ミレウィスのオプタトゥスfl. c. 365–385

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › De schismate Donatistarum libri VII

Liber II, Caput XXI 第II巻 第XXI章

Optatus of Milevis · De schismate Donatistarum libri VII · PL 11, 976A · 11 sectiones

De schismate Donatistarum libri VII 2.21.1

1

Reprehenduntur Donatistae quod episcopos dignitate spoliarint et poenitentiae laboribus subjecerint. --Nunc quoniam erubescenda gaudia vestra probavimus, et furor vester tot locis ostensus est; restat de profunda impietate vestra aliquid dicere.

PL 11, 976A

ドナトゥス派は、司教たちを品位から剥ぎ、悔悛の労苦に服させたことで咎められる。――さて、諸君の恥ずべき喜びを我々が明らかにし、諸君の怒り狂いがこれほど多くの箇所で示された以上、諸君の底知れぬ不敬について、なお言うべきことが残っている。

De schismate Donatistarum libri VII 2.21.2

2

Nam omnia, quae a vobis fiunt aut facta sunt, quis poterit explicare? sic cuncta malignitate quadam ordinasse vos constat, ut in una specie operis vestri, species alias impleretis: ut dum presbyter aut episcopus dejicitur, sic populus caperetur.

PL 11, 976C

諸君によってなされる、またなされた一切を、誰が説明しえようか。諸君が、ある種の悪意をもって万事をこのように整えたことは明らかである。諸君の仕業のただ一つの形のうちに、他の形も成就させるために。すなわち、司祭や司教が引きずり下ろされるとき、民がこのようにして捕えられるように。

De schismate Donatistarum libri VII 2.21.3

3

Quomodo posset turba hominum stare, quae rectorem suum a vobis elisum esse conspiceret? Non aliter, quam quocumque casu, pastore occiso, lupi grassantur.

PL 11, 976C

自分たちの指導者が諸君に打ち倒されたと見る人々の群れが、どうして立っていられようか。それは、何かの災難で牧者が殺されたとき、狼が荒らし回るのと変わらない。

De schismate Donatistarum libri VII 2.21.4

4

Exorcizastis fideles, et lavistis sine causa parietes: ut hoc nequitiae genere subrueretis simplicissimorum hominum mentes.

PL 11, 976C

諸君は信徒たちに悪魔祓いをし、理由もなく壁を洗った。この種の邪悪によって、きわめて素朴な人々の心を覆そうとしたのである。

De schismate Donatistarum libri VII 2.21.5

5

Talibus consiliis vestris, nonnullorum animi jugulati sunt, et sub nube simplicitatis, obcaecato astutiae lumine, ut miseros sterneretis, sagittas de pharetra pectoris vestri, seductionibus praemisistis: ut de vobis Spiritus sanctus per David prophetam in psalmo praedixerit: Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum: paraverunt sagittas in pharetra sua, ad sagittandos obscura luna rectos corde (Ps. X, 3) .

PL 11, 976C

このような諸君の企てによって、少なからぬ者の心は喉を切られ、素朴さの雲の下で、狡知のために光を奪われて、惨めな者たちを打ち倒そうと、諸君は胸の矢筒から矢を、誘惑として先に放った。そこで聖なる霊は、預言者ダビデを通して詩篇で、諸君について予告したのである。「見よ、罪人たちは弓を引き、矢筒に矢を備えた。月の暗いとき、心の正しい者たちを射るために」(詩篇10:3)。

De schismate Donatistarum libri VII 2.21.6

6

Quid a vobis minus factum est vestris consiliis? sauciati sunt innocentes, exarmati fideles, honore nominis sui spoliati sunt sacerdotes.

PL 11, 976C

諸君の企てで、なされずに残ったものが何かあったか。無辜の者は傷つけられ、信徒は武装を解かれ、司教たちは自らの名の栄誉を奪われた。

De schismate Donatistarum libri VII 2.21.7

7

O impietas inaudita, quem jugulaveris inter poenitentiae tormenta servare ! in comparatione operis vestri, latronum levior videtur immanitas.

PL 11, 976C

ああ、前代未聞の不敬よ。喉を切った者を、悔悛の責め苦のなかに生かしておくとは〔jugulaveris は二人称単数。前後は諸君に向けられているが、ここは一般の言い方と取った〕。諸君の所業に比べれば、盗賊の残忍さのほうが軽く見える。

De schismate Donatistarum libri VII 2.21.8

8

Vos vivum facitis homicidium: latro jugulatis dat de morte compendium: paupertate sensus sui circumventi sunt, quos decipere potuistis. Perfecti enim fuerant illi, opere scilicet Dei, qui in ejus nomine fuerant ordinati.

PL 11, 976C

諸君は生きた殺人を行う。盗賊は、喉を切った者に、死という近道を与える。諸君が欺くことのできた者たちは、自分の感覚の貧しさに取り囲まれたのである。神の名において叙階された者たちは、まさに神の業によって、すでに完成されていたからである。

De schismate Donatistarum libri VII 2.21.9

9

Et vos contra opus Dei hostiliter militantes, divinum opus malitiae vectibus destruentes. Apparet ergo de vobis dictum esse in X psalmo: Quoniam quae tu perfecisti, ipsi destruxerunt (Ps. X, 4) .

PL 11, 977A

そして諸君は、神の業に敵意をもって戦い、悪意のてこで神の業を壊している。それゆえ、諸君について第十詩篇に言われているのは明らかである。「汝が完成させたものを、彼らは壊した」(詩篇10:4)。

De schismate Donatistarum libri VII 2.21.10

10

Fecit vos superbos impietas vestra: sed accusat vos prospiciens de coelo justitia: et iniqua vos gerentes error hominum laudat, ut de vobis in IX psalmo dixerit Spiritus sanctus, quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae; et qui iniqua egerit, benedicetur (Ps. IX, 24) .

PL 11, 977A

諸君の不敬が、諸君を高ぶらせた。しかし、天から見渡す正義が諸君を告発する。また、不正を行う諸君を人々の迷いが称える。そこで聖なる霊は、第九詩篇で諸君について言った。「罪人はその魂の欲望のゆえに称えられ、不正を行う者は祝福される」(詩篇9:24)。

De schismate Donatistarum libri VII 2.21.11

11

Quid iniquius, quam exorcizare Spiritum sanctum; altaria frangere; Eucharistiam animalibus projicere? et ut in errorem vos vester populus mittat, laudando felices appellant, et bene nominant, et per vos jurant, et personas vestras jam pro Deo habere noscuntur.

PL 11, 977A

聖なる霊に悪魔祓いをし、祭壇を砕き、聖餐を獣に投げ与えること、これより不正なことがあろうか。そして、諸君の民が諸君を迷いへ送り込むように、彼らは諸君を幸いな者と称えて呼び、よく言い、諸君にかけて誓い、諸君の人物をすでに神として扱っていることが知られている。