De schismate Donatistarum libri VII 2.15.1
Pax et felicitas Ecclesiae antequam turbaretur a Donatistis. --Sed ut ostendam partem vestram (ut dixi) cruentis morsibus pastam, Christianorum sanguine et carnibus opimatam, a principio suo vester jam rabidus commemorandus est furor, jam vestra retexenda impietas, jam stultitia demonstranda.
PL 11, 966Bドナトゥス派に乱される前の教会の平和と幸福。――だが、諸君の一派が(私が言ったように)血まみれの噛みつきによって養われ、キリスト教徒の血と肉で肥え太ったことを示すために、その初めから、諸君の狂犬じみた狂乱をいま思い起こし、諸君の不敬をいま解きほぐし、愚かさをいま明らかにせねばならない。
De schismate Donatistarum libri VII 2.15.2
In quo prius est ostendere, erubescendam laetitiam vestram, et gaudia criminosa, quod vobis pristini erroris libertatem factam esse contigerit. Recensete tempora, discutite rationes rerum, dissimilia vota et personas diversas attendite.
PL 11, 966Cその際まず示すべきは、諸君のかつての誤りに自由が与えられるに至った〔ユリアヌス帝がドナトゥス派の帰還を許したことを指す〕ことを諸君が喜んだ、その喜びが恥ずべきものであり、その歓びが罪深いものだということである。時代を見直し、事の道理を吟味し、異なる願いと異なる人物に注意せよ。
De schismate Donatistarum libri VII 2.15.3
Redeat in memoriam Constantinus imperator Christianus: quem famulatum exhibuerit Deo, quae habuerit vota, ut remotis schismatibus inter mortua omni dissensione, sub toto coelo filios suos gaudens, in uno videret sancta mater Ecclesia.
PL 11, 967Aキリスト教徒の皇帝コンスタンティヌスを思い出せ。彼が神にどれほど仕えたか、どのような願いを抱いたかを。分派が除かれ、あらゆる不和が死に絶え〔底本は inter mortua と二語に分かつ。intermortua(死に絶えた)と一語に読んだ〕、聖なる母なる教会が、全天の下にいる自分の子らを、喜びつつ一つのうちに見るための願いであった。
De schismate Donatistarum libri VII 2.15.4
Reddiderat unam communionem, maritis uxores, parentibus filios, fratribus fratres. Quibus rebus Deus se laetari testatur, dum dicit in psalmo CXXXII: Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum.
PL 11, 967A彼は一つの交わりを取り戻させた。夫に妻を、親に子を、兄弟に兄弟を。これらのことで神は自ら喜ぶと証ししている。詩篇132篇でこう言っているとおりである。「見よ、兄弟たちが一つになって住むことは、いかに善く、いかに楽しいことか」。
De schismate Donatistarum libri VII 2.15.5
Etenim cum Africanos populos et Orientales et caeteros transmarinos pax una conjungeret, et ipsa unitas repraesentatis omnibus membris corpus Ecclesiae coagularet: dolebat hoc diabolus, qui semper de fratrum pace torquetur.
PL 11, 967A実際、アフリカの民とオリエントの民、その他の海の向こうの民を一つの平和が結び合わせ、一致そのものが、すべての肢体をそろえて教会の体を固めていたとき、悪魔はこれを嘆いた。悪魔は兄弟たちの平和のゆえにつねに苦しむ者である。
De schismate Donatistarum libri VII 2.15.6
Illo tempore sub imperatore christiano, desertus in idolis tamquam inclusus, jacebat in templis. Hoc eodem tempore duces et principes vestros merita relegaverant sua.
PL 11, 967Bあの時、キリスト教徒の皇帝のもとで、悪魔は偶像のうちに見捨てられ、いわば閉じ込められたように、神殿に横たわっていた。まさに同じこの時、諸君の指導者たちと首領たちは、自らの行いのゆえに追放されていた。
De schismate Donatistarum libri VII 2.15.7
In Ecclesia nulla fuerant schismata, nec Paganis licebat exercere sacrilegia: pax Deo placita apud omnes Christianos populos habitabat: diabolus moerebat in templis, vos in regionibus alienis.
PL 11, 967B教会には分派は一つもなく、異教徒が冒瀆を行うことも許されなかった。神に喜ばれる平和が、すべてのキリスト教徒の民のもとに住んでいた。悪魔は神殿で嘆き、諸君は異国の地で嘆いていた。