ミレウィスのオプタトゥスfl. c. 365–385

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › De schismate Donatistarum libri VII

Liber III, Caput II 第III巻 第II章

Optatus of Milevis · De schismate Donatistarum libri VII · PL 11, 990A · 20 sectiones

De schismate Donatistarum libri VII 3.2.1

1

In vindictam Dei et Ecclesiae haec in Donatistas facta fuisse. --Et tamen horum omnium nihil actum est cum voto nostro, nihil cum consilio, nihil cum conscientia, nihil cum opere; sed gesta sunt omnia in dolore Dei, amare plorantis, et in ultionem aquae, quam contra interdictum iterum movistis: traducentes ad vos aquam antiquae piscinae: sed nescio an cum illo pisce, qui Christus intelligitur, qui in lectione Patriarchae Tobiae legitur in Tigride flumine prehensus, cujus fel et jecur tulit Tobias, ad tutelam foeminae Sarae, et ad illuminationem Tobiae non videntis: ejusdem piscis visceribus Asmodaeus daemon a Sara puella fugatus est (quae intelligitur Ecclesia) et caecitas a Tobia exclusa est (Tob. VI) .

PL 11, 990A

これらがドナトゥス派に対してなされたのは、神と教会の報復のためであったこと。――しかし、これらすべてのうち、我々の願いによって行われたものは何一つなく、我々の謀によるものも、我々の関知によるものも、我々の手によるものもない。すべては、苦く泣く神の悲しみのうちに、また、禁じられたにもかかわらず諸君が再び動かした水への報いとして、なされたのである。諸君は古い池の水を自分たちのほうへ移し替えた。だが、それは、あの魚、すなわちキリストと解される魚とともにであったかどうか、私は知らない。その魚は、族長トビト〔Tobias。ウルガタでは父子とも同名で、これは父〕の書の朗読の中で、ティグリス川で捕えられたと読まれ、トビア〔子〕はその胆汁と肝臓を取って、女サラを守るために、また見えないトビト〔父〕の開眼のために用いた。同じ魚の内臓によって、悪霊アスモデウスが娘サラ(これは教会と解される)から追い払われ、盲目がトビトから除かれた(トビト記6)。

De schismate Donatistarum libri VII 3.2.2

2

Hic est piscis, qui in baptismate per invocationem fontalibus undis inseritur, ut quae aqua fuerat, a pisce etiam piscina vocitetur.

PL 11, 991A

これが、洗礼において、呼び求めによって泉の水に入れられる魚である。そのため、水であったものが、魚にちなんで池〔piscina〕とも呼ばれるのである。

De schismate Donatistarum libri VII 3.2.3

3

Cujus piscis nomen secundum appellationem Graecam, in uno nomine per singulas litteras turbam sanctorum nominum continet, ἸΧΘΥΣ quod est Latinum, JESUS CHRISTUS, DEI FILIUS, SALVATOR.

PL 11, 991A

その魚の名は、ギリシア語の呼び名では、一つの名のなかに、一字ごとに聖なる名の群れを含んでいる。すなわち ἸΧΘΥΣ であり、これはラテン語では、イエス・キリスト、神の子、救い主である。

De schismate Donatistarum libri VII 3.2.4

4

Hanc vos piscinam, quae in omni Catholica per totum orbem terrarum, ad vitam generis humani, salutaribus undis exuberat; transduxistis ad voluntatem vestram, et solvistis singulare baptisma, ex quo baptismate hominibus muri facti sunt ad tutelam: et fecistis quasi alteros muros, nullum bonum aedificium facientes: non potuistis construere, nisi dirueretis.

PL 11, 991A

この池は、全世界のあらゆる公同の教会において、人類の命のために救いの水をあふれさせているが、諸君はこれを自分たちの意のままに移し替え、単一の洗礼を破った。その洗礼から、人々のために守りとして壁が造られた。そして諸君は、いわば別の壁を造ったが、よい建物は何も造らなかった。壊さなければ築くことができなかったのである。

De schismate Donatistarum libri VII 3.2.5

5

Et quale potest esse aedificium, quod de ruina construitur? Hanc rem per Esaiam prophetam Deus dolet et flet, cum dicit, filiam sui generis esse contritam (Is. 22) : genus Dei est non habere genus, qui ex se est, et manet in aeternum.

PL 11, 992A

廃墟から築かれる建物が、どうして成り立ちえようか。この事を、神は預言者イザヤを通して嘆き、泣く。自分の族の娘が砕かれたと言うのである(イザヤ22)。神の族とは、族をもたないことである。神は自らによってあり、永遠にとどまる。

De schismate Donatistarum libri VII 3.2.6

6

Similis est et aqua, quam non legimus factam . In cujus aquae injuria, indicat Deus lacrymas suas quas vos fecistis; quas testatur nulla posse consolatione siccari, cum ad vos per Esaiam prophetam loquitur, dicens: Missum me facite, amare plorabo: nemo poterit consolari me in contritione filiae generis mei (Is. XXII, 4) .

PL 11, 992A

水もまた同様である〔「同様」の比較の相手は定かでない。神の族のことと取った〕。その水が造られたとは、我々は読まない。その水への侮辱において、神は、諸君が引き起こした自らの涙を示し、その涙はいかなる慰めによっても乾かしえないと証言する。預言者イザヤを通して諸君に語って、こう言うのである。「私を放っておけ、私は苦く泣こう。わが族の娘が砕かれたことについて、誰も私を慰めることはできない」(イザヤ22:4)。

De schismate Donatistarum libri VII 3.2.7

7

Hoc loco defenditur innocentia nostra, dum Deus cum dolore iracundiam vobis indicat suam; dum et causam prodit, et rationem ostendit.

PL 11, 994A

この箇所で、我々の無垢は弁護される。神が痛みとともに、自らの憤りを諸君に告げ、原因を明かし、理由を示すからである。

De schismate Donatistarum libri VII 3.2.8

8

Denique non in tota Sion, sed in una ejus valle sunt celebrata: non in illo monte Sion, quem in Syria Palaestina a muris Hierusalem parvus disterminat rivus; in cujus vertice est non magna planities; in quo fuerant synagogae, ubi Judaeorum populus conveniens, legem per Moysem datam, discere potuisset: sed ubi nulla lis audita est, nec ab aliquo celebratum judicium, nec aliqua est illic ab ullo judice lata sententia; quia locus erat doctrinae, non controversiae post doctrinam.

PL 11, 994A

さらに、〔それらのことは〕シオンの全体においてではなく、その一つの谷において行われたのである。それは、シリアのパレスチナにあって、エルサレムの城壁から小さな流れが隔てているあのシオンの山においてではない。その頂には広くない平地があり、そこにはシナゴーグがあって、ユダヤの民が集まり、モーセを通して与えられた律法を学ぶことができた。しかし、そこでは争いは聞かれず、誰かによって裁判が行われることも、そこでいかなる裁判官によっても判決が下されたこともない。そこは教えの場であって、教えのあとの論争の場ではなかったからである。

De schismate Donatistarum libri VII 3.2.9

9

Si quid agendum erat, intra muros Hierusalem agebatur. Inde scriptum est in Esaia Propheta: Ex Sion prodiet lex, et verbum Domini de Hierusalem (Is. II, 3) .

PL 11, 995A

何か行うべきことがあれば、エルサレムの城壁の内で行われた。それゆえ、イザヤ預言者に書かれている。「シオンから律法が出て、主の言葉がエルサレムから出る」(イザヤ2:3)。

De schismate Donatistarum libri VII 3.2.10

10

Non ergo in illo monte Sion Esaias aspicit vallem; sed in monte sancto, qui est Ecclesia, qui per omnem orbem Romanum, caput tulit sub toto coelo.

PL 11, 996A

それゆえ、イザヤが谷を見るのは、あのシオンの山においてではなく、聖なる山においてであり、それは教会である。教会はローマ世界の全域にわたって、全天の下に頭をもたげた。

De schismate Donatistarum libri VII 3.2.11

11

In quo monte, a Deo Patre Filius Dei regem se constitutum esse gratulatur, in psalmo I, dicens: Quoniam regem constituit me super Sion montem sanctum suum (Ps. II, 6) : utique super Ecclesiam, cujus rex et sponsus et caput est.

PL 11, 996A

その山で、神の子は、父なる神によって王に立てられたことを喜んで、詩篇第一篇〔底本のとおり。ミーニュの注 (28)(29) によれば、古くは詩篇1篇と2篇を一つに数えることが多く(使徒言行録13:33 の「第一篇」の読み、ヒエロニムス、ヒラリウス)、オプタトゥスもそれに従う。今日の詩篇2:6 である〕でこう言う。「神は私を、その聖なる山シオンの上に王として立てたからだ」(詩篇2:6)。それはまさに教会の上にである。彼はその王であり、花婿であり、頭である。

De schismate Donatistarum libri VII 3.2.12

12

Non in illo monte, ubi nullae sunt portae quas diligat Deus; sed in monte Ecclesiae, qui spiritaliter appellatur.

PL 11, 996A

神が愛する門が一つもないあの山においてではなく、霊的にそう呼ばれる、教会の山においてである。

De schismate Donatistarum libri VII 3.2.13

13

Cujus Ecclesiae portas introeunt innocentes, justi, misericordes, continentes, et virgines: quas portas commemorat Spiritus sanctus per David in psalmo LXXXVI, dum dicit: Fundamenta ejus in montibus sanctis, diligit Dominus portas Sion.

PL 11, 997A

その教会の門を入るのは、無垢な者、正しい者、憐れみ深い者、節制する者、童貞である。この門のことを、聖なる霊はダビデを通して、詩篇第86篇でこう言って記している。「その土台は聖なる山々にあり、主はシオンの門を愛する」。

De schismate Donatistarum libri VII 3.2.14

14

Non illius corporalis montis, ubi jam nullae sunt portae; et post victorias Vespasiani imperatoris vix antiquarum exstant vestigia ruinarum.

PL 11, 997A

それは、もはや門が一つもない、あの物体としての山のことではない。皇帝ウェスパシアヌスの勝利ののち、古い廃墟の跡もほとんど残っていない。

De schismate Donatistarum libri VII 3.2.15

15

Est ergo spiritalis Sion Ecclesia, in qua a Deo Patre rex constitutus est Christus; quae est in toto orbe terrarum, in quo est una Ecelesia catholica.

PL 11, 997A

それゆえ、霊的なシオンとは教会であり、そこで父なる神によってキリストが王に立てられた。それは全地にあり、そこに唯一の公同の教会がある〔翻刻は Ecelesia。ミーニュの刷りはかすれていて読み切れないが、Ecclesia と取った〕。

De schismate Donatistarum libri VII 3.2.16

16

Nam Sion Ecclesiam esse et alio loco sanctissimus David Propheta testatur, dicens: Lauda Deum tuum, Sion, qui confortavit seras portarum tuarum, benedixit filiis tuis in te (Ps. CXLVII, 1 et 2) .

PL 11, 997A

シオンが教会であることは、別の箇所でも、最も聖なる預言者ダビデが証している。「シオンよ、汝の神をたたえよ。神は汝の門のかんぬきを強め、汝のうちで汝の子らを祝福した」(詩篇147:1, 2)。

De schismate Donatistarum libri VII 3.2.17

17

Per singulas provincias totius orbis, valles singulas intelligimus montis: et dum non in toto monte videt Esaias, sed in una valle, hoc est, sola Africa: in qua sola cum sufficerent templa Dei quae fuerant, alia facere voluerunt principes vestri: in qua sola dejecti sunt muri, et ut fierent muri, aqua sanctae piscinae transversa est, et novitas contra antiquitatem a vobis instituta est, et aqua humana contra divinam ordinata est.

PL 11, 997B

全世界のそれぞれの属州を、我々は山のそれぞれの谷と解する。イザヤが見るのは、山の全体においてではなく、一つの谷、すなわちアフリカだけにおいてである。そのアフリカだけにおいて、既にあった神の神殿で足りていたのに、諸君の長たちは別のものを造ろうとした。そこだけで城壁が崩され、城壁が造られるために聖なる池の水が横へそらされ、新しいものが古いものに対して諸君によって定められ、人間の水が神の水に対して据えられた。

De schismate Donatistarum libri VII 3.2.18

18

Hoc totum Deus in vallem montis Sion, et interrogat et increpat, dicens: Ut quid hoc factum est vobis? ideo, quoniam ascendistis in templa supervacanea: unaquaeque civitas repleta est vociferantium: vulnerati tui, non vulnerati gladio; et mortui in te, non mortui in bello: in errore sunt a minimo usque ad maximum: errantes in montibus omnes principes tui, in fugam conversi sunt: et qui capti sunt, graviter alligati, et fortiores tui longe fugati sunt.

PL 11, 997B

この全体を、神はシオンの山の谷に向けて、問いただし、叱責して言う。「なぜ、汝らにこのことが起きたのか。汝らが余計な神殿に上ったからである。町はみな、叫ぶ者たちで満ちた。汝の傷ついた者は、剣で傷ついたのではなく、汝のうちの死んだ者は、戦で死んだのではない。最も小さい者から最も大きい者まで迷いのうちにあり、汝の長たちはみな山々でさまよい、逃走に転じた。捕えられた者は重く縛られ、汝のより強い者たちは遠くへ追いやられた」。

De schismate Donatistarum libri VII 3.2.19

19

Missum me facite, amare plorabo: nemo me poterit consolari in contritione filiae generis mei; et ascendent Elamitae cum pharetris: (Elamitae Latina lingua dicuntur chori castrorum); et secutus est dicens: Penetralia vestra deferentur ad publicum, et secreta domus Israel nudabuntur.

PL 11, 998A

「私を放っておけ、私は苦く泣こう。わが族の娘が砕かれたことについて、誰も私を慰めることはできない。エラムの人々が矢筒を携えて上って来る」(エラム人は、ラテン語で「陣営の群れ」と言われる)。そして神は続けて言う。「汝らの奥まった所は人前へ運び出され、イスラエルの家の秘密は裸にされる」。

De schismate Donatistarum libri VII 3.2.20

20

Hoc in Africa factum est, et totum hoc quare factum est indicavit Deus, dum vobis imputat dicens: Quoniam convertistis aquam antiquae piscinae ad civitatem vestram, et dejecistis muros Hierusalem, ut faceretis alteram munitionem, et constituistis aquam inter duas munitiones, et ad piscinam antiquam attendere noluistis, nec ad eum, qui ab initio creavit illam (Is. XXII, 1 et seq.) .

PL 11, 998A

これがアフリカで起きたことであり、神は、そのすべてがなぜ起きたかを、諸君に責めを帰して言うことで示した。「汝らは、古い池の水を自分たちの町のほうへ向け、エルサレムの城壁を壊して、別の防壁を造り、二つの防壁のあいだに水を据えた。しかし、古い池にも、初めにそれを造った者にも、目を向けようとしなかった」(イザヤ22:1以下)。