De schismate Donatistarum libri VII 5.10.1
Parabola nuptiarum a Parmeniano perperam allegata. --Postremo, qualis est illa pars tractatus tui, de coelestibus nuptiis, ubi spem amputans futurorum, totum in praesenti tempore posuisti dicendo, a societate vestra projectum esse eum, qui janitores et ministros fefellerit vestros, ut a communione fidelium foras cum injuria mitteretur.
PL 11, 1062B婚宴のたとえは、パルメニアヌスによって誤って引かれた。――最後に、天の婚礼について汝が述べた論考のあの部分は、いったいどういうものか。そこで汝は、未来への希望を断ち切り、すべてを現在の時に置いて、こう言った。諸君の門衛たちと奉仕者たちを欺いた者は、諸君の交わりから投げ出され、侮辱を受けて信徒の交わりから外へ送り出される、と。
De schismate Donatistarum libri VII 5.10.2
Si ita est, nihil est quod speret fides; nihil quod resurrectio repraesentet; nihil quod in coelis amplius exspectetur; nihil quod Rex ille coelestis et paterfamilias Deus in suo convivio agnoscat, cum praesentia multorum gaudeat, et de aliquorum absentia contristetur.
PL 11, 1062Bもしそうであるなら、信仰が望むものは何もなく、復活が示すものは何もなく、天においてこれ以上待ち望まれるものも何もない。あの天の王であり家の主である神が、自らの宴席で見いだすものも何もない。多くの者がそこにいることを喜び、幾人かの不在を悲しむはずであるのに。
De schismate Donatistarum libri VII 5.10.3
Et multos dicat vocatos, paucos vero electos; nihil erit, quod irascatur vestem nuptialem non habenti, cum Filius Dei ipse Christus sit sponsus (Matth. XXII) : et vestis et tunica natans in aqua, quae multos vestiat et infinitos exspectet, nec vestiendo deficiat.
PL 11, 1063Aまた、神が多くの者が招かれ、選ばれる者は少ないと言うとしても、婚礼の衣を着ていない者に怒るべきことは何もないことになる。神の子キリスト自身が花婿であり(マタイ22)、また衣、すなわち水に浮かぶ長衣であって、多くの者に着せ、数知れぬ者を待ち、着せても尽きることがないのであるから。
De schismate Donatistarum libri VII 5.10.4
Sed ne quis dicat, temere a me Filium Dei vestem esse dictum, legat Apostolum dicentem: quotquot in nomine Christi baptizati estis, Christum induistis (Galat. III, 27) .
PL 11, 1063Aしかし、私が神の子を衣と呼んだのは軽率だと言う者がないように、使徒の言葉を読むがよい。「キリストの名によって洗礼を受けた者は皆、キリストを着たのである」(ガラテヤ3:27)。
De schismate Donatistarum libri VII 5.10.5
O tunica semper una et immutabilis! quae decenter vestiat et omnes aetates et formas, nec in infantibus rugatur, nec in juvenibus tenditur, nec in foeminis immutatur.
PL 11, 1063Aああ、常に一つで不変の長衣よ。あらゆる年齢とあらゆる体つきにふさわしく着せ、幼子には皺が寄らず、若者には張りつめず、女には形が変わることもない。
De schismate Donatistarum libri VII 5.10.6
Aderit profecto ille dies, ut coelestes nuptiae incipiant celebrari: illic qui baptisma singulare servaverint, securi discumbent.
PL 11, 1063A必ずやあの日が来て、天の婚礼が祝われ始める。そこでは、ただ一度の洗礼を守った者たちが、安らかに席に着くであろう。
De schismate Donatistarum libri VII 5.10.7
Nam quicumque a vobis se rebaptizari consenserit, hujusmodi homini non denegatur resurrectio, quia credidit in resurrectionem carnis; resurget quidem, sed nudus.
PL 11, 1063B諸君のもとで再洗礼を受けることに同意した者はだれでも、そのような人にも復活は拒まれない。肉の復活を信じたからである。確かに甦る。だが裸で。
De schismate Donatistarum libri VII 5.10.8
Sed quia nuptiali veste a vobis se expoliari permisit, hanc patrisfamilias auditurus est vocem: Amice, hoc est dicere, agnosco te; aliquando renuntiaveras Diabolo, et ad me conversus fueras; et dederam tibi vestem nuptialem: ut quid sic venisti non habens quod tibi dedi? hoc est dicere: quare non habes quod tibi dedi?
PL 11, 1063Bしかし、諸君によって婚礼の衣をはぎ取られることを許したのであるから、彼は家の主のこの声を聞くことになる。「友よ」。これは「お前を知っている」と言うことである。「かつてお前は悪魔を捨て、わたしに立ち帰った。わたしはお前に婚礼の衣を与えた。それなのに、なぜわたしが与えたものを持たずに、このようにして来たのか」。すなわち、なぜわたしがお前に与えたものを持っていないのか、と言うことである。
De schismate Donatistarum libri VII 5.10.9
Nemo enim potest irasci non habenti rem, quae data non sit. Vestem nuptialem inter istos acceperas, et solus non habes? quare nudus et lugubris venisti? quis tibi detraxit spolia? quas fraudulentas adisti fauces? quos incurristi latrones? Quotquot tales venturi sunt, locum in illo convivio non habebunt.
PL 11, 1064A与えられていない物を持たない者に対しては、だれも怒ることはできないからである。婚礼の衣を、お前はこの者たちのもとで受けていたのに、お前だけが持っていないのか。なぜ裸で、嘆きに沈んで来たのか。だれがお前から衣をはぎ取ったのか。いかなる欺きの隘路に入り込んだのか。いかなる盗賊に出くわしたのか。このような者は皆、あの宴席に席を持たないであろう。