ミレウィスのオプタトゥスfl. c. 365–385

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › De schismate Donatistarum libri VII

Liber II, Caput I 第II巻 第I章

Optatus of Milevis · De schismate Donatistarum libri VII · PL 11, 940A · 22 sectiones

De schismate Donatistarum libri VII 2.1.1

1

[0941] Quid sit, et ubi sit Catholica Ecclesia, et quod ubique terrarum diffusa. --Quoniam et qui fuerint traditores ostensum est, et schismatis origo ita monstrata est, ut pene oculis perspecta videatur; etiam haeresis ab schismate quid distet, ostendimus: illud demonstrare jam proximum est (quod nos promisimus secundo loco esse dicturos) quae sit una Ecclesia, quam columbam et sponsam Christus appellat.

PL 11, 940A

公同の教会とは何か、どこにあるのか、そして地のあらゆるところに広がっていること。――引き渡し者たちが誰であったかはすでに示され、分派の起こりも、ほとんど目に見えるかのように示されたので、また異端が分派とどう異なるかも我々は述べたので、次に示すべきことは(我々が二番目に述べると約束したことだが)、キリストが鳩また花嫁と呼ぶ唯一の教会とは何か、ということである。

De schismate Donatistarum libri VII 2.1.2

2

Ergo Ecclesia una est, cujus sanctitas de sacramentis colligitur; non de superbia personarum ponderatur: ergo hanc unam columbam et dilectam sponsam suam Christus appellat. Haec apud omnes haereticos et schismaticos esse non potest. Restat ut uno loco sit.

PL 11, 941A

すなわち教会は一つであり、その聖性は秘跡から汲み取られるのであって、人々の高慢によって量られるのではない。それゆえ、この一つの教会をキリストは自らの鳩、愛する花嫁と呼ぶ。これは、異端者のもとにも分派の者のもとにもありえない。残るのは、それが一つの場所にあるということである。

De schismate Donatistarum libri VII 2.1.3

3

Eam tu, frater Parmeniane, apud vos solos esse dixisti; nisi forte quia vobis specialem sanctitatem de superbia vindicare contenditis; ut ubi vultis, ibi sit Ecclesia; et non sit ubi non vultis.

PL 11, 941A

パルメニアヌス兄弟よ、汝はそれが諸君だけのもとにあると言った。諸君が高慢から自分たちに特別な聖性を主張しようとするのでなければ、そうは言えまい。もしそうなら、諸君の望むところに教会があり、望まないところにはない、ということになる。

De schismate Donatistarum libri VII 2.1.4

4

Ergo ut in particula Africae, in angulo parvae regionis, apud vos esse possit: apud nos in alia parte Africae non erit? In Hispaniis, in Gallia, in Italia, ubi vos non estis, non erit?

PL 11, 942A

では、アフリカの小さな一片、小さな地方の片隅で、教会が諸君のもとにありうるとして、アフリカの別の地方にいる我々のもとにはないというのか。ヒスパニア、ガリア、イタリアという、諸君のいないところには、ないというのか。

De schismate Donatistarum libri VII 2.1.5

5

Si apud vos tantummodo esse vultis, in tribus Pannoniis, in Dacia, Moesia, Thracia, Achaia, Macedonia, et in tota Graecia, ubi vos non estis, non erit?

PL 11, 942A

もし諸君が、ただ諸君のもとにのみ教会があるとしたいのなら、三つのパンノニア、ダキア、モエシア、トラキア、アカイア、マケドニア、またギリシア全土という、諸君のいないところには、ないというのか。

De schismate Donatistarum libri VII 2.1.6

6

Ut apud vos esse possit, in Ponto, Galatia, Cappadocia, Pamphilia, Phrygia, Cilicia, et in tribus Syriis, et in duabus Armeniis, et in tota Aegypto, et in Mesopotamia, ubi vos non estis, non erit?

PL 11, 942A

教会が諸君のもとにありうるとして、ポントス、ガラテヤ、カッパドキア、パンフィリア、フリギア、キリキア、また三つのシリア、二つのアルメニア、エジプト全土、またメソポタミアという、諸君のいないところには、ないというのか。

De schismate Donatistarum libri VII 2.1.7

7

Et per tot innumerabiles insulas, et caeteras provincias, quae numerari vix possunt, ubi vos non estis, non erit? Ubi ergo erit proprietas catholici nominis, cum inde dicta sit catholica, quod sit rationabilis et ubique diffusa ?

PL 11, 942A

またかくも数え切れぬ島々、ほとんど数えることのできないその他の諸属州という、諸君のいないところには、ないというのか。では「公同」という名の固有の意味はどこにあるのか。この教会が公同と呼ばれるのは、それが理にかなっており、あらゆるところに広がっているからであるのに。

De schismate Donatistarum libri VII 2.1.8

8

Nam si sic pro voluntate vestra in angustum coarctatis Ecclesiam: si universas subducitis gentes, ubi erit illud, quod Filius Dei meruit? ubi erit quod libenter ei largitus est Pater, in secundo psalmo dicens: Dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Ps. II, 8) ?

PL 11, 942B

もし諸君が、このように自分たちの意のままに教会を狭いところへ押し込め、すべての諸国民を取り去るのなら、神の子が受けるにふさわしかったもの、父が喜んで彼に与えたものは、どこにあることになるのか。父は第二の詩篇でこう言っている。「汝に諸国民を汝の相続として与え、地の果てを汝の所有として与える」(詩篇2:8)。

De schismate Donatistarum libri VII 2.1.9

9

Ut quid tale infringitis promissum, ut a vobis mittatur quasi in quemdam carcerem latitudo regnorum? quid tantae pietati obstare contenditis? quid contra Salvatoris merita militatis? permittite Filium possidere concessa: permittite Patri promissa complere.

PL 11, 943A

なぜ諸君は、これほどの約束を破り、諸王国の広がりをいわば牢獄の中へ、諸君の手で閉じ込めようとするのか。なぜこれほどの敬虔に逆らおうとするのか。なぜ救い主の功に逆らって戦うのか。子に、与えられたものを所有させよ。父に、約束したことを果たさせよ。

De schismate Donatistarum libri VII 2.1.10

10

Cur ponitis metas? cur figitis limites? Cum a Deo Patre Salvatori tota terra promissa sit, non est quidquam in aliqua parte terrarum, quod a possessione ejus videatur exceptum. Tota est donata terra cum gentibus; totus orbis Christo una possessio est.

PL 11, 943A

なぜ境を置くのか。なぜ限りを定めるのか。全地は父なる神から救い主に約束されたのであるから、地のどの部分であれ、彼の所有から除かれていると見えるものは何一つない。地は諸国民とともにすべて与えられた。全世界が、キリストにとって一つの所有なのである。

De schismate Donatistarum libri VII 2.1.11

11

Hoc probat Deus, qui ait: Dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Et in LXXI psalmo, de ipso Salvatore sic scriptum est: Dominabitur a mari usque ad mare, et a fluminibus usque ad terminos orbis terrae (Ps. LXXI, 8) .

PL 11, 943B

このことを神が保証している。神は言う。「汝に諸国民を汝の相続として与え、地の果てを汝の所有として与える」。また第七十一の詩篇には、救い主その人についてこう書かれている。「彼は海から海まで、川から地の果てまで治める」(詩篇71:8)。

De schismate Donatistarum libri VII 2.1.12

12

Pater dum donat, nihil excipit: vos ut concedatis unciam, totam libram auferre conanimi. Et adhuc nitimini suadere hominibus, apud vos solos esse Ecclesiam; auferentes meritum Christo, negantes praestitutum a Deo. O vestra ingrata et stulta praesumptio!

PL 11, 944A

父は与えるとき、何も除かない。諸君は、一オンスを譲る代わりに、一リブラ全部を奪い取ろうと企てている〔底本は conanimi。conamini(企てる)と読む〕。そしてなお、教会は諸君のもとにのみあると人々に説き伏せようと努めている。キリストから功を奪い、神によって定められたことを否んでいるのである。ああ、諸君の恩知らずで愚かな思い上がりよ。

De schismate Donatistarum libri VII 2.1.13

13

Christus vos cum caeteris in societatem regni coelestis invitat, et cohaeredes sitis hortatur: et vos eum in haereditate sibi a Patre concessa fraudare laboratis, dum Africae partem conceditis, et totum terrarum orbem, qui ei a Patre donatus est, denegatis.

PL 11, 944A

キリストは諸君をほかの者たちとともに天の王国の交わりへ招き、共に相続する者となるよう励ましている。それなのに諸君は、父から彼に与えられた相続において彼を欺こうと励んでいる。アフリカの一部は譲り、父から彼に贈られた全世界は拒んでいるのである。

De schismate Donatistarum libri VII 2.1.14

14

Quid mendacem videri vultis Spiritum sanctum, qui in XLIX psalmo, omnipotentis Dei benevolentiam narrat, dum dicit: Deus Deorum Dominus locutus est, et vocavit terram, ab ortu solis usque ad occasum.

PL 11, 944A

なぜ諸君は、聖なる霊を偽り者に見せようとするのか。霊は第四十九の詩篇で、全能の神の好意をこう語っている。「神々の神、主は語り、地を召した、日の昇るところから沈むところまで」。

De schismate Donatistarum libri VII 2.1.15

15

Vocata est ergo terra ut caro fieret, et sicut legitur, facta est, et debet laudes creatori suo.

PL 11, 944B

したがって、地は肉となるべく召された〔底本は caro(肉)。ミーニュの注 (9) によれば、地も肉もここでは比喩で、「召す」はマタイ9:13 の意、「創造」の語も霊的な再生を言う〕。そして読まれるとおり、そうなった。地は自らの造り主に賛美の義務を負っている。

De schismate Donatistarum libri VII 2.1.16

16

Denique commemoratur, Spiritu sancto hortante, et dicente in CXII psalmo, dum dicit: laudandum nomen Domini ab ortu solis usque ad occasum: et iterum in XCV psalmo: cantate Domino canticum novum.

PL 11, 945A

さらに、聖なる霊が励まして、第百十二の詩篇でこう言っているとき、このことが思い起こされる。「主の名は、日の昇るところから沈むところまで賛美されるべきである」。また第九十五の詩篇でも。「主に新しい歌を歌え」。

De schismate Donatistarum libri VII 2.1.17

17

Si hunc versum solum diceret, possetis dicere, quia vos solos hortatus est Spiritus sanctus.

PL 11, 945A

もしこの一句だけを言っていたのなら、聖なる霊は諸君だけを励ましたのだと、諸君は言えたであろう。

De schismate Donatistarum libri VII 2.1.18

18

Sed ut ostenderet, quia non ad vos solos dictum est, sed ad Ecclesiam quae ubique est, secutus est, dicens: cantate Domino, omnis terra: pronuntiate in gentibus gloriam ipsius, in omnibus populis mirabilia ejus.

PL 11, 945A

しかし、これが諸君だけに言われたのではなく、あらゆるところにある教会に言われたことを示すために、霊は続けてこう言った。「主に歌え、全地よ。諸国民のうちに彼の栄光を告げ、すべての民のうちに彼の驚くべき業を告げよ」。

De schismate Donatistarum libri VII 2.1.19

19

Pronuntiate, inquit, in gentibus: non dixit in particula Africae, ubi vos estis: pronuntiate, inquit, in omnibus populis: qui omnes populos dixit, neminem excepit: et vos solos ab omnibus populis, de quibus hoc mandatum est, separatos esse gratulamini: et vultis vos solos esse totum, qui in omni toto non estis.

PL 11, 945A

「諸国民のうちに告げよ」と言う。「諸君のいるアフリカの一片において」とは言わなかった。「すべての民のうちに告げよ」と言う。すべての民と言った者は、誰をも除かなかった。ところが諸君は、この命令が向けられたすべての民から、諸君だけが分け隔てられていることを喜んでいる。そして、全体のどこにもいない諸君だけが、全体であると言い張ろうとする。

De schismate Donatistarum libri VII 2.1.20

20

Laudandum, inquit, nomen Domini, et a tota terra, et ab ortu solis usque ad occasum. Numquid Pagani extra legales possunt aut cantare Deo, aut laudare nomen Domini, et non sola Ecclesia, quae in lege est? quam si apud vos tantummodo esse dicitis, fraudatis aures Dei.

PL 11, 945B

「主の名は、全地から、日の昇るところから沈むところまで賛美されるべきである」と言う。律法に連なる者たちの外にいる異教徒が、神に歌い、主の名を賛美することができようか〔legales の取り方は定かでない。「律法に連なる者たち」と解した〕。それができるのは、律法のうちにある教会だけではないのか。その教会を諸君のもとにのみあると言うなら、諸君は神の耳を欺いているのである。

De schismate Donatistarum libri VII 2.1.21

21

Si vos soli laudatis, totus tacebit orbis, qui est ab ortu solis usque ad occasum. Clausistis ora omnium Christianarum gentium: indixistis silentium populis universis, Deum per momenta laudare cupientibus.

PL 11, 946A

もし諸君だけが賛美するのなら、日の昇るところから沈むところまでの全世界は黙するであろう。諸君は、キリスト教のすべての諸国民の口を閉ざし、刻々と神を賛美したいと願う諸々の民すべてに沈黙を命じたのである。

De schismate Donatistarum libri VII 2.1.22

22

Igitur si et Deus debitas sibi laudes exspectat, et ut sonent, Spiritus sanctus hortatur, et totus orbis quod debet Deo, paratus est reddere, ne fraudetur Deus: etiam vos ipsi laudate cum omnibus; aut quia noluistis esse cum omnibus, soli conticescite.

PL 11, 946A

したがって、神自身が自らに負われた賛美を待ち、聖なる霊がそれが響くようにと励まし、全世界も神に負うものを返す用意があって、神が欺かれることのないようにしているのだから、諸君自身も、すべての者とともに賛美せよ。さもなくば、すべての者とともにいることを望まなかったのだから、諸君だけが黙れ。