De schismate Donatistarum libri VII 5.2.1
In baptismate Trinitatem, non ministri personam operari. --Deinde quaeris, quid in laude baptismatis contra vos dixeris? audi; sed prius est fatearis, quod omnes negare minime poteritis.
PL 11, 1047B洗礼において働くのは三位一体であって、執行者という人ではない。――次に、汝は洗礼の賛美において、諸君に不利に何を語ったのかと問う。聞け。ただしその前に、汝は認めねばならない。諸君のだれも否定できぬはずのことを。
De schismate Donatistarum libri VII 5.2.2
Dicitis enim Trinitatem pro nihilo haberi, ubi non interfuerit vestra praesentia. Si nobis derogatis, vel Dominum reveremini, qui in Trinitate prior est: qui cum Filio et Spiritu sancto omnia operatur et complet, etiam et illic ubi non fuerit humana persona.
PL 11, 1047B諸君は、諸君がその場に居合わせなかったところでは、三位一体は無きに等しいと言っているからである。諸君が我々を貶めるなら、せめて三位一体において先である主を畏れよ。主は子と聖なる霊とともにすべてを行い、満たす。人間という者がそこにいなかったところでも、である。
De schismate Donatistarum libri VII 5.2.3
Tu vero, frater Parmeniane, in laude aquae de Genesiorum lectione dixisti, aquas primum vivas animas edidisse: numquid sua sponte eas generare potuerunt? numquid non et illic fuerat tota Trinitas? utique et illic fuerat Deus pater, qui jubere dignatus est, qui dixit: educant aquae natantia, volatilia, etc. (Genes. I, 20) .
PL 11, 1047Cだが汝は、パルメニアヌス兄弟よ、水を賛美して、創世記の朗読から、水がまず生きものを生み出したと言った。水が自らの力でそれらを生むことができたのか。そこにも三位一体の全体がいたのではなかったか。確かにそこにも父なる神がいた。神は命じることをよしとして、こう言った。「水は泳ぐもの、飛ぶものなどを生み出せ」(創世記1:20)。
De schismate Donatistarum libri VII 5.2.4
Quod si sine operante fieret quod factum est, diceret Deus: educite, aquae (Ibid. II) : ibi erat ergo Filius Dei qui operabatur: ibi erat Spiritus sanctus, sicuti lectum est: et Spiritus Dei superferebatur super aquas.
PL 11, 1048Aもしなされたことが働く者なしに成ったのであれば、神は「水よ、生み出せ」と言ったであろう〔聖書の言葉は三人称の educant(水は生み出せ)であって、水への二人称の命令 educite ではない。水が自ら生んだのではなく働く者がいたことを、この違いから論じている〕(創世記2)〔底本の引照は「Ibid. II」。形の上では2章だが、オプタトゥスが創世記1:20 を言い換えた句なので、同じ箇所(1:20)を指すつもりの誤りらしい〕。そこには神の子が働いていた。そこには聖なる霊もいた。読まれるとおりである。「神の霊は水の上を漂っていた」。
De schismate Donatistarum libri VII 5.2.5
Nihil illic video quartum, nihil minus a tribus; et tamen natum est quod Trinitas operata est: et non ibi fuistis: aut si sine vobis nihil debet licere Trinitati, revocate pisces in originem: jam volantes aves fluctibus mergite, si vobis absentibus nihil debet Trinitas operari.
PL 11, 1048Aそこに、第四のものは見えず、三者より少ないものも見えない。それでも、三位一体が働いたものは生まれた。そして諸君はそこにいなかった。それとも、諸君なしには三位一体に何も許されないというのなら、魚を元へ呼び戻せ。すでに飛んでいる鳥を波に沈めよ。諸君がいないところで三位一体は何も働いてはならないというのなら。