ミレウィスのオプタトゥスfl. c. 365–385

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › De schismate Donatistarum libri VII

Liber I, Caput III 第I巻 第III章

Optatus of Milevis · De schismate Donatistarum libri VII · PL 11, 890A · 5 sectiones

De schismate Donatistarum libri VII 1.3.1

1

Cur Schismatici fratres appellentur. --Sed ne quis dicat, me inconsiderate eos fratres appellare, qui tales sunt, ab Esaiae prophetae vocibus exorbitare non possumus.

PL 11, 890A

分派の者たちはなぜ兄弟と呼ばれるのか。――しかし、このような者たちを私が軽率に兄弟と呼んでいると誰かが言わないように言っておく。我々は預言者イザヤの言葉から外れることはできない。

De schismate Donatistarum libri VII 1.3.2

2

Quamvis et illi non negent, et omnibus notum sit, quod nos odio habent, et exsecrentur, et nolint se dici fratres nostros: tamen nos recedere a timore Dei non possumus, quos hortatur Spiritus sanctus per Esaiam prophetam, dicens: Vos qui timetis nomen Domini, audite nomen Domini: hi qui vos odio habent et exsecrantur, et nolunt se dici fratres vestros , vos tamen dicite eis, Fratres nostri estis (Esa. LXVI, 5) : sunt igitur sine dubio fratres, quamvis non boni.

PL 11, 890A

彼ら自身も否定せず、また万人の知るところでもあるが、彼らは我々を憎み、呪い、自分たちが我々の兄弟と呼ばれることを望まない。それでも我々は神への畏れから退くことはできない。聖なる霊が預言者イザヤを通して我々にこう勧めているのである。「主の名を畏れる汝らよ、主の名を聞け。汝らを憎み、呪い、自分たちが汝らの兄弟と呼ばれることを望まない者たちに、汝らはそれでもこう言え、『汝らは我々の兄弟である』と」(イザヤ66:5)。それゆえ、彼らは疑いなく兄弟である、善い兄弟ではないにせよ。

De schismate Donatistarum libri VII 1.3.3

3

Quare nemo miretur, eos me appellare fratres, qui non possunt non esse fratres. Est quidem nobis et illis spiritalis una nativitas, sed diversi sunt actus.

PL 11, 891A

それゆえ、兄弟でないはずのない者たちを私が兄弟と呼ぶことを、誰も不思議に思ってはならない。たしかに我々と彼らとには霊的な誕生が一つあるが、行いは異なっている。

De schismate Donatistarum libri VII 1.3.4

4

Nam et Cham, qui patris sui risit impie nuditatem (Gen. IX) , frater innocentium fuit: et pro merito suo jugum servitutis incurrit, ut esset fratribus frater addictus. Ergo hoc nomen fraternitatis, nec interveniente peccato deponitur.

PL 11, 891A

実際、ハムは、父の裸を不敬にも笑ったが(創世記9章)、無垢な者たちの兄弟であった。そして、自らの所業の報いとして奴隷の軛を負い、兄弟たちに隷属させられた兄弟となった。したがって、兄弟という名は、罪が間に入っても捨てられることはない。

De schismate Donatistarum libri VII 1.3.5

5

Sed de istorum fratrum delictis dicam alio loco: qui sedentes adversum nos , detrahunt, et contra nos scandala ponunt (Ps. XLIX, 20) : et cum illo fure concurrunt (Ibid. 19) , qui Deo furtum facit : et cum moechis, id est, cum haereticis, partem suam ponunt, et peccata sua laudant, et convitia contra nos Catholicos meditantur.

PL 11, 891A

だが、これらの兄弟たちの罪過については別の箇所で述べよう。彼らは我々に逆らって座し、そしり、我々に対して躓きを置いている(詩篇49:20)。また、神から盗みを働くあの盗人と共に走り(詩篇49:19)、姦淫する者たち、すなわち異端者たちと共に自分の分を置き、自分たちの罪をほめたたえ、我々公同の者たちに対する悪口を思い巡らしている。