De schismate Donatistarum libri VII 2.20.1
Contra Donatistas qui se sanctos dicunt, nullum hominem esse a peccato immunem et perfectum. --Etiam vos ipsi, qui sancti et innocentes videri ab hominibus vultis, dicite, unde est ista sanctitas, quam vobis licentius usurpatis? quam Joannes apostolus profiteri non audet, qui ait: Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8) .
PL 11, 974Aドナトゥス派に反論して、自らを聖なる者と称する彼らに、罪を免れた完全な人間は一人もいないことを示す。――諸君自身も、人々から聖なる者、無垢の者と見られたいと望むのだから、言うがよい、諸君がほしいままに我が物とするその聖性はどこから来るのか。使徒ヨハネでさえそれを公言する勇気がなく、こう言っている。「もし我々が、自分には罪がないと言うなら、我々は自分自身を欺いており、真理は我々のうちにない」(一ヨハネ1:8)。
De schismate Donatistarum libri VII 2.20.2
Hoc qui dixit, sapienter se ad Dei gratiam reservavit. Est enim Christiani hominis, quod bonum est, velle; et in eo, quod bene voluerit, currere: sed homini non est datum, perficere: ut post spatia, quae debet homo implere, restet aliquid Deo, ubi deficienti succurrat: quia ipse solus est perfectio, et perfectus solus Dei Filius Christus.
PL 11, 974Aこれを言った者は、賢明にも自らを神の恵みに委ねた。善いことを欲し、善く欲したことにおいて走るのは、キリスト教徒たる人間の務めだからである。だが、成し遂げることは人間には与えられていない。人間が満たすべき行程のあとに、力尽きた者を助けるために神に残されるものがあるように、というのである。完全そのものは神のみであり、完全な者は神の子キリストのみだからである。
De schismate Donatistarum libri VII 2.20.3
Caeteri omnes semi-perfecti sumus. Quia nostrum est velle, nostrum est currere; Dei, perficere. Unde beatissimus apostolus Paulus, ait: Neque volentis, neque currentis, sed ad Dei gratiam pertinentis (Rom. IX, 16) .
PL 11, 975Aその他の我々はみな、半ば完全な者にすぎない。欲することは我々のもの、走ることは我々のもの、成し遂げることは神のものである。それゆえ、いと祝福された使徒パウロは言う。「〔事は〕欲する者のものでも、走る者のものでもなく、神の恵みに属するものである」(ローマ9:16)。
De schismate Donatistarum libri VII 2.20.4
Nam et a Christo salvatore nostro, perfecta sanctitas non est data, sed promissa. Denique sic ait: Sancti eritis, quia ergo sanctus sum (Levit. XI, 45) . Solus est ergo perfectus et sanctus. Denique non dixit, sancti estis, sed, sancti eritis, dixit.
PL 11, 975Aまた、我々の救い主キリストからも、完全な聖性は与えられたのではなく、約束されたのである。こう言っているからである。「汝らは聖なる者となるであろう、我は〔底本は ergo。ego と読む〕聖なる者であるから」(レビ記11:45)。それゆえ、完全で聖なる者は彼ただ一人である。さらに、彼は「汝らは聖である」とは言わず、「汝らは聖なる者となるであろう」と言ったのである。
De schismate Donatistarum libri VII 2.20.5
Unde est ergo, quod vobis perfectam sanctitatem de superbia vindicatis? nisi ut appareat, quia vos ipsos decipitis, et veritas in nobis non est. In Joannis schola esse noluistis.
PL 11, 975Aそれなのに、諸君が高ぶりから完全な聖性を主張するのは、どこから来たのか。それは、諸君が自分自身を欺いており、真理が我々のうちにない〔底本は in nobis。ヨハネの句(一ヨハネ1:8)をそのまま引いたため、人称が前と合わない。少し後でミーニュは、言い換えた形 et veritas in vobis non est を刷っている〕ことを明らかにするためでなくて何であろう。諸君はヨハネの学び舎にいることを望まなかった。
De schismate Donatistarum libri VII 2.20.6
Cum enim seducitis aliquos, promittitis vos indulgentiam peccatorum esse daturos: et cum vultis donare peccata, vestram profitemini innocentiam: et remissionem peccatorum sic datis, quasi nullum habeatis ipsi peccatum.
PL 11, 975A諸君は人々を惑わすとき、罪の赦しを与えると約束する。そして罪を赦そうとするとき、自らの無垢を公言する。まるで自分自身には何の罪もないかのようにして、罪の赦免を授けているのである。
De schismate Donatistarum libri VII 2.20.7
Non est ista praesumptio, sed deceptio: nec veritas, sed mendacium. Etenim inter vicina momenta, dum manus imponitis et delicta donatis, mox ad altare conversi, dominicam orationem praetermittere non potestis.
PL 11, 975Bそれは僭越ではなく欺瞞であり、真理ではなく虚偽である。まことに、ごく近い折々のうちに、手を置いて過ちを赦しておきながら、すぐに祭壇に向き直れば、主の祈りを省くことはできない。
De schismate Donatistarum libri VII 2.20.8
Et utique dicitis: Pater noster, qui es in coelis, dimitte nobis debita et peccata nostra. Quid vocaris, dum peccata confiteris tua? si sanctus es, dum dimittis aliena? hoc modo et vos ipsos decipitis, et veritas in vobis non est.
PL 11, 975Bそして諸君はたしかにこう唱える。「天にいる我々の父よ、我々の負い目と罪を赦せ」。自らの罪を告白しながら、汝は何と呼ばれるのか。他人の罪を赦しながら、聖なる者だというのか。このようにして諸君は自分自身をも欺いており、真理は諸君のうちにない。
De schismate Donatistarum libri VII 2.20.9
Sed ut apparet, hoc vobis dictat nutrix vestra superbia, quam Christus in Evangelio testificatur: quia etsi nomina vestra non dixit, per similitudinem tamen vestros mores ostendit; sic enim scriptum est: Dicebat Jesus hanc similitudinem, propter eos qui se sanctos putant, et contemnunt caeteros (Luc XVIII, 9) .
PL 11, 975Bだが明らかなとおり、これを諸君に吹き込むのは諸君の乳母である高慢であり、キリストは福音書でこれを証している。名前は挙げなかったが、たとえによって諸君の振る舞いを示したのである。こう書かれている。「イエスは、自分を聖なる者と思い、他の者を見下す人々のために、このたとえを語った」(ルカ18:9)。
De schismate Donatistarum libri VII 2.20.10
Hoc de vobis dictum esse, ipsa res evidenter ostendit; dum vos quasi sanctos extollitis, et nos manifeste aperteque contemnitis: Duo (inquit) ascenderunt in templum adorare, unus Pharisaeus, et unus Publicanus (Ibid. 10) .
PL 11, 975Cこれが諸君について言われたことは、事実そのものが明白に示している。諸君は自らを聖なる者のように持ち上げ、我々をあからさまに、公然と見下しているからである。「二人の者が祈るために神殿に上った。一人はファリサイ派の者、一人は徴税人であった」と言う(ルカ18:10)。
De schismate Donatistarum libri VII 2.20.11
Pharisaeus tumidus, superbus, inflatus, talis, quales et vos videmus: non humiliato corpore, non inclinata cervice; sed erecta facie, et tumenti pectore: Gratias tibi, Deus, quia nihil peccavi; hoc est dicere Deo, non habeo quod ignoscas.
PL 11, 975Cファリサイ派の者は、膨れあがり、高慢で、傲り高ぶり、我々が諸君に見るのと同じ有様であった。体を低くせず、首を垂れず、顔を上げ、胸を張って言った。「神よ、汝に感謝する、私は何の罪も犯していないのだから」。これは、神に向かって、「汝が赦すべきものを私は持っていない」と言うことである。
De schismate Donatistarum libri VII 2.20.12
Hoc insanus furor, hoc punienda et damnanda superbia. Deus paratus est ignoscere, et reus festinat indulgentiam recusare. Publicanus humilis, hominem se esse cognoscens, sic rogavit, dicens: Propitius esto, Domine, mihi peccatori (Ibid. 14) .
PL 11, 976Aこれは狂った激情であり、罰せられ断罪されるべき高慢である。神は赦す用意があるのに、罪ある者は赦しを拒むことを急ぐ。徴税人はへりくだり、自分が人間にすぎないと知って、こう願った。「主よ、罪人である私に憐れみ深くあれ」(ルカ18:14)〔引用の文は13節に当たる。引照はミーニュの刷りのまま〕。
De schismate Donatistarum libri VII 2.20.13
Sic justificari meruit humilitas: sic superbia in Pharisaeo, magistro vestro, de templo damnata descendit. Meliora inventa sunt peccata cum humilitate, quam innocentia cum superbia.
PL 11, 976Aこうして謙遜は義とされるに値し、高慢は、諸君の師であるファリサイ派の者において、断罪されて神殿から下った。謙遜を伴う罪のほうが、高慢を伴う無垢よりも優れたものと見いだされたのである。
De schismate Donatistarum libri VII 2.20.14
Deinde cum vobis traditionis et schismatis gravia peccata non desint, insuper et superbos vos esse gratulamini.
PL 11, 976Aそのうえ、諸君には引き渡しと分派という重い罪が事欠かないのに、さらに自分たちが高慢であることを喜んでさえいる。