibus vestris divisa sunt et corpora et nomina pietatis, et non potuistis praetermittere quod legitimum est.

PL 11, 1021A

あるいは妻が去り、夫が留まり、あるいは親が惑わされ、子らが従おうとせず、あるいは兄弟が留まり、姉妹が去った。諸君の説得によって、身体も敬虔の名も分かたれ、諸君は法に適うもの〔quod legitimum est は、夫婦・親子のような法に適った結びつきを指すと取った。それにさえ手を付けずにはおかなかった、の意〕さえも見逃すことができなかった。

De schismate Donatistarum libri VII 3.10.5

5

Utique dixistis, pax vobiscum, cum Deus contra, pax, et ubi pax? hoc est dicere, quid salutas, de quo non habes? quid nominas, quod exterminasti? salutas de pace, qui non amas pacem. Hi (inquit) aedificant ruinosum parietem, domus Dei una est.

PL 11, 1021B

諸君はたしかに「平和があなたがたに」と言った。だが神は逆に「平和、だが平和はどこにあるのか」と言う。これはつまり、汝は持たないものについて何を挨拶するのか、汝が追い払ったものの名を何のために呼ぶのか、ということである。平和を愛さない汝が、平和について挨拶する。「彼らは」(と言う)「崩れかけた壁を築く」。神の家は一つである。

De schismate Donatistarum libri VII 3.10.6

6

Qui foras exeuntes partem facere voluerunt, parietem fecerunt, non domum; quia non est alter Deus, qui alteram domum inhabitet. Ideo parietem fecisse dicuntur falsi vates, in quo si janua fuerit collocata, quicumque intraverit, foris est.

PL 11, 1021B

外へ出て一派をなそうと望んだ者たちは、家ではなく壁をなした。別の家に住まう別の神はいないからである。それゆえ偽預言者たちは壁をなしたと言われる。その壁に門を据えたとしても、入る者は誰であれ外にいる。

De schismate Donatistarum libri VII 3.10.7

7

Nec lapidem habere angularem unus paries potest, qui lapis est Christus, duos in se suscipiens populos; unum de gentibus, alterum de Judaeis; qui nodo pacis jungit utrumque parietem.

PL 11, 1022A

一つの壁だけでは隅の石を持つこともできない。その石とはキリストであり、二つの民、すなわち異邦人からの民とユダヤ人からの民を自らのうちに受け入れ、平和の結び目で両方の壁を結ぶのである。

De schismate Donatistarum libri VII 3.10.8

8

Nam quot commoda habet domus, tot incommoda paries; domus inclusa custodit, tempestatem retundit, pluviam diffundit, latronem aut feram bestiam non admittit; sic et Ecclesia Catholica omnes filios pacis gremio et sinu suo complectitur; contra paries, qui est aedificatus ruinosus, nec lapidem angularem sustinet, et januam sine causa habet, nec inclusa custodit; pluvia udatur, tempestatibus caeditur; nec potest arcere latronem, nec venientem prohibet feritatem.

PL 11, 1022A

家が持つ利点の数だけ、壁には不利がある。家は中のものを守り、嵐をはね返し、雨を散らし、盗人も野の獣も入れない。公同の教会も同様に、すべての平和の子らを懐と胸に抱く。これに対して、崩れかけて築かれた壁は、隅の石を支えられず、理由もなく門を持ち、中のものを守らず、雨に濡らされ、嵐に打たれ、盗人を防ぐことも、迫る獣の凶暴さを阻むこともできない。

De schismate Donatistarum libri VII 3.10.9

9

Paries de domo est, sed domus non est, et pars vestra quasi Ecclesia est, sed Catholica non est, et dealbant (inquit) eum, hoc est quod vos solos sanctos aestimatis. Querimini vos sine nobis aliqua esse passos; ergo constat vos solos aliqua passos.

PL 11, 1022B

壁は家に由来するが、家ではない。諸君の一派も教会のようではあるが、公同ではない。「彼らはそれを白く塗る」(と言う)とは、諸君だけを聖なる者と見なしているということである。諸君は、我々抜きで何かを被ったと嘆く。ならば、諸君だけが何かを被ったことは明らかである。

De schismate Donatistarum libri VII 3.10.10

10

Quia aliud est tempus pacis, aliud tempus persecutionis; si persecutionem putatis, dicite, quid vobiscum passae sint universae provinciae, in quibus Ecclesia Catholica est constituta? sed quia vindicta fuit, non persecutio, solus paries passus est, cui Deus interminatus est tempestatem, pluviam, et petrobolos, et accusationes.

PL 11, 1022B

平和の時は別であり、迫害の時も別である。諸君がもし迫害と考えるなら、言うがよい。公同の教会が立てられているすべての属州は、諸君と共に何を被ったのか。そうではなく、それは処罰であって迫害ではなかったので、神が嵐と雨と投げつけられる石と告発を警告した壁だけが被ったのである。

De schismate Donatistarum libri VII 3.10.11

11

Sic enim locutus est; quid aedificastis ruinam? quid dealbastis? quid linistis? hoc contra voluntatem meam est, dicit Dominus.

PL 11, 1023A

神はこう語ったからである。「なぜ崩れかけたものを築いたのか。なぜ白く塗ったのか。なぜ漆喰を塗ったのか。これは我が意志に反する」と主は言う。

De schismate Donatistarum libri VII 3.10.12

12

Displicent vobis tempora nescio cujus Leontii, Ursacii, Macarii et caeterorum; emendate voluntatem Dei, si potestis, qui dixit: Contra parietem exsurgam cum ira mea, et immittam tempestatem nimiam et pluviam, diluvia, et lapides petrobolos, et percutiam parietem ruinosum, et dissolventur compagines ejus (Ezech. XIII, 13) .

PL 11, 1023A

諸君は、どこの誰とも知れぬレオンティウス、ウルサキウス、マカリウスその他の時代を不快に思う。ならば神の意志を改めてみよ、できるものなら。神はこう言った。「我は怒りをもって壁に立ち向かい、激しい嵐と雨と洪水と投げつけられる石を送り込み、崩れかけた壁を打ち、その継ぎ目は解かれる」(エゼキエル13:13)。

De schismate Donatistarum libri VII 3.10.13

13

Sed ne quis vestrum dicat, si unitas bonum est, quare toties facta durare non potuit? Ideo, quia sic res ipsa a Deo est ordinata, qui comminatus est tempestatem, pluviam, lapides et accusationes; et istae quatuor res non poterant uno tempore fieri.

PL 11, 1023A

諸君の誰かが言うことのないように。一致が善であるなら、なぜ、たびたび成し遂げられたのに続かなかったのか、と。それは、この事柄自体が神によってそう定められたからである。神は嵐と雨と石と告発を警告したが、この四つは同時には起こり得なかった。

De schismate Donatistarum libri VII 3.10.14

14

Fuit primo tempestas sub Ursacio; agitatus est paries, sed non occidit, ut haberet pluvia, ubi operaretur. Secuta est pluvia sub Gregorio; udatus est paries, sed non maduit, ut haberent lapides, ubi operarentur.

PL 11, 1023B

まず、ウルサキウスのもとで嵐があった。壁は揺さぶられたが、倒れなかった。雨が働く余地を持つためである。続いてグレゴリウスのもとで雨が来た。壁は濡らされたが、濡れそぼつには至らなかった。石が働く余地を持つためである。

De schismate Donatistarum libri VII 3.10.15

15

Post pluviam secuti sunt lapides sub operariis unitatis; dispersus est paries, sed de fundamentis suis se iterum reparavit. Jam tria peracta sunt; debentur vobis accusationes, sed quomodo et quando, novit ille, cui placuit de vobis ista nuntiare.

PL 11, 1023B

雨の後、一致の働き手たちのもとで石が続いた。壁は散らされたが、その土台からふたたび立て直した。すでに三つは過ぎた。諸君には告発が残されている。だがそれがどのように、いつ来るかは、諸君についてこれらを告げることをよしとした当の神が知っている。