De schismate Donatistarum libri VII 2.11.1
Ecclesiam paradisum merito dici, sed toti terrarum orbi respondentem. --Nec illud praetereo, quod ore tuo et sensu nostro Ecclesiam paradisum esse dixisti: quae res sine dubio vera est: in quo horto Deus plantat arbusculas.
PL 11, 964A教会は楽園と呼ばれて当然であるが、それは全世界に対応するものであること。――また、汝が自分の口で、だが我々の考えで、教会は楽園であると言ったことも見過ごさない。それは疑いなく真である。その園で神は若木を植える。
De schismate Donatistarum libri VII 2.11.2
Et tamen Deo divitias suas denegastis, cujus hortum in angustias cogitis, dum vobis solis immerito omnia vindicatis. Utique plantationes Dei sunt diversa semina per diversa praecepta.
PL 11, 964Bそれなのに諸君は、神にその富を拒み、その園を狭い所に押し込めている。諸君だけが不当にすべてを自分のものと主張して。神の植え付けとは、さまざまな掟に従う多様な種子にほかならない。
De schismate Donatistarum libri VII 2.11.3
Justi, continentes, misericordes et virgines, spiritalia sunt semina: harum rerum arbusculas in paradiso Deus plantat. Concedite Deo ut hortus ejus sit longe lateque diffusus.
PL 11, 964B正しい者、節制する者、憐れみ深い者、童貞たちは、霊的な種子である。これらの若木を神は楽園に植える。神の園が、遠く広く広がっていることを神に許せ。
De schismate Donatistarum libri VII 2.11.4
Quid illi negatis Orientis et Septentrionis, etiam Occidentis provinciarum omnium, et innumerabilium insularum populos christianos: contra quos vos soli pauci, rebelles estis, et cum quibus nullum communionis consortium possidetis.
PL 11, 964Bなにゆえ諸君は神から、東と北の、さらに西のすべての属州の、また数えきれぬ島々のキリスト教徒の民を拒むのか。これらの民に対して、諸君はただ少数で反逆者となっており、これらの民と交わりの結びつきをまったくもたない。