ミレウィスのオプタトゥスfl. c. 365–385

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › De schismate Donatistarum libri VII

Liber II, Caput V 第II巻 第V章

Optatus of Milevis · De schismate Donatistarum libri VII · PL 11, 956A · 13 sectiones

De schismate Donatistarum libri VII 2.5.1

1

Donatistae scissurae auctores pacis inimici. --Unde est ergo quod claves regni coelorum vobis usurpare contenditis, qui contra cathedram Petri, vestris praesumptionibus et audaciis, sacrilegio militatis? beatitudinem repudiantes, qua laudari meruit, qui non abiit in concilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit (Ps. I, 1) .

PL 11, 956A

ドナトゥス派は分裂の創始者であり、平和の敵である。――それならば、なぜ諸君は天の国の鍵を我がものにしようと争うのか。ペトロの座に逆らい、諸君の思い上がりと厚かましさによって、瀆聖のうちに戦っている諸君が。「神なき者たちの会議に行かず、罪人の道に立たず、疫病の座に座さなかった者」(詩篇1:1)が称えられるに値した、その幸いを、諸君は退けているのである。

De schismate Donatistarum libri VII 2.5.2

2

In consilio impietatis itum est a majoribus vestris, ut divideretur Ecclesia. Inierunt etiam peccatorum viam, dum Christum partiri conati sunt, cujus Judaei nec vestimenta scindere voluerunt: cum apostolus Paulus clamet et dicat, numquid divisus est Christus (I Cor. I) ?

PL 11, 956A

諸君の先祖たちは、教会が分かたれるようにと、不敬の謀りの中へ行った〔詩篇1:1の「神なき者たちの会議に行かず」を受けた言い方である〕。彼らはまた罪人の道に踏み入った。キリストを分かとうと試みたのである——ユダヤ人でさえその衣を裂こうとはしなかったキリストを。使徒パウロが叫んで「キリストは分けられたのか」(一コリント1)と言っているにもかかわらず、である。

De schismate Donatistarum libri VII 2.5.3

3

Et utinam si jam malam viam intraverant; agnito peccato, super se reverterentur, id est emendarent quod erraverant; revocarent quam fugaverant pacem. Hoc erat de via reverti: in via enim ambulatur, non statur.

PL 11, 957A

せめて、すでに悪しき道に入ったのであれば、罪を認めて、自らのもとに立ち返り、すなわち誤っていたことを改め、自分たちが追い払った平和を呼び戻したならばよかったのに。それが道から立ち返ることであった。道では歩くのであって、立ち止まるのではない。

De schismate Donatistarum libri VII 2.5.4

4

Sed quia parentes vestri reverti noluerunt; ipsos constat in via peccatorum stetisse. Quorum gressus impulerat furor, retentos ligavit pigra discordia: et ne regredi ad meliora potuissent, ipsi sibi schismatis compedes posuerunt, ut in errore suo pertinaciter starent, ne ad pacem, quam deseruerant, reverti potuissent.

PL 11, 957A

だが諸君の親たちは立ち返ろうとしなかった。ゆえに彼らが罪人の道に立ったことは明らかである。その歩みを激情が駆り立てた者たちを、怠惰な不和が引き留めて縛りつけた。彼らはより良いものへ引き返すことのできないよう、自らに分派の足かせをはめ、自らの誤りの中に頑なに立ち続けて、自分たちが捨てた平和へ立ち返ることができないようにしたのである。

De schismate Donatistarum libri VII 2.5.5

5

Nec audierunt Spiritum sanctum, dicentem in psalmo XXXIII (v. 15) , diverte a malo, et fac bonum: inquire pacem, et persequere eam; sed steterunt in via peccatorum suorum. Sederunt etiam in cathedra pestilentiae, quae (ut supra diximus) seductos mittit ad mortem.

PL 11, 957A

彼らは、聖なる霊が詩篇第33篇(15節)で「悪から離れて善をなせ。平和を求め、これを追え」と言うのにも耳を傾けなかった。彼らは自分たちの罪の道に立ち続けた。また疫病の座にも座した。その座は(先に述べたとおり)惑わされた者たちを死へと送る。

De schismate Donatistarum libri VII 2.5.6

6

Sed et dum vos parentum errorem colentes, studiose defenditis, haeredes sceleris esse voluistis, cum filii pacis vel sero esse possetis.

PL 11, 957B

さらに諸君も、親たちの誤りを崇め、熱心にそれを擁護することによって、罪の相続人であることを望んだ。遅まきながらでも平和の子らとなりえたにもかかわらず。

De schismate Donatistarum libri VII 2.5.7

7

Cum in Ezechiele propheta scriptum sit, extolle vocem tuam super filium peccatoris, ne vestigia patris sui sequatur, quoniam anima patris mea est, et anima filii mea est.

PL 11, 957B

預言者エゼキエルには、こう書かれているのである。「罪人の子に対して汝の声を上げよ、その父の足跡に従わぬように。父の魂は私のものであり、子の魂も私のものだからである」。

De schismate Donatistarum libri VII 2.5.8

8

Anima quae peccat, sola punietur (Ezec. XVIII, 3, 19 et 20) : si displiceret vobis quod parentes vestri peccaverunt, de admissu suo soli redderent rationem: hoc modo vel vos beati esse possetis, et laudem de ore prophetae percipere, qui ait in psalmo I, Beatus vir qui non abiit in concilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit; sed in lege Domini voluntas ejus.

PL 11, 957B

「罪を犯す魂のみが罰せられる」(エゼキエル18:3, 19, 20)。もし諸君の親たちが罪を犯したことが諸君の気に入らなかったのなら、彼らだけが自分の犯したことの申し開きをすることになろう。そうすれば諸君もまた幸いな者となり、預言者の口から称賛を受けることができたであろう。詩篇第1篇で彼は言う、「幸いなるかな、神なき者たちの会議に行かず、罪人の道に立たず、疫病の座に座さず、主の律法にその意志がある人は」。

De schismate Donatistarum libri VII 2.5.9

9

Quid est aliud in lege habere voluntatem, nisi divina praecepta et religiose discere, et cum timore complere? in qua lege scriptum est (in Evangelio): pax hominibus in terra bonae voluntatis: (Luc. II, 14) ; et alio loco (in Esaia propheta): ponam fundamenta pacis in Sion (Es. LX, 17) : et alio loco (in psalmo LXXXIV), videamus quid loquatur Dominus, quoniam loquetur pacem in plebem suam, et alio loco (in psalmo LXXV), venit Filius Dei, et factus est in pace locus ejus: et alio loco (in psalmo LXXI), suscipiant montes pacem populo, et colles justitiam; et in Evangelio, pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV, 27) : et Paulus ait, qui pacem serit, pacem et metet (II Cor., IX) : et in omnibus epistolis suis, pax in vobis abundet; et in psalmo XXXIII (v. 15) quaere pacem, et consequeris eam.

PL 11, 957C

律法に意志を持つとは、神の命令を敬虔に学び、畏れをもって成し遂げること以外の何であろうか。その律法には(福音書に)こう書かれている。「地には、善き意志の人々に平和あれ」(ルカ2:14)。また別の箇所では(預言者イザヤに)「我はシオンに平和の基を据えよう」(イザヤ60:17)。また別の箇所では(詩篇第84篇に)「主が何を語るかを見よう。主はその民に平和を語るからだ」。また別の箇所では(詩篇第75篇に)「神の子が来た。その住まいは平和の中に置かれた」。また別の箇所では(詩篇第71篇に)「山々は民に平和を、丘々は義を受けよ」。また福音書には「我が平和を汝らに与え、我が平和を汝らに残す」(ヨハネ14:27)。またパウロは言う、「平和を蒔く者は、平和をも刈り取る」(二コリント9)。またその書簡のすべてにおいて「汝らのうちに平和が満ちあふれるように」。また詩篇第33篇(15節)には「平和を求めよ、さすれば汝はこれに達する」。

De schismate Donatistarum libri VII 2.5.10

10

Fugata recesserat pax a patribus vestris; vos eam, sicuti a Deo mandatum est, quaerere deberetis, quam nec ultro voluistis quaerere, nec oblatam libenter accipere.

PL 11, 958A

平和は追い払われて諸君の親たちから去っていた。諸君は、神によって命じられたとおり、それを求めるべきであった。ところが諸君は、自分から求めようともせず、差し出されても喜んで受けようともしなかった。

De schismate Donatistarum libri VII 2.5.11

11

Quis enim in tot provinciis, quibus nati estis, audivit? et si aliquis audivit, quis non vestrum miretur errorem? quis non vestrum facinus damnet?

PL 11, 958A

実際、これほど多くの属州で、諸君が生まれたことを誰が聞いたであろうか〔quibus nati estis の係りは定かでない。「諸君が生まれた(と称する)属州」とも読めるが、ドナトゥス派はアフリカの外に及ばないという論旨から、諸君の存在そのものが諸属州に知られていない、の意に取った〕。もし誰かが聞いたとして、諸君の誤りを驚かない者があろうか。諸君の凶行を断罪しない者があろうか。

De schismate Donatistarum libri VII 2.5.12

12

Igitur cum manifestum sit, et ipsa luce sit clarius, nos cum tot innumerabilibus populis esse, et tot provincias nobiscum: jam videtis vos in parte unius regionis positos, et ab Ecclesia vestris erroribus esse separatos, frustra vobis solis hoc nomen Ecclesiae cum suis dotibus vindicare, quae magis apud nos sunt quam apud vos: quas constat ita sibi connexas et individuas esse, ut intelligatur unam ab altera separari non posse.

PL 11, 958B

したがって、我々が数えきれないほど多くの民とともにあり、多くの属州が我々とともにあることは明白であり、光そのものよりも明らかである以上、諸君は、一つの地方の一部に置かれ、自分たちの誤りによって教会から切り離されているのだから、教会という名をその賜物ともども、自分たちだけのものと主張しても無駄だと、もう分かるであろう。その賜物は諸君のもとよりむしろ我々のもとにある。それらが互いに結びつき不可分であって、一つを他から切り離しえないと理解されるほどであることは、明らかである。

De schismate Donatistarum libri VII 2.5.13

13

Etenim numerantur in nomine, sed uno intellectu suo junguntur in corpore: ut in manu digiti, quos intervallis singulos videmus esse distinctos. Unde, qui tenet unum, totos teneat necesse est, cum unusquisque a paribus separari non possit. Adde quod non unam solam, sed omnes proprie possidemus.

PL 11, 958B

実際、それらは名のうえでは数えられるが、一つの理解によって一つの体に結ばれている。手の指が、間隔をおいて一本一本区別されて見えるのと同じである。したがって一つを保つ者は必ず全部を保つ。どの一つも、同等のものから切り離されえないからである。しかも、我々はただ一つだけでなく、すべてを固有に所有している。