ミレウィスのオプタトゥスfl. c. 365–385

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › De schismate Donatistarum libri VII

Liber VII, Caput IV 第VII巻 第IV章

Optatus of Milevis · De schismate Donatistarum libri VII · PL 11, 1088C · 17 sectiones

De schismate Donatistarum libri VII 7.4.1

1

Donatistis non autem Catholicis convenire quod dictum est de muscis morituris. --Nam aliqui ex vobis volentes nos populis suis contemnendos ostendere; etiam illud miscent tractatibus suis quod a Salomone propheta dictum est: Muscae moriturae exterminant olei suavitatem (Eccl. X, 1) : Et muscas morituras nos appellant: et oleum nominant, illum scilicet liquorem, qui ex nomine Christi conditur; quod chrisma postquam conditum est nominatur.

PL 11, 1088C

死にゆく蠅について言われたことは、ドナトゥス派の人々に当てはまるのであって、公同の人々にではない。――諸君のうちの何人かが、我々を自分たちの民に軽蔑すべき者として示そうとして、預言者ソロモンの言った言葉をも自分たちの説教に混ぜているからである。「死にゆく蠅は油の芳香を滅ぼす」(コヘレトの言葉10:1)。そして彼らは我々を死にゆく蠅と呼び、油と名づけるのは、キリストの名によって調えられる例の液体、すなわち、調えられたのちにクリスマと名づけられるもののことである。

De schismate Donatistarum libri VII 7.4.2

2

Antequam fiat, adhuc oleum est natura simplex; fiet suave, dum de nomine Christi conditur. Ergo tres res sunt quas Salomon propheta nominavit: oleum, suavitatem, et muscas morituras exterminantes suavitatem.

PL 11, 1089A

できあがる前には、それはなお本性において単純な油である。キリストの名によって調えられることで、それは芳しいものになる。それゆえ、預言者ソロモンが挙げたのは三つのものである。油と、芳香と、芳香を滅ぼす死にゆく蠅である。

De schismate Donatistarum libri VII 7.4.3

3

Istae tres res loca sua habent in ordine: primo loco est oleum: secundo suavitas de confectione: tertio, muscae morientes exterminantes suavitatem. Quisquis est talis tractator ex vobis, probet quomodo nos muscas morituras appellat.

PL 11, 1089A

この三つのものは、それぞれの位置を順序の中にもつ。第一の位置に油があり、第二に調合による芳香があり、第三に、芳香を滅ぼす死にゆく蠅がある。諸君のうちのそのような論者は誰であれ、どうして我々を死にゆく蠅と呼ぶのかを示せ。

De schismate Donatistarum libri VII 7.4.4

4

Si apud vos putatis esse confectionem quae det oleo suavitatem: apud vos est oleum et suavitas. Numquid nos exterminamus oleum vestrum, ut merito nos muscas morituras appelletis? quod vestrum est, apud vos est.

PL 11, 1089B

油に芳香を与える調合が諸君のもとにあると諸君が考えるなら、油も芳香も諸君のもとにある。我々が諸君の油を滅ぼしたとでもいうのか、それで我々を死にゆく蠅と呼ぶのが正当だと。諸君のものは、諸君のもとにある。

De schismate Donatistarum libri VII 7.4.5

5

Et si a vobis ad nos aliquis transitum fecerit; sic a nobis servatur, quomodo a vobis dimittitur: quomodo dicitis quia nos sumus muscae moriturae suavitatem olei corrumpentes, cum post vos nihil tale facimus? aut si a nobis dicitis suavitatem olei corrumpi posse: aut possumus aliquid, et damus oleo suavitatem: aut si nos, ut vultis, nihil possumus: remansit oleum tale esse, quale et natum est: quomodo dicitis quia nos sumus muscae moriturae, corrumpentes suavitatem olei?

PL 11, 1089B

また、もし誰かが諸君のところから我々のところへ移ってきたとしても、その者は、諸君のもとで手放されたとおりに我々のもとで守られる。それなのに、どうして諸君は、我々が油の芳香を損なう死にゆく蠅だと言うのか。諸君の後で、我々はそのようなことを何もしていないのに。また、諸君が、我々によって油の芳香が損なわれうると言うなら、我々に何かができて、油に芳香を与えているのか、あるいは、諸君の望むとおり我々には何もできず、油は生まれたままのものとして残るのか、どちらかである。それなのに、どうして諸君は、我々が油の芳香を損なう死にゆく蠅だと言うのか。

De schismate Donatistarum libri VII 7.4.6

6

Igitur oleum antequam a nobis conficiatur, tale est quale et natum est: confectum, suavitatem ex nomine Christi accipere potest.

PL 11, 1089B

したがって、油は、我々によって調合される前は、生まれたままのものである。調合されたなら、キリストの名から芳香を受けることができる。

De schismate Donatistarum libri VII 7.4.7

7

Quomodo possumus uno facto et conficere, et corrumpere? restat ut si oleum de se suave sit, vacet quod agitur ab hominibus si ab homine in nomine Christi conficitur. Non potest idem operarius duas res repugnantes et contrarias simul facere.

PL 11, 1089C

一つの行いによって、我々はどうして調合もし、損ないもできるのか。残る道は、油がそれ自体で芳しいのなら、人間によってなされること、すなわち人がキリストの名によって調合することは、空しいということである〔si 以下の係りは定かでない。「人間がキリストの名によって調合するのだとしても、その行いは空しい」と取った〕。同じ働き手が、相反し対立する二つのことを同時に行うことはできない。

De schismate Donatistarum libri VII 7.4.8

8

Vobis absentibus si conficimus, non corrumpimus. Si corrumpimus, quis ante nos confecerat quod corrumperemus? Quare ne vacet dictio Prophetae (si ita est), intelligite quia vos estis muscae moriturae.

PL 11, 1090A

諸君の不在のうちに我々が調合するなら、我々は損なってはいない。もし損なうのなら、損なうべきものを我々の前に調合した者は誰か。だから、預言者の言葉が(もしそうであるなら)空しくならぬために、諸君こそ死にゆく蠅であると悟れ。

De schismate Donatistarum libri VII 7.4.9

9

Vos enim exterminastis non quod natum est, sed quod confectum est, suavitas enim legitur non natura posse corrumpi.

PL 11, 1090A

諸君が滅ぼしたのは、生まれたままのものではなく、調合されたものだからである。芳香が損なわれうるのは、生まれつきによるのではないと読まれるからである〔non natura の係りは定かでない。芳香は自然の性質ではなく調合に由来し、損なわれうるのも調合されたものだと取った〕。

De schismate Donatistarum libri VII 7.4.10

10

Oleum enim simplex est, et nomen suum unum et proprium habet: confectum jam chrisma vocatur, in quo est suavitas, quae cutem conscientiae mollit, exclusa duritia peccatorum: quae animum innovat lenem: quae sedem Spiritui Sancto parat, ut invitatus illic, asperitate fugata, libenter inhabitare dignetur.

PL 11, 1090A

というのは、油は単純なものであり、それだけの固有の名をもつ。調合されたものはもはやクリスマと呼ばれ、そこには芳香がある。この芳香は、良心の皮膚を和らげて罪の硬さを締め出し、穏やかな心へと新たにし、聖なる霊のために座を備える。聖なる霊がそこへ招かれ、荒々しさが追い払われて、喜んでそこに住むことをよしとするように。

De schismate Donatistarum libri VII 7.4.11

11

Haec est suavitas olei, quam possunt muscae moriturae corrumpere. Si nos exterminaremus a vobis confectum oleum, merito nos muscas morituras appellare possetis: sed dum quod a vobis unctum est, tale servamus, quale suscipimus; muscae moriturae esse non possumus.

PL 11, 1090B

これが、死にゆく蠅が損ないうる油の芳香である。もし我々が、諸君によって調合された油を滅ぼすのなら、諸君が我々を死にゆく蠅と呼ぶのは正当であろう。しかし、諸君によって塗られたものを、受け取ったままに保っている以上、我々は死にゆく蠅ではありえない。

De schismate Donatistarum libri VII 7.4.12

12

Sed dum vos invidiae tempestatibus impulsi, quasi in oleum caditis; vos exterminatis in rebaptizatione suavitatem olei illius quod in nomine Christi confectum est, unde condirentur mores, unde accenderetur lumen mentis, ad salutarem et veram intelligentiam.

PL 11, 1090B

むしろ、妬みの嵐に駆り立てられて、油の中に落ちる蠅のように、諸君こそが、再洗礼において、キリストの名によって調合された油の芳香を滅ぼしている。この芳香によって、習俗は味つけされ、心の光は点され、救いをもたらす真の理解へと至るはずであった。

De schismate Donatistarum libri VII 7.4.13

13

Vos exterminatis rem ubi oleum fuit et suavitas. Nos quomodo potuimus corrumpere suavitatem, quae ante nos a nullo confecta est? seduxistis homines, rebaptizastis, iterum unxistis.

PL 11, 1090B

諸君は、油と芳香があったそのものを滅ぼしている。我々の前には誰にも調合されなかった芳香を、我々がどうして損なうことができたのか。諸君が人々を惑わし、再洗礼を施し、ふたたび塗油したのである。

De schismate Donatistarum libri VII 7.4.14

14

Proh dolor! non sine morte vestra, exterminastis quod fuerat de nomine Christi confectum, more muscarum, quae pereuntes exterminant: quia mors est peccatum, quod non habet indulgentiam.

PL 11, 1090B

ああ、痛ましい。諸君の死なしにではなく、諸君はキリストの名によって調合されていたものを、滅びながら滅ぼす蠅のように滅ぼした。赦しのない罪は死だからである。

De schismate Donatistarum libri VII 7.4.15

15

Scriptum est quia qui peccaverit in Spiritum Sanctum, non remittetur ei, nec hic, nec in futuro saeculo (Matt, XII, 32).

PL 11, 1091A

書かれている。「聖なる霊に対して罪を犯す者は、この世でも、来たるべき世でも、赦されることがない」(マタイ12:32)。

De schismate Donatistarum libri VII 7.4.16

16

Ergo cum et falso nos muscas appelletis, et omnia quae a nobis fiunt, dissolvere properetis, et nos contemnendos aut despiciendos esse dicatis, vobis solis sanctitatem vindicantes: innocentiam proponitis vestram, ut promittatis vos aliena posse donare peccata.

PL 11, 1091A

したがって、諸君は我々を偽って蠅と呼び、我々によってなされたことはすべて破棄しようと急ぎ、我々は軽蔑すべき、蔑むべき者だと言い、聖性を自分たちだけのものと主張している。それなのに諸君は自分たちの無垢を前面に押し出し、他人の罪を赦すことができると約束しているのだ。

De schismate Donatistarum libri VII 7.4.17

17

Videtis igitur non de nobis, ut disputatis, sed de vobis dixisse beatissimum Paulum apostolum: Erunt (inquit) homines seipsos amantes, cupidi, gloriantes sibi, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti: pacem non custodientes, sine affectu, detractores, immites, sine benignitate, etc. (II Tim. III, 2) .

PL 11, 1091A

それゆえ、諸君は見る。いとも幸いなる使徒パウロが語ったのは、諸君が論じるように我々についてではなく、諸君についてである。「人々は自分を愛し、貪欲で、自らを誇り、高ぶり、冒瀆的で、親に従わず、恩を知らず、邪悪で、平和を守らず、情がなく、中傷し、残酷で、慈愛を欠くであろう、など」と彼は言う(二テモテ3:2)。