ミレウィスのオプタトゥスfl. c. 365–385

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › De schismate Donatistarum libri VII

Liber I, Caput XXI 第I巻 第XXI章

Optatus of Milevis · De schismate Donatistarum libri VII · PL 11, 925A · 17 sectiones

De schismate Donatistarum libri VII 1.21.1

1

Quam grave schismatis malum, cujus rei sunt Donatistae. --Vides ergo, frater Parmeniane, haec duo crimina tam mala, tam gravia, traditionis et schismatis, ad tuos principes pertinere.

PL 11, 925A

分派の悪がいかに重いか、ドナトゥス派はその咎を負う者である。――パルメニアヌス兄弟よ、汝は見ているであろう、引き渡しと分派というこれら二つの罪、かくも悪くかくも重い罪が、汝の長たちに帰することを。

De schismate Donatistarum libri VII 1.21.2

2

Agnosce vel sero, incurrisse te in tuos, dum insectaris alienos; et cum priores tuos constet operatos esse hoc alterum nefas, etiam vos sceleratis vestigiis, sequi laboratis: ut quod illi priores in titulo schismatis fecerant, et vos jamdudum fecisse et nunc facere videamini.

PL 11, 925A

遅まきながらでも悟れ、汝は他人を責めているうちに、自分の者たちに襲いかかっていたのである。汝の先人たちがもう一つの不法〔分派〕を行ったことが知られている以上、諸君もまた、罪深い足跡をたどろうと励んでいる。かの先人たちが分派の名のもとにしたことを、諸君もとうにしたし、今もしていると見られるように。

De schismate Donatistarum libri VII 1.21.3

3

Illi ruperunt suis temporibus pacem: vos exterminatis unitatem. De parentibus vestris et de vobis merito dici potest, caecus caecum si duxerit, utrique in foveam cadunt (Matth. XV, 14) .

PL 11, 925A

彼らは、その時代に平和を破った。諸君は一致を追い出している。諸君の親たちと諸君について、こう言うのがふさわしい。「盲人が盲人を導けば、二人とも穴に落ちる」(マタイ15:14)。

De schismate Donatistarum libri VII 1.21.4

4

Oculos patrum vestrorum furiosus excaecaverat livor, aemulatio vestros orbavit. Schisma summum malum esse et vos negare minime poteritis.

PL 11, 925B

狂った妬みが諸君の父たちの目を盲いさせ、張り合いが諸君の目を奪った。分派が最大の悪であることは、諸君もまず否定できまい。

De schismate Donatistarum libri VII 1.21.5

5

Et tamen Dathan et Abiron et Core, perditos magistros vestros, sine trepidatione estis imitati: nec ponere ante oculos voluistis, hoc malum et verbis Dei esse prohibitum, et admissum graviter vindicatum.

PL 11, 926A

それにもかかわらず、諸君は、滅びた師であるダタン、アビラム、コラを、恐れもなく真似た。この悪が神の言葉によって禁じられ、犯されれば厳しく罰せられたことを、目の前に置こうともしなかった。

De schismate Donatistarum libri VII 1.21.6

6

Deinde esse distantiam delictorum, aut remissio testatur aut poena. Denique inter caetera praecepta etiam haec tria jussio divina prohibuit: Non occides, non ibis post deos alienos, et in capitibus mandatorum, non facies schisma.

PL 11, 926A

次に、罪のあいだに隔たりがあることは、赦しか罰かが証している。さて、ほかの掟のなかでも、神の命令はこれら三つをも禁じた。「殺してはならない」「他の神々の後に従ってはならない」、そして掟の主要な項目のなかに、「分派を作ってはならない」と。

De schismate Donatistarum libri VII 1.21.7

7

Videamus de his tribus, quid oportuit puniri, et quid meruit relaxari. Parricidium principale delictum est; et tamen Cain nec reus a Deo percutitur, sed occisus insuper vindicatur (Genes. IV) .

PL 11, 926A

この三つについて、何が罰せられるべきであり、何が赦されるに値したかを見よう。親族殺しは第一の罪である。それでもカインは、罪ある身でありながら神に打たれず、そればかりか、殺されたなら〔カインのために〕報復がなされるとされた(創世記4)。

De schismate Donatistarum libri VII 1.21.8

8

In Ninive civitate hominum numero centum viginti millia sacrilega, quae deos alienos sequi videbantur: post iracundiam Dei, et nuntium Jonae prophetae, jejunium parvi temporis et oratio indulgentiam meruit (Jonae III) .

PL 11, 926A

ニネベの町には、他の神々に従うと見えた冒瀆の者が、数にして十二万人いた。神の怒りと預言者ヨナの告知ののち、短い期間の断食と祈りが赦しを得た(ヨナ3)。

De schismate Donatistarum libri VII 1.21.9

9

Videamus si aliquid tale consecuti sunt hi qui populos Dei primitus ausi sunt scindere. Tot millibus filiorum Israel, quorum a cervicibus divina providentia jugum servile dejecerat, Aaron sanctum unum praefecerat sacerdotem (Num. XVI) .

PL 11, 927A

では、神の民をはじめて引き裂こうと敢えてした者たちが、何かそのようなものを得たか見よう。神の摂理がその首から奴隷の軛を取り去った幾千ものイスラエルの子らの上に、アロンを唯一の聖なる祭司として立てていた(民数記16)。

De schismate Donatistarum libri VII 1.21.10

10

Sed cum ministri ejus sacerdotium non sibi debitum concupiscentes, seducta parte populi illicite invaderent, ritum imitati sacrorum, ducentos, et quod excurrit, ministros secum perituros, cum thuribulis in fronte seducti populi posuerunt: Deus cui displicet schisma, hoc libenter videre non potuit.

PL 11, 927A

ところがその奉仕者たちが、自分たちにふさわしくない祭司職を欲して、民の一部を惑わして不法に奪い取り、聖なる儀式をまねて、自分とともに滅びる二百人余りの奉仕者を、香炉を持たせて、惑わされた民の先頭に立てたとき、分派を嫌う神は、これを喜んで見ていることができなかった。

De schismate Donatistarum libri VII 1.21.11

11

Indixerant quodammodo Deo bellum, quasi esset alter Deus, qui alterum acciperet sacrificium. Igitur Deus pro neglectis mandatis suis iratus est ira magna, et quod in sacrilegos et parricidam non fecerat, in schismaticos fecit.

PL 11, 927A

彼らはいわば神に戦いを宣したのである。あたかも、もう一つの生贄を受ける別の神がいるかのように。それゆえ神は、蔑ろにされた自らの掟のゆえに大いに怒り、冒瀆者や親族殺しにはしなかったことを、分派の者たちにはした。

De schismate Donatistarum libri VII 1.21.12

12

Stabat ministrorum acies et multitudo sacrilega, cum interdictis sacrificiis suis illico peritura; negatum et subductum est poenitentiae tempus, quia non talis erat culpa quae veniam mereretur.

PL 11, 927B

奉仕者たちの戦列と冒瀆の群衆は立っていた。禁じられたその生贄とともに、たちまち滅びる身となって。悔悛の時は拒まれ、取り去られた。赦しに値するような咎ではなかったからである。

De schismate Donatistarum libri VII 1.21.13

13

Mandata est terrae fames: statim fauces suas in populi divisores aperuit, et contemptores mandatorum Dei, avido ore absorbuit. Intra momenti spatium, ad transglutiendos praedictos terra patuit, rapuit, clausa est.

PL 11, 927B

大地に飢えが命じられた〔fames の係りは定かでない。大地が飢えて貪るよう命じられた、の意と取った〕。ただちに大地は、民を分けた者たちに向かって口を開き、神の掟を侮る者たちを貪欲な口で呑み込んだ。ほんの束の間のうちに、先に述べた者たちを呑み込むために大地は開き、さらい、閉じた。

De schismate Donatistarum libri VII 1.21.14

14

Et ne beneficium de mortis compendio consequi viderentur, dum non essent digni vivere, iis nec mori concessum est: tartareo carcere subito clausi, ante sunt sepulti quam mortui.

PL 11, 928A

そして、死の近道から恩恵を得たと見えないように、生きるにふさわしくない彼らには、死ぬことも許されなかった。タルタロスの牢獄に突然閉じ込められ、死ぬより先に葬られたのである。

De schismate Donatistarum libri VII 1.21.15

15

Et miramini vobis aliquid tale aspere factum, qui schisma aut facitis aut colitis, cum videatis quid magistri primi schismatis pati meruerunt. An quia cessat talis modo vindicta, ideo tibi cum tuis vindicas innocentiam?

PL 11, 928A

そして諸君は、自らにそのような厳しいことが行われた〔マカリウスの時代の弾圧を指すと取った〕と驚くのか。分派を行い、あるいは育てている諸君が、分派の最初の師たちがどんな目に遭うに値したかを見ていながら。いまはそのような報復がやんでいるからといって、汝は、自分の者たちとともに無垢を主張するのか。

De schismate Donatistarum libri VII 1.21.16

16

Deus in singulis rebus exemplorum posuit formam; ut sit quod imputet imitantibus: prima peccata ad exemplum praesens poena compressit, secunda judicio reservabit.

PL 11, 928A

神は個々の事柄に見本の型を置いた。それは、真似る者たちに咎として帰すべきものがあるようにするためである。最初の罪は、見せしめのために現在の罰で押さえ、二度目の罪は、裁きのために取っておく。

De schismate Donatistarum libri VII 1.21.17

17

Quid ad haec dicturi estis, qui schisma, usurpato Ecclesiae nomine, et occulte nutritis, et impudenter defenditis?

PL 11, 928A

これらに対して、諸君は何を言うつもりか。教会の名を奪い取って、分派をひそかに育み、恥知らずにも弁護している諸君は。