De schismate Donatistarum libri VII 3.1.1
[0987] Asperius in Donatistas gesta ipsis provocantibus facta esse, nec Catholicis imputari debere. -- Satis, ut arbitror, in secundo libello de Ecclesia quae sponsa est Christi, et de ejus dotibus, et de haereditate diximus Salvatoris; consequens est, primo schismaticorum errores ostendere; deinde, quae fuerit causa, ut unitas fieret; tertio, quis fecerit, ut miles mitteretur armatus.
PL 11, 986Aドナトゥス派に対して手荒く行われたことは、彼ら自身の挑発によるものであって、公同の教会の者たちに帰せられるべきではない。――我々は、第二の小書で、キリストの花嫁である教会について、その賜物について、また救い主の相続について、十分に語ったと考える。次に続くのは、第一に分派の者たちの誤りを示すこと、次に、一致が行われた原因は何であったかを示すこと、第三に、武装した兵が送られたのは誰のせいかを示すことである。
De schismate Donatistarum libri VII 3.1.2
Ab operariis unitatis multa quidem aspere gesta sunt, sed ea ad quid imputatis Leontio, Macario vel Taurino? imputate majoribus vestris, qui (sicut in propheta scriptum est) ut vobis stupescerent dentes, ipsi uvas acidas comederunt (Jer. XXXI, 29) .
PL 11, 987A一致の働き手たちによって多くのことが荒々しく行われたのは確かである。だが、なぜそれをレオンティウス、マカリウス、あるいはタウリヌスに帰するのか。諸君の祖先たちに帰せよ。預言者に書かれているとおり、彼らは、諸君の歯がしびれるようにと、自ら酸い葡萄を食べたのである(エレミヤ31:29)。
De schismate Donatistarum libri VII 3.1.3
Illis primo qui Dei populum diviserunt, et basilicas fecerunt non necessarias. Deinde Donato Carthaginis, qui provocavit, ut unitas proximo tempore fieri tentaretur.
PL 11, 988Aまず、神の民を分け、不要な聖堂を造った者たちに〔帰せよ〕。次に、カルタゴのドナトゥスに。彼は、近い時期に一致が試みられるきっかけを作った。
De schismate Donatistarum libri VII 3.1.4
Tertio Donato Bagaiensi, qui insanam collegerat multitudinem, a qua ne Macarius violentiam pateretur, ad se, et ad ea, quae ferebat tutanda, armati militis postulavit auxilium.
PL 11, 988A第三に、バガイのドナトゥスに。彼は狂った群衆を集めたので、マカリウスは、その群衆から暴力を被らぬよう、自分自身と自分が携えていたものを守るために、武装した兵の助けを求めたのである〔postulavit の主語はマカリウスと取った〕。
De schismate Donatistarum libri VII 3.1.5
Venerunt tunc cum pharetris armigeri, repleta est unaquaeque civitas vociferantium (clamoribus); nuntiata unitate, fugistis omnes.
PL 11, 989Aそのとき、矢筒を負った武装兵たちが来た。どの町も、わめき立てる者たち(の叫び声)で満ちた。一致が告げられると、諸君は皆逃げた。
De schismate Donatistarum libri VII 3.1.6
Nulli dictum est, nega Deum; nulli dictum est, incende testamentum; nulli dictum est, aut thus pone, aut basilicas dirue; istae enim res solent martyria generare.
PL 11, 989A誰にも、「神を否め」とは言われなかった。誰にも、「契約の書〔聖書〕を焼け」とは言われなかった。誰にも、「香を供えよ」とも「聖堂を壊せ」とも言われなかった。こうしたことこそ、殉教を生むのが常だからである。
De schismate Donatistarum libri VII 3.1.7
Renuntiata est unitas; sola fuerant hortamenta, ut Deus et Christus ejus, a populo in unum conveniente, pariter rogaretur. Nullus erat primitus terror; nemo viderat virgam; nemo custodiam; sola (ut supra diximus) fuerant hortamenta.
PL 11, 989A一致が改めて告げられた。あったのは勧めだけであり、神とそのキリストが、一つに集う民によって等しく求められるようにとの勧めであった。初めには恐れさせるものは何もなかった。誰も杖を見ておらず、誰も監視を見ていなかった。すでに述べたとおり、あったのはただ勧めだけであった。
De schismate Donatistarum libri VII 3.1.8
Timuistis omnes, fugistis, trepidastis; ut pro certo de vobis dictum sit, quod in psalmo LII scriptum est: Trepidaverunt ubi non erat timor (Ps. LII, 6) .
PL 11, 989A諸君は皆、恐れ、逃げ、おののいた。それゆえ、詩篇52篇に書かれていることが、諸君について確かに言われたのである。「恐れのないところで彼らはおののいた」(詩篇52:6)。
De schismate Donatistarum libri VII 3.1.9
Fugerunt igitur omnes episcopi cum clericis suis, aliqui sunt mortui; qui fortiores fuerunt, capti et longe relegati sunt.
PL 11, 990Aこうして司教たちは皆、自分の聖職者たちとともに逃げた。幾人かは死に、より強かった者たちは捕らえられ、遠くへ追放された。