De schismate Donatistarum libri VII 3.12.1
Calumnia in Macarium conficta. --Et si seductionni vestrae paulo tardius fuerit accommodatus assensus, etiam illa vobis argumenta non desunt: quibus quasi facile etiam nolentibus, quod vultis, suadere possitis: dum dicitis, dictum esse ex ore eorum, qui jamdudum in vestro collegio fuerant: quod qui gustaret aut acciperet de sacrificio adventantis unitatis, de sacro gustare videretur.
PL 11, 1025Bマカリウスに対して作り上げられた中傷。――そして、諸君の惑わし〔底本は seductionni。seductioni と読む〕に対する同意が少しばかり遅れたとしても、諸君にはなお次のような論拠が欠けていない。望まぬ者にさえ、望むことを易々と説き伏せられるかのように、諸君は、かつて諸君の団体にいた者たちの口から次のように言われたと主張する。近づきつつある一致の生贄からあずかる、あるいは受ける者は、聖なるもの〔sacro は異教の祭儀の供え物の意と取った〕からあずかることになる、と。
De schismate Donatistarum libri VII 3.12.2
Non negamus ab aliquibus esse haec dicta, quos constat postea tota securitate fecisse, unde paulo ante populos deterrebant: sed alia ratio exegit has voces, alia invitavit in factum.
PL 11, 1026Aこれらの言葉がある者たちによって言われたことを、我々は否定しない。彼らは後に、少し前まで民を脅して遠ざけていたことを、まったく平然と行ったことが明らかである。だが、これらの言葉を迫った理由と、行為へ誘った理由とは別であった。
De schismate Donatistarum libri VII 3.12.3
Nam ut haec dicerent qui feruntur ista dixisse, opinio falsa, eorum aures et omnium populorum compleverat.
PL 11, 1026Aこれらのことを言ったと伝えられる者たちがそう言ったのは、偽りの風説が、彼らの耳とすべての民の耳を満たしていたからである。
De schismate Donatistarum libri VII 3.12.4
Dicebatur enim illo tempore venturos Paulum et Macarium, qui interessent sacrificio, ut cum altaria solemniter aptarentur, proferrent illi imaginem, quam primo in altare ponerent, et sic sacrificium offerretur.
PL 11, 1026A当時、パウルスとマカリウスが来て、生贄の場に臨み、祭壇が荘厳に整えられるときに、ある像を持ち出して、まずそれを祭壇に置き、そのようにして生贄が捧げられるのだ、と言われていたからである。
De schismate Donatistarum libri VII 3.12.5
Hoc cum acciperent aures, percussi sunt et animi, et uniuscujusque lingua in haec verba commota est, ut omnis qui haec audierat, diceret: Qui inde gustat, de sacro gustat: et recte dictum erat, si talem famam similis veritas sequeretur.
PL 11, 1026Aこれが耳に入ると、心も打たれ、一人一人の舌がこの言葉へと動かされて、これを聞いた者はみな「そこからあずかる者は、聖なるものからあずかる」と言うほどになった。そのような風評に同じような真実が続くのであれば、その言葉は正しかったであろう。
De schismate Donatistarum libri VII 3.12.6
At ubi ventum est a supradictis, nihil tale visum est, ex eo quod fuerat paulo ante fama mentita; nihil viderunt oculi Christiani quod horrerent: nihil probavit aspectus ex iis, quibus perturbatus erat auditus.
PL 11, 1026Bしかし先に述べた者たちが来てみると、少し前に風評が偽って告げていたようなことは何も見られなかった。キリスト者の目は、恐れおののくようなものを何も見なかった。耳が動揺させられていた事柄のうち、何一つとして、見ることによって確かめられたものはなかった。
De schismate Donatistarum libri VII 3.12.7
Visa est puritas, et ritu solito solemnis consuetudo perspecta est: cum viderent divinis sacrificiis, nec mutatum quidquam, nec additum, nec ablatum.
PL 11, 1027A清らかさが見られ、いつもの儀式による荘厳な慣行が見て取られた。神聖な生贄において、変えられたものも、加えられたものも、取り去られたものも何一つないのを、人々は見たからである。
De schismate Donatistarum libri VII 3.12.8
Pax a Deo commendata, volentibus placuit: quare nullus eorum debet argui, qui de collegio vestro ad pacem transitum fecit: qui fuerant sinistra opinione turbati, simplici ac pura veritate firmati sunt. Nec dicatur de amaro fecisse dulce, aut de dulci amarum.
PL 11, 1027A神から勧められた平和は、それを望む者たちの気に入った。それゆえ、諸君の団体から平和へと移った者は、だれも咎められるべきではない。不吉な思い込みに動揺していた者たちは、単純で純粋な真理によって固められたのである。苦いものから甘いものを作ったとも、甘いものから苦いものを作ったとも言われてはならない。
De schismate Donatistarum libri VII 3.12.9
Amaritudo, quae de falsitate videbatur fuisse nuntiata, in sinu opinionis resedit ac remansit ; veritas perspecta oculis, dulcedinem suam in se habens, a falsae opinionis limitibus separata est.
PL 11, 1027A偽りから告げられたと見えた苦さは、思い込みの懐に留まり、とどまり続けた。目で見て確かめられた真理は、自らのうちに甘さを持ち、偽りの思い込みの境界から切り離された。
De schismate Donatistarum libri VII 3.12.10
Ergo nec de amaro factum est dulce, nec de dulci amarum; quia et aliud et extra est quod est visum, et longe fuerat quod videbatur auditum. Quare vides te sine causa fecisse convitium, fingens pro arbitrio quod voluisti, ut Macarium et Taurinum lacerares.
PL 11, 1028Aしたがって、苦いものから甘いものができたのでも、甘いものから苦いものができたのでもない。見られたものは別のものであって、聞かれたものの外にあり、聞かれたと思われたものは、それとは遠く隔たっていたからである。だから汝は、マカリウスとタウリヌスを引き裂こうとして、望むままに作り上げ、理由もなく悪罵したのだと悟るがよい。
De schismate Donatistarum libri VII 3.12.11
Perdidisti quod sapiens videris, dum sensus tuos invidia depravavit, et intelligendi tibi aditus clausit.
PL 11, 1028A汝は、賢く見えていたものを失った。妬みが汝の感覚を歪め、理解への入口を汝に閉ざしたからである。