De schismate Donatistarum libri VII 5.3.1
Baptisma non esse iterandum. --Cum ergo dixeris et unum fuisse diluvium, et circumcisionem repeti non posse; et nos docuimus coeleste munus unicuique credenti a Trinitate conferri, non ab homine: quid vobis visum est, non post nos, sed post Trinitatem, baptisma geminare? cujus de sacramento non leve certamen innatum est, et dubitatur, an post Trinitatem in eadem Trinitate hoc iterum liceat facere.
PL 11, 1048B洗礼は繰り返されるべきではない。――汝は、洪水は一度であったこと、割礼は繰り返されえないことを語り、また我々も、天の賜物は信じる者それぞれに、人によってではなく三位一体によって授けられると教えた。それなのに、諸君は、我々の後にではなく、三位一体の後に、洗礼を二重にしようと思ったのはなぜか。その秘跡をめぐって、軽からぬ争いが生じ、三位一体の後に、同じ三位一体において、これをもう一度行ってよいのかどうかが疑われている。
De schismate Donatistarum libri VII 5.3.2
Vos dicitis, licet: nos dicimus, non licet: inter licet vestrum, et non licet nostrum, nutant et remigant animae populorum. Nemo vobis credat, nemo nobis: omnes contentiosi homines sumus.
PL 11, 1048B諸君は「よい」と言い、我々は「よくない」と言う。諸君の「よい」と我々の「よくない」の間で、諸民の魂は揺れ、あがいている。誰も諸君を信じるな、誰も我々を信じるな。我々はみな争いを好む人間なのである。
De schismate Donatistarum libri VII 5.3.3
Quaerendi sunt judices: si Christiani, de utraque parte dari non possunt; quia studiis veritas impeditur.
PL 11, 1048B判者を探さねばならない。キリスト教徒なら、どちらの側からも立てることはできない。党派心が真理を妨げるからである。
De schismate Donatistarum libri VII 5.3.4
De foris quaerendus est judex: si paganus, non potest Christiana nosse secreta: si Judaeus, inimicus est Christiani baptismatis: ergo in terris de hac re nullum poterit reperiri judicium; de coelo quaerendus est judex.
PL 11, 1048B外から判者を探さねばならない。異教徒なら、キリスト教徒の秘められたことを知り得ない。ユダヤ人なら、キリスト教徒の洗礼の敵である。ゆえに、この件について地上では判断を見いだせない。判者は天に求めねばならない。
De schismate Donatistarum libri VII 5.3.5
Sed ut quid pulsamus ad coelum, cum habeamus hic in Evangelio testamentum? Quia hoc loco recte possunt terrena coelestibus comparari: tale est quod quivis hominum habens numerosos filios, quamdiu pater praesens est, ipse imperat singulis; non est adhuc necessarium testamentum: sic et Christus, quamdiu praesens in terris fuit (quamvis nec modo desit), pro tempore quidquid necessarium erat Apostolis imperavit.
PL 11, 1048Cだが、ここ福音書のうちに遺言があるのに、なぜ天を叩くのか。この点では、地上のことを天上のことになぞらえるのが正しい。たとえば、多くの子を持つ人は誰でも、父が生きて居合わせるあいだは、自ら一人一人に命じる。まだ遺言は必要でない。同じようにキリストも、地上に居合わせたあいだは(今も欠けているわけではないが)、その時々に、使徒たちに必要なことをすべて命じた。
De schismate Donatistarum libri VII 5.3.6
Sed quomodo terrenus pater, dum se in confinio senserit mortis, timens ne post mortem suam, rupta pace, litigent fratres, adhibitis testibus, voluntatem suam de pectore morituro transfert in tabulas diu duraturas: et si fuerit inter fratres nata contentio, non itur ad tumulum, sed quaeritur testamentum: et qui in tumulo quiescit, tacitus de tabulis loquitur.
PL 11, 1049Aしかし地上の父は、死の境に近づいたと感じると、自分の死後に平和が破れて兄弟たちが争うことを恐れ、証人を立てて、死にゆく胸から自分の意志を、長く残る書板へ移す。兄弟の間に争いが生じたなら、墓には行かず、遺言を探す。墓に眠る者は、黙したまま書板を通して語る。
De schismate Donatistarum libri VII 5.3.7
Vivus, cujus est testamentum, in coelo est: ergo voluntas ejus, velut in testamento, sic in Evangelio requiratur. Etenim de praescientia, quae modo facitis, jam futura conspexerat Christus.
PL 11, 1049B遺言の主は、生きて、天にいる。ゆえにその意志は、遺言のうちにあるように、福音書のうちに求められるべきである。実際キリストは、予知によって、諸君が今していることをすでに見通していた。
De schismate Donatistarum libri VII 5.3.8
Denique cum lavaret pedes discipulis suis, sic ait Petro Filius Dei: quod ego facio, tu nescis; scies autem postea (Joan. XIII, 8) . Dicendo, scies postea, haec tempora designabat: ergo inter caeteros Testamenti titulos, hunc titulum de aqua constituit.
PL 11, 1049Bさて、弟子たちの足を洗ったとき、神の子はペトロにこう言った。「我が行うことを、汝は知らない。だが後に知るであろう」(ヨハネ13:8)〔この句はヨハネ13:7 にある〕。「後に知るであろう」と言うことで、この時代を指し示していた。ゆえに、遺言のほかの条項のうちに、水についてのこの条項を定めたのである。
De schismate Donatistarum libri VII 5.3.9
Cum lavaret pedes Discipulis suis, tacentibus caeteris, si taceret et Petrus, solam fecerat formam humilitatis, nihil pronuntiaverat de sacramento baptismatis.
PL 11, 1049B弟子たちの足を洗ったとき、ほかの者たちが黙しているなかで、もしペトロも黙していたなら、キリストはただ謙遜の模範を示したにすぎず、洗礼の秘跡について何も告げなかったことになる。
De schismate Donatistarum libri VII 5.3.10
Sed cum Petrus recusat, nec pedes sibi lavari permisit, negat illi Christus regnum, nisi accepisset obsequium. Sed cum coelestis regni mentio fieret, quo pars corporis petebatur ad obsequium, totum corpus obtulit ad lavacrum.
PL 11, 1049Bしかしペトロが拒み、足を洗われることを許さなかったとき、キリストは、その奉仕を受けなければ彼に国はないと言った。そこで天の国のことが語られると、体の一部が奉仕のために求められていたのに、ペトロは全身を洗いのために差し出したのである。
De schismate Donatistarum libri VII 5.3.11
Nunc adestote, omnes turbae, et singuli Christiani populi: quid liceat, discite: dum provocat Petrus, Christus docet: qui dubitat, discat: Christi enim vox est: qui semel lotus est, non habet necessitatem iterum lavandi, quia est mundus totus (Ibid. 10) : et de eo lavacro pronuntiavit, quod de Trinitate celebrandum esse mandaverat: non de Judaeorum aut haereticorum, qui, dum lavant, sordidant; sed de aqua sancta, quae de trium nominum fontibus inundat.
PL 11, 1049C今こそ、すべての群衆、キリスト教徒の民の一人一人よ、ここに来て、何が許されているかを学べ。ペトロが異を唱え、キリストが教える。疑う者は学べ。これはキリストの声だからである。「一度洗われた者は、再び洗われる必要がない。全身が清いからである」(ヨハネ13:10)。そして、三位一体において行うよう命じた洗いについて告げたのであり、洗いながら汚すユダヤ人や異端者の洗いについてではない。三つの名の泉からあふれ出る聖なる水についてである。
De schismate Donatistarum libri VII 5.3.12
Sic enim ipse Dominus praecepit dicendo: ite, baptizate omnes gentes, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 29) . De hoc lavacro dixit: qui semel lotus est, non habet necessitatem iterum lavandi (Joan. XIII, 10) .
PL 11, 1050A主自身がこう命じたからである。「行って、すべての民に洗礼を授けよ、父と子と聖なる霊の名において」(マタイ28:29)〔底本の数字は29。28:19 の句である〕。この洗いについて、「一度洗われた者は、再び洗われる必要がない」と言ったのである(ヨハネ13:10)。
De schismate Donatistarum libri VII 5.3.13
Qui semel dixit, prohibuit iterum fieri: et de re locutus est, non de persona; nam si esset distantia, diceret: qui semel bene lotus fuerit; sed dum non addidit verbum, bene, indicat quia quidquid in Trinitate factum fuerit, bene est.
PL 11, 1050A「一度」と言った者は、再び行うことを禁じたのである。しかも事柄について語ったのであって、人についてではない。もし違いがあるなら、「一度よく洗われた者は」と言ったであろう。だが「よく」という語を加えなかったので、三位一体においてなされたことは何であれ「よい」と示しているのである。
De schismate Donatistarum libri VII 5.3.14
Inde est, quod simpliciter vobis venientes excipimus. Cum dicit: non habet necessitatem iterum lavandi, haec sententia generalis est, non specialis; nam si Petro haec dicerentur, diceret Christus: quia semel lotus es, non habes necessitatem iterum lavandi (Ibid.) : ideo quoties a vobis baptizatus aliquis, ad nos transitum voluerit facere, venientem hoc magisterio et exemplo tota simplicitate suscipimus.
PL 11, 1050Aそれゆえ我々は、諸君のもとから来る者を単純に受け入れる。「再び洗われる必要がない」と言うとき、この言葉は一般的であって個別的ではない。もしこれがペトロに向けて言われたなら、キリストは「汝は一度洗われたのだから、再び洗われる必要がない」と言っただろう(ヨハネ13:10)。ゆえに、諸君に洗礼を授けられた誰かが我々のもとへ移ろうとするたびに、この教えと模範に従って、来る者を全き単純さで受け入れる。
De schismate Donatistarum libri VII 5.3.15
Absit enim, ut umquam exorcizemus sanum fidelem: absit, ut jam lotum revocemus ad fontem: absit, ut in Spiritum sanctum peccemus (Matth. XII) ; cui facinori in praesenti et futuro saeculo indulgentia denegatur: absit, ut iteremus, quod semel est, aut duplicemus quod unum est: sic enim scriptum est, Apostolo dicente: unus Deus, unus Christus, una fides, una tinctio (Ephes. IV, 5) .
PL 11, 1050B健全な信徒に悪霊祓いを施すことなど、決してあってはならない。すでに洗われた者を泉へ呼び戻すことなど、あってはならない。聖なる霊に対して罪を犯すことなど、あってはならない(マタイ12)。この凶行には、今の世でも来たるべき世でも赦しが拒まれる。一度であるものを繰り返し、一つであるものを二重にすることなど、あってはならない。使徒がこう言っていると書かれているからである。「一つの神、一つのキリスト、一つの信仰、一つの浸し」(エフェソ4:5)。
De schismate Donatistarum libri VII 5.3.16
Denique vos, qui baptisma quasi libenter duplicare contenditis, si datis alterum baptisma, date alteram fidem; si datis alteram fidem, date et alterum Christum; si datis alterum Christum, date alterum Deum.
PL 11, 1050C最後に、洗礼をいかにも進んで二重にしようと努める諸君よ。もし別の洗礼を与えるなら、別の信仰を与えよ。別の信仰を与えるなら、別のキリストをも与えよ。別のキリストを与えるなら、別の神を与えよ。
De schismate Donatistarum libri VII 5.3.17
Unum Deum esse negare non potestis, ne in Marcionis foveas incidatis: ergo Deus unus est; de uno Deo unus est Christus: qui rebaptizatur, jam Christianus fuerat: quomodo dici potest iterum Christianus?
PL 11, 1050C諸君は、神が一つであることを否定できない。マルキオンの穴に落ちないためである。ゆえに神は一つであり、一つの神から出る一つのキリストがある。再洗礼される者は、すでにキリスト教徒であった。どうして再びキリスト教徒であると言えようか。
De schismate Donatistarum libri VII 5.3.18
Una fides hoc loco ab haereticorum erroribus, et ab eorum varia fide fides unica separatur: etiam vobis praescribitur, qui post semel iterum facitis, totum ponendo in dotibus, nihil in sacramentis; cum hoc nomen fidei pertineat ad credentem, non ad operantem: quocumque enim interrogante qui credidit Deo, credidit: et post illius unum credo, tu exigis alterum credo.
PL 11, 1051A「一つの信仰」という語は、この箇所で、異端者の誤りと彼らの雑多な信仰から、唯一の信仰を分ける。これは諸君に対する抗弁ともなる〔praescribitur は、相手の主張を審理に入る前に退ける「抗弁」の語である〕。諸君は、一度の後にもう一度を行い、すべてを賜物に置き、秘跡には何も置かないからである。この「信仰」という名は、信じる者に関わるのであって、行う者に関わるのではない。誰が問うたのであれ、神を信じた者は信じたのである。その者の一つの「我は信ず」の後に、汝は別の「我は信ず」を求める。
De schismate Donatistarum libri VII 5.3.19
Deinde sequitur unum baptisma; et quia quod unum est, sanctum est, per quod unum est: non solum ab haereticorum profanis et sacrilegis baptismatibus separatur, sed ne duplicetur quod unum est, aut iteretur quod semel est.
PL 11, 1051A次に「一つの洗礼」が続く。一つであるものは、一つであることによって聖であるから、異端者の俗悪で瀆聖的な洗礼から分けられるだけでなく、一つであるものが二重にされ、一度であるものが繰り返されることがないようにもされる。