ミレウィスのオプタトゥスfl. c. 365–385

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › De schismate Donatistarum libri VII

Liber IV, Caput VII 第IV巻 第VII章

Optatus of Milevis · De schismate Donatistarum libri VII · PL 11, 1038C · 10 sectiones

De schismate Donatistarum libri VII 4.7.1

1

Quo sensu dictum illud: oleum peccatoris non ungat caput meum.--Etiam illud disce, cujus vox sit: oleum peccatoris non impinguet caput meum (Ps. CXL, 5) : tu enim non intellexisti, cujus haec vox sit, utique Christi, qui necdum unctus fuerat, cum rogaret, ut oleum peccatoris non impinguaret caput ejus.

PL 11, 1038C

あの言葉、「罪人の油がわたしの頭に塗られぬように」は、どのような意味で言われたか。――次のこともまた学べ。「罪人の油がわたしの頭を潤さぬように」(詩篇140:5)とは、だれの声であるか。汝は、これがだれの声であるかを理解しなかった。それはまさしくキリストの声であり、キリストはまだ塗油を受けておらず、罪人の油が自分の頭を潤さぬようにと願ったのである。

De schismate Donatistarum libri VII 4.7.2

2

Haec tu non intelligens, dixisti: Quia David Propheta timuit oleum peccatoris. A Samuele jamdudum perunctus fuerat qui cantabat; non fuit ratio ut iterum ungeretur: ergo vox est Christi dicentis: oleum peccatoris non ungat caput meum.

PL 11, 1039A

汝はこれを理解せず、こう言った。預言者ダビデは罪人の油を恐れた、と。歌っていた者は、とうにサムエルによって塗油されていた。再び塗油される理由はなかった。それゆえこれは、「罪人の油がわたしの頭に塗られぬように」と言うキリストの声である。

De schismate Donatistarum libri VII 4.7.3

3

Preces sunt, non jussiones; desideria sunt, non praecepta: nam si jussio esset, diceret: oleum peccatoris non unget caput meum.

PL 11, 1039A

これは願いであって、命令ではない。望みであって、戒めではない。命令であったなら、「罪人の油はわたしの頭に塗られぬであろう」と言うはずである。

De schismate Donatistarum libri VII 4.7.4

4

Vox igitur est Filii Dei jam tunc metuentis oleum peccatoris incurrere, id est, cujusque hominis; quia nemo est sine peccato, nisi solus Deus. Ideo Filius ejus timuit oleum hominis, quia foedum fuerat, ut Deus ab homine ungeretur.

PL 11, 1039A

それゆえこれは、すでにそのとき、罪人の油、すなわちあらゆる人間の油に出会うことを恐れていた神の子の声である。神ひとりのほかには、罪なき者はいないからである。それゆえ神の子は人間の油を恐れた。神が人によって塗油されるのは、醜いことだったからである。

De schismate Donatistarum libri VII 4.7.5

5

Ideo deprecatur Patrem, ut non ungatur ab homine, sed ab ipso Domino Patre. Petit ergo Filius: videamus an consenserit Pater.

PL 11, 1039B

それゆえ、人によってではなく、主なる父自身によって塗油されるようにと、父に嘆願する。こうして子は願う。父が同意したかどうか、見てみよう。

De schismate Donatistarum libri VII 4.7.6

6

Hoc Spiritus sanctus indicat et manifestat in psalmo XLIV, ubi ait ad ipsum Filium: unget te Dominus Deus tuus oleo exsultationis aliter a consortibus tuis (Ps. XLIV, 8) . Consortes fuerant Judaeorum sacerdotes et reges, quos singulos unctos ab hominibus constat.

PL 11, 1039B

このことを聖なる霊は、詩篇第44篇で指し示し、明らかにしている。そこで霊は子自身にこう言う。「主なる汝の神は、汝の仲間たちとは異なるしかたで、歓喜の油で汝に塗油するであろう」(詩篇44:8)。仲間とは、ユダヤ人の祭司や王たちであり、そのひとりひとりが人間によって塗油されたことは明らかである。

De schismate Donatistarum libri VII 4.7.7

7

Sed quia Filius a Patre, Deus a Deo, erat ungendus, secundum quod Filius petiit, Spiritus promissa nuntiavit, et complevit Pater in Jordane: quo cum veniret Filius Dei, Salvator noster, ad Joannem ostensus est his verbis: ecce agnus Dei: hic est qui tollit peccata mundi (Joan. I, 30) .

PL 11, 1039B

しかし、子は父によって、神は神によって、塗油されるはずであったので、子が願ったとおりに霊は約束を告げ、父はヨルダンでそれを成就した。我々の救い主である神の子がそこへ来てヨハネのもとに至ったとき、彼はこの言葉で示された。「見よ、神の小羊、世の罪を取り除く者である」(ヨハネ1:30)〔引照は底本のまま。この句はヨハネ1:29 にあたる〕。

De schismate Donatistarum libri VII 4.7.8

8

Descendit in aquam, non quia erat quod in Deo mundaretur, sed superventurum oleum aqua debuit antecedere, ad mysteria initianda et ordinanda, et implenda baptismatis: lotus, cum in Joannis manibus haberetur, secutus est ordo mysterii, et complevit Pater quod rogaverat Filius et quod nuntiaverat Spiritus sanctus.

PL 11, 1040A

彼は水に下った。それは、神において清められるべきものがあったからではなく、これから来る油に水が先立たねばならなかったからである。それは、洗礼の秘義を始め、整え、満たすためであった。洗われて、ヨハネの手のうちにあったとき、秘義の次第が続き、子が願い、聖なる霊が告げたことを、父が成就した。

De schismate Donatistarum libri VII 4.7.9

9

Apertum est coelum Deo patre ungente, spiritale oleum statim in imagine columbae descendit, et insedit capiti ejus, et perfudit oleo, unde coepit dici Christus, quando unctus est a Deo Patre; cui ne manus impositio defuisse videretur, vox audita est Dei de nube dicentis: hic est Filius meus, de quo bene sensi, hunc audite (Matth. III, 17) .

PL 11, 1040A

天が開かれ、父なる神が塗油すると、霊の油がたちまち鳩の姿で降って、彼の頭にとどまり、油を注ぎかけた。そこから、父なる神によって塗油されたとき、彼はキリストと呼ばれ始めた。そこに按手が欠けていたと見えることのないように、雲の中から神の声が聞こえて言った。「これはわたしの子、わたしが善しとした者である。これに聞け」(マタイ3:17)。

De schismate Donatistarum libri VII 4.7.10

10

Hoc est igitur quod lectum est: oleum peccatoris non ungat caput meum. Rationem veritatis, frater Parmeniane, vel sero addisce, quoniam nunc tempus invenisti discendi.

PL 11, 1040B

それゆえ、「罪人の油がわたしの頭に塗られぬように」と読まれるのは、このことである。パルメニアヌス兄弟よ、真理の道理を、遅まきながらでも学べ。いまや学ぶ機会を得たのだから。