ミレウィスのオプタトゥスfl. c. 365–385

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › De schismate Donatistarum libri VII

Liber I, Caput XII 第I巻 第XII章

Optatus of Milevis · De schismate Donatistarum libri VII · PL 11, 906A · 7 sectiones

De schismate Donatistarum libri VII 1.12.1

1

Iterum de haereticorum et schismaticorum discrimine. --Haeretici vero, veritatis exules, sani et verissimi symboli desertores, de sinu sanctae Ecclesiae impiis sensibus depravati, contempto quod bene fuerant geniti, ut ignorantes et rudes deciperent, de se nasci voluerunt.

PL 11, 906A

異端者と分派の者の違いについて、再び。――異端者は、真理から追放された者、健全で最も真実な信条の脱走者であり、聖なる教会の懐から不敬な考えによって堕落し、せっかく善く生まれたことを軽んじて、無知な者や未熟な者を欺くために、自分たちから生まれることを望んだ。

De schismate Donatistarum libri VII 1.12.2

2

Et qui jamdudum vitalibus pasti fuerant cibis, corruptela malae digestionis, in perniciem miserorum, disputationibus impiis venena mortifera vomuerunt.

PL 11, 906B

かつては命の糧で養われていたのに、悪しき消化の腐敗によって、哀れな者たちを滅ぼすために、不敬な論議の中に死をもたらす毒を吐き出した。

De schismate Donatistarum libri VII 1.12.3

3

Vides ergo, frater Parmeniane, haereticos a domo veritatis satis extorres, solos habere varia et falsa baptismata: quibus inquinatus non possit abluere, immundus emundare, supplantator erigere, perditus liberare, reus veniam tribuere, damnatus absolvere.

PL 11, 907A

パルメニアヌス兄弟よ、汝は見ているであろう。真理の家からすっかり追い出された異端者だけが、種々の偽りの洗礼を持っている。汚された者は洗うことができず、汚れた者は清めることができず、足をすくう者は立たせることができず、滅びた者は解放することができず、罪ある者は赦しを与えることができず、罪に定められた者は罪を解くことができない。

De schismate Donatistarum libri VII 1.12.4

4

Bene clausisti hortum haereticis: bene revocasti claves ad Petrum: bene abstulisti colendi potestatem, ne arbusculas colerent ii, quos ab hortulo et a paradiso Dei constat alienos: bene subduxisti annulum iis, quibus aperire non licet ad fontem.

PL 11, 907A

汝が異端者に対して園を閉ざしたのは正しい。鍵をペトロに戻したのは正しい。小さな園と神の楽園から遠ざけられていることの明らかな者たちが、若木の世話をしないように、世話をする権能を取り上げたのは正しい。泉へ開くことを許されない者たちから、指輪を取り上げたのは正しい。

De schismate Donatistarum libri VII 1.12.5

5

Vobis vero schismaticis, quamvis in catholica non sitis, haec negari non possunt, quia nobiscum vera et communia sacramenta traxistis.

PL 11, 907A

しかし分派の者である諸君からは、たとえ諸君が公同の教会のうちにいないとしても、これらのものを否むことはできない。諸君は、我々とともに、真実で共通の秘跡を携えて出ていったからである。

De schismate Donatistarum libri VII 1.12.6

6

Quare cum haec omnia haereticis bene negentur, quid tibi visum est, haec et vobis negare voluisse, quos schismaticos esse manifestum est? vos enim foras existis.

PL 11, 907B

これらすべてが異端者に対して正しく否まれるのに、分派の者であることが明らかな諸君に対してもこれらを否もうとするとは、汝は何を思ったのか。諸君は外へ出ていったのだから。

De schismate Donatistarum libri VII 1.12.7

7

Quantum in nobis est, volebamus, ut soli damnarentur haeretici: quantum in te est, etiam vos ipsos, cum eis una sententia ferire voluisti.

PL 11, 908A

我々としては、異端者だけが罪に定められることを望んでいた。汝としては、諸君自身をも、彼らと同じ一つの判決で打とうとしたのである。