De schismate Donatistarum libri VII 1.4.1
Cur Parmeniani Librum refellendum suscipiat. --Omnes quidem per singula loca maledicis vocibus perstrepunt: (quibus ad aliqua de occasione respondam; sed unum quidem vix invenimus, cum quo per litteras, vel hoc modo loquamur; Parmenianum scilicet, fratrem nostrum; si tamen se a nobis vel hoc nomine nuncupari permittit.
PL 11, 892Aパルメニアヌスの書を論駁することを、なぜ引き受けるのか。――彼らはみな、あちこちの場所で罵りの声をあげて騒ぎ立てている。(そのうちのいくつかには機会を見て答えよう。)だが、書簡によってであれ、このような仕方でであれ、語り合える相手は、我々はほとんど一人しか見いだせない。すなわち我々の兄弟パルメニアヌスである。もっとも、彼が我々からこの名で呼ばれることをなお許すならばの話だが。〔底本は丸括弧を開いたまま閉じていない。括弧に入るのは quibus … respondam の句と取り、そこで閉じた〕
De schismate Donatistarum libri VII 1.4.2
Et quia collegium episcopale nolunt nobiscum habere commune, non sint collegae, si nolunt: tamen (ut supra diximus) fratres sunt.
PL 11, 892A彼らは司教団を我々と共有することを望まないのだから、望まないなら同僚でなくてもよい。しかし(先に述べたとおり)彼らは兄弟である。
De schismate Donatistarum libri VII 1.4.3
Frater meus igitur Parmenianus, ne ventose ac nude, ut caeteri, loqueretur, quidquid sentire potuit, non solum dixit, sed etiam in scriptura digessit. Cujus dictis, cum respondere, veritate cogente, compellimur: erit inter nos absentes quoquomodo collatio.
PL 11, 892Aさて我が兄弟パルメニアヌスは、ほかの者たちのように空疎に、むき出しに語ることのないよう、考えうるところをすべて、語っただけでなく、書物にまとめた。真理に迫られて、我々は彼の言い分に答えざるをえない。そうすれば、離れていてもなんらかの仕方で、我々のあいだに討論が成り立つであろう。
De schismate Donatistarum libri VII 1.4.4
Eodem modo satisfiet et desideriis aliquorum. Nam a multis saepe desideratum est ut ad eruendam veritatem, ab aliquibus defensoribus partium conflictus haberetur: et fieri potuit.
PL 11, 892A同じやり方で、幾人かの望みも満たされるであろう。というのは、真理を掘り起こすために、双方の党派の擁護者たちのあいだで論戦が行われることを、多くの人々がしばしば望んだからであり、それは実現しえたはずだからである。
De schismate Donatistarum libri VII 1.4.5
Sed quoniam et accessum prohibent, et aditus intercludunt, et consessum vitant, et colloquium denegant: vel tecum mihi, frater Parmeniane, sit isto modo collatio: ut qui tractatus tuos, quos in manibus, et in ore multorum esse voluisti, non aspernatus sum, neque contempsi, sed omnia a te dicta patienter audivi, audias et tu humilitatis nostrae responsa.
PL 11, 893Aだが、彼らは近づくことを禁じ、立ち入りを阻み、同席を避け、対談を拒むのであるから、せめて汝と私とのあいだで、パルメニアヌス兄弟よ、このような仕方での討論があるようにしたい。汝が多くの人々の手に、また口に上ることを望んだ汝の論考を、私は見くびらず、軽んじもせず、汝の述べたことをすべて忍耐して聞いたのだから、汝もまた我々の卑しい身の答えを聞くがよい。