De schismate Donatistarum libri VII 6.2.1
Donatistas sacrilege calices fregisse et vendidisse. --Hoc tamen immane facinus a vobis geminatum est, dum fregistis etiam calices, Christi sanguinis portatores: quorum species revocastis in massas, merces nefariis nundinis procurantes, ad quam mercem nec emptores eligere voluistis: avari, dum venditis; sacrilegi, dum inconsiderate vendidistis.
PL 11, 1068Bドナトゥス派が神聖を汚して杯を砕き、売ったこと。――それでも、この途方もない凶行は、諸君によって二重にされた。諸君は、キリストの血を運ぶ器である杯をさえ砕いたからである。その形を諸君は塊に戻し、不敬な市のために売り物を調えて、その売り物のために買い手を選ぼうともしなかった。売るときは貪欲な者であり、考えなしに売ったときは神聖を汚す者である。
De schismate Donatistarum libri VII 6.2.2
Passi estis etiam comburi manus vestras, quibus ante nos eosdem calices tractabatis. Eam rem cum passim vendi jussistis, emerunt forsitan in usus suos sordidae mulieres, emerunt pagani, facturi vasa, in quibus incenderent Idolis suis.
PL 11, 1069A諸君はさらに、かつて我々の前で〔ante nos は「我々の前で」と取った。「我々より先に」とも読める〕同じ杯を扱っていた自分の手が焼かれることさえ甘受した。その品を諸君があちこちで売るよう命じたとき、汚れた女たちが自分の用のために買ったかもしれず、異教徒たちが、自分たちの偶像に焚くための器を作ろうとして買ったかもしれない。
De schismate Donatistarum libri VII 6.2.3
O scelus nefarium! o facinus inauditum! auferre Deo quod Idolis praestes; subducere Christo, quod proficiat sacrilegio.
PL 11, 1069Aああ、不敬な罪よ。ああ、前代未聞の凶行よ。偶像に与えるものを神から奪い、神聖冒瀆に役立つものをキリストから取り去るとは。