De schismate Donatistarum libri VII 1.22.1
Litterae episcoporum partis Donati ad Constantinum imper. quibus sibi petunt dari judices. -- Sed quia audio aliquos de societate tua, litigandi studio chartas habere nescio quas; quaerendum est, quibus sit accommanda fides, quae cum ratione concordent, quae cum veritate confibulent?
PL 11, 928Bドナトゥス派の司教たちが、裁判官を与えられるよう皇帝コンスタンティヌスに宛てた書簡。――だが、汝の仲間の幾人かが、争いを好むあまり何やら書面を持っていると聞くので、どの書面に信を置くべきか〔底本は accommanda。accommodanda と読む〕、どれが理に合い、どれが真理と結びつくのかを問わねばならない。
De schismate Donatistarum libri VII 1.22.2
Vestrae, si sunt aliquae, mendaciis forte videantur aspersae. Nostras chartas probant et conflictus causarum, et contentiones partium, et exitus judiciorum, et epistolae Constantini.
PL 11, 929A諸君のものは、もしあるとしても、おそらく虚偽をふりかけられたように見えよう。我々の書面を裏づけているのは、訴訟の争点の衝突、党派の争い、裁判の結末、そしてコンスタンティヌスの書簡である。
De schismate Donatistarum libri VII 1.22.3
Nam quod de nobis dicitis, quid Christianis cum regibus? aut quid episcopis cum palatio? Si nota est nosse reges, vos tota perfundit invidia.
PL 11, 929A「キリスト教徒と王とに何の関わりがあるか。司教と宮廷に何の関わりがあるか」と、我々について諸君は言う。だが、王たちを知ることが汚名であるのなら、諸君こそ頭から非難〔invidia は「嫉み」とも取れる〕を浴びている。
De schismate Donatistarum libri VII 1.22.4
Nam majores vestri, Lucianus, Dignus, Nasutius, Capito, Fidentius, et caeteri imperatorem Constantinum, harum rerum adhuc ignarum, his precibus rogaverunt: quarum exemplum infra scriptum est: Rogamus te, Constantine optime imperator, quoniam de genere justo es, cujus Pater inter caeteros imperatores persecutionem non exercuit, et ab hoc facinore immunis est Gallia.
PL 11, 929A事実、諸君の先人たち、ルキアヌス、ディグヌス、ナスティウス、カピト、フィデンティウスらは、これらのことをまだ知らなかった皇帝コンスタンティヌスに、次の願いを差し出した。その写しは以下に記されている。「最善の皇帝コンスタンティヌスよ、我々はあなたに願う。あなたは義しい血筋の出であり、その父は他の皇帝たちのうちで迫害を行わず、ガリアはこの凶行から免れているからである。」
De schismate Donatistarum libri VII 1.22.5
Nam in Africa inter nos et caeteros episcopos contentiones sunt; petimus ut de Gallia nobis judices dari praecipiat pietas tua. Datae a Luciano, Digno, Nasutio, Capitone, Fidentio et caeteris episcopis partis Donati.
PL 11, 930A「アフリカでは我々と他の司教たちとのあいだに争いがある。あなたの敬虔が、ガリアから我々に裁判官を与えるよう命じることを願う」。ルキアヌス、ディグヌス、ナスティウス、カピト、フィデンティウスおよびドナトゥス派の他の司教たちによって提出された。