De schismate Donatistarum libri VII 2.10.1
Apud Catholicos esse vera Ecclesiae sacramenta. --Jam illud mihi volo respondeas, cum de solis Ecclesiae dotibus loqui voluisti, et de sanctis ejus membris ac visceribus tacuisti: quae sunt procul dubio in sacramentis et in nominibus Trinitatis.
PL 11, 963A教会の真の秘跡は公同の人々のもとにある。――さて、次のことについて汝に答えてもらいたい。汝は教会の賜物だけを語ろうとして、その聖なる肢体と内臓については黙っていた。それらは疑いなく、秘跡のうちに、また三位一体の名のうちにある。
De schismate Donatistarum libri VII 2.10.2
Cui concurrit fides credentium, et professio, quae apud acta conficitur angelorum, ubi miscentur coelestia et spiritalia semina, ut sancto germine nova possit renascentium indoles procreari: ut dum Trinitas cum fide concordat, qui natus fuerat saeculo, renascatur spiritaliter Deo.
PL 11, 963Bこれに、信じる者たちの信仰と、天使たちの記録のもとでなされる宣言とが合致する。そこでは天上の種と霊の種とが混じり合い、聖なる芽によって、再び生まれる者たちの新しい素質が生み出されうる。かくして、三位一体が信仰と調和するとき、世に生まれていた者が、霊において神に再び生まれるのである。
De schismate Donatistarum libri VII 2.10.3
Sic fit hominum pater Deus, sancta sic fit mater Ecclesia. Haec omnia intelligo a te ideo non esse nominata, ne in iis omnibus ratio baptismatis agnosceretur: ubi nihil sibi operarius, qui homo est, vindicet, quod vos facitis.
PL 11, 963Bこうして神は人々の父となり、聖なる教会は母となる。汝がこれらすべてを挙げなかったのは、これらすべてのうちに洗礼の道理が認められてしまうからだと私は理解する。そこでは、人である働き手が自分のために何かを主張することはできないのに、諸君はそれをしているのである。
De schismate Donatistarum libri VII 2.10.4
Ideoque ad solas dotes te conferre voluisti, quas velut manu apprehensas, aut arca conclusas, Catholicis denegans, vobis solis eas frustra vindicare conatus es.
PL 11, 964Aそれゆえ汝は賜物だけに論を向けようとし、それをあたかも手でつかんだもの、箱に閉じ込めたもののようにして、公同の人々には与えず、諸君だけのものだと主張しようとしたが、無駄であった。
De schismate Donatistarum libri VII 2.10.5
Cum agatur de regeneratione, cum agatur de homine innovando, nulla a te credentium fides, nulla professio nominata est: dum vis de solis dotibus loqui, haec omnia, sine quibus spiritalis illa nativitas reparari non potest, in silentio remisisti: et cum dotes ad sponsam, non sponsa ad dotes pertineat, sic ordinasti dotes, quasi ipsae videantur generare, non viscera; quae intelliguntur plus posita in sacramentis quam in ornamentis.
PL 11, 964A再生が論じられ、人が新たにされることが論じられているのに、汝は信じる者たちの信仰も宣言も一つとして挙げなかった。賜物だけを語ろうとして、それなしには霊の誕生が回復されえないこれらすべてを沈黙のうちに放置した。そして、賜物は花嫁に属するのであって、花嫁が賜物に属するのではないのに、汝は賜物をあたかもそれ自体が産むかのように配置し、内臓が産むかのようには配置しなかった。内臓は、飾りよりも秘跡にこそ置かれていると解される。