ミレウィスのオプタトゥスfl. c. 365–385

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › De schismate Donatistarum libri VII

Liber VII, Caput II 第VII巻 第II章

Optatus of Milevis · De schismate Donatistarum libri VII · PL 11, 1085A · 12 sectiones

De schismate Donatistarum libri VII 7.2.1

1

In Ecclesia Dei usque ad diem judicii bonos et malos reperiri, et hos esse tolerandos. --Inde est quod vos jamdudum in communionem nostram voluimus recipere, quia vos illo tempore non peccastis, sed principes vestri.

PL 11, 1085A

神の教会には審判の日まで善人も悪人も見いだされ、悪人は耐え忍ばれるべきであること。――それゆえ、我々は諸君をとうから我々の交わりに受け入れようとしたのである。諸君はあの時には罪を犯さず、諸君の長たちが犯したからである。

De schismate Donatistarum libri VII 7.2.2

2

Nec quasi ex toto sanctus debet quis de altero judicare: quia scriptum est in Evangelio, Christo dicente: Nolite judicare, ne judicetur de vobis (Matth. VII, 1) : maxime cum nemo ex toto sanctus poterit inveniri.

PL 11, 1085A

また、あたかも全き聖者であるかのように、人が他人を裁くべきではない。福音書に、キリストが言っているとして、こう書かれているからである。「裁くな。汝らが裁かれないために」(マタイ7:1)。全き聖者などは見いだされえないのだから、なおさらである。

De schismate Donatistarum libri VII 7.2.3

3

Nam si sunt qui possint non habere peccata, mentiuntur in oratione Dominica, si sine causa indulgentiam postulant, dicentes Deo Patri: Dimitte nobis peccata, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12; Luc. XI, 4) : cum Joannes Apostolus, et omnium conscientias prodat, et suam resignet his verbis: Si dixerimus, inquit, quoniam peccatum non habemus; nos ipsos decipimus; et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8) : cujus dicti rationem in quarto libro manifestius explanavimus.

PL 11, 1085B

というのも、もし罪をもたずにいられる者がいるなら、その者たちは主の祈りで偽りを言っていることになる。理由もなく赦しを求め、父なる神にこう言っているのなら。「我々の罪を赦せ、我々もまた、我々に負い目ある者たちを赦すように」(マタイ6:12; ルカ11:4)。使徒ヨハネは、すべての者の良心をあらわにし、自らのそれも開示して、こう言っているのである。「もし我々が、罪をもたないと言うなら、我々は自分自身を欺いており、真理は我々のうちにない」(一ヨハネ1:8)。この言葉の趣旨は、第四巻でより明らかに説明した。

De schismate Donatistarum libri VII 7.2.4

4

Sed fac et aliquos esse tota sanctitate perfectos, non licet ut sint sine fratribus, qui ne repellantur, Evangelica praecepta reclamant, quibus describitur ager qui est totus orbis, in quo est Ecclesia, et seminator Christus; qui praecepta dat salutaria.

PL 11, 1085B

だが、全き聖性において完全な者が幾人かいると仮定しても、彼らが兄弟たちなしにいることは許されない。兄弟たちが退けられぬよう、福音書の掟が抗議しているからである。そこには畑が描かれており、その畑は全世界であって、そこに教会がある。種まく者はキリストであり、彼は救いの掟を与える。

De schismate Donatistarum libri VII 7.2.5

5

E contrario, homo est malus, id est diabolus, qui non in luce, sed per tenebras seminat importuna peccata: et in uno agro nascuntur diversa semina; sicut in Ecclesia non est similis turba animarum.

PL 11, 1085C

これに対して、悪い人、すなわち悪魔は、光のなかではなく闇を通して、時ならぬ罪を蒔く。こうして一つの畑に異なる種が生え、教会においても人々の魂の群れは同じではない。

De schismate Donatistarum libri VII 7.2.6

6

Ager suscipit semina bona vel mala: est diversitas seminum; sed creator unus omnium est animarum: unus dominus agri, ubi nala sunt zizania: duo sunt auctores seminum, sed ager unum dominum habet; ipsum Deum Dominum.

PL 11, 1085C

畑は、良い種も悪い種も受け入れる。種の多様はあるが、あらゆる魂の造り主は一人である。毒麦が生えた〔翻刻は nala。ミーニュの刷りはかすれているが、nata と刷っているらしい〕畑の主は一人である。種の創始者は二人だが、畑の主は一人であり、それは主なる神自身である。

De schismate Donatistarum libri VII 7.2.7

7

Illius est terra: illius sunt bona semina: illius est et pluvia. Ideo vos adductos recipere in unitate consensimus; quia nobis non licet vel separare, vel repellere: quamvis peccatores in uno agro nobiscum natos, una pluvia, hoc est, uno baptismate nutritos: quomodo non licuit apostolis de tritico zizania separare: quia separatio sine exterminio fieri non potest: ne dum evellitur quod opus non est, conculcetur quod opus est.

PL 11, 1086A

地は彼のものであり、良い種は彼のものであり、雨も彼のものである。それゆえ我々は、諸君が連れて来られたなら、一致のうちに受け入れることに同意した。分けることも退けることも、我々には許されないからである。諸君は罪人であるとはいえ、我々と共に一つの畑に生まれ、一つの雨、すなわち一つの洗礼で養われた者たちなのである。使徒たちが、小麦から毒麦を分けることを許されなかったのと同じである。分離は、根絶なしには行えないからであり、不要なものを抜くうちに、必要なものが踏みにじられることのないようにするためである。

De schismate Donatistarum libri VII 7.2.8

8

Pariter jussit Christus in agro suo per totum orbem terrarum; in quo est una Ecclesia, et sua semina crescere et aliena.

PL 11, 1086A

キリストは同じように、全地に広がる自らの畑——そこに唯一の教会がある——において、自分の種も他人の種も育つようにと命じた。

De schismate Donatistarum libri VII 7.2.9

9

Post crementa communia, venturus est judicii dies, qui messis est animarum, sedebit judex Filius Dei, qui agnoscit quid est suum et quid alienum.

PL 11, 1086A

共通の成長ののち、審判の日が来る。それは魂の収穫であり、神の子が裁き主として座し、何が自分のもので何が他人のものかを見分ける。

De schismate Donatistarum libri VII 7.2.10

10

Illius erit eligere quid condat in horreo, et quid tradat incendio: quos ad interminata tormenta destinet: et quibus promissa praemia repraesentet. Agnoscamus nos omnes homines esse: nemo sibi usurpet divini judicii potestatem.

PL 11, 1086B

何を倉に納め、何を火に渡すかを選ぶのは、彼である。誰を果てしない責め苦に定め、誰に約束された報いを現すかも。我々は皆、人間であることを認めよう。誰も神の裁きの権能を自分のものにしてはならない。

De schismate Donatistarum libri VII 7.2.11

11

Nam si sibi totum vindicet quivis Episcopus, dicatur quid in judicio acturus est Christus? satis sit homini, si de peccato suo reus non sit, quam ut de alieno judex esse desideret. Professio denique nostra est bono pacis vos non repellere.

PL 11, 1086B

もしどの司教であれ、すべてを自分のものとして主張するなら、キリストは裁きにおいて何をするつもりなのか、言ってみよ。人間にとっては、他人の罪の裁き手になろうと望むよりも、自分の罪について責めを負わずにいられれば、それで足りるとすべきである。すなわち、我々の表明は、平和の善のゆえに諸君を退けないことである。

De schismate Donatistarum libri VII 7.2.12

12

Nefas est enim, ut Episcopi faciamus quod Apostoli non fecerunt, qui permissi non sunt vel semina separare, vel de tritico zizania evellere.

PL 11, 1086B

司教である我々が、使徒たちの行わなかったことを行うのは不法である。使徒たちは、種を分けることも、小麦から毒麦を抜き取ることも許されなかった。