De schismate Donatistarum libri VII 2.24.1
Injuria facta a Donatistis omni hominum generi et aetati per impositionem manuum in poenitentiam. --Ergo linguas vestras acuistis in gladios, quas movistis in mortes, non corporum, sed honorum: jugulastis non membra, sed nomina.
PL 11, 979Aドナトゥス派があらゆる人々とあらゆる年齢の者に加えた不正、すなわち悔悛のための按手。――こうして諸君は自らの舌を剣のように研ぎ、それを死へと動かした。死とは体の死ではなく、名誉の死であり、諸君が喉を切ったのは肢体ではなく名であった。
De schismate Donatistarum libri VII 2.24.2
Quid prodest, quia vivunt homines, et honore a vobis occisi sunt? valent quidem membris, sed ereptae portant funera dignitatis.
PL 11, 979B人々が生きていても、諸君によって名誉の上で殺されたのなら、何の益があろうか。たしかに彼らは肢体は健やかであるが、奪われた品位の葬いを身に負っている。
De schismate Donatistarum libri VII 2.24.3
Extendistis enim manum, et super omne caput mortifera velamina praetendistis: ut cum sint (sicut supra dixi) quatuor genera capitum in Ecclesia, episcoporum, presbyterorum, diaconorum, et fidelium: nec uni parcere voluistis: evertistis animas hominum.
PL 11, 979B諸君は手を伸ばし、あらゆる頭の上に死をもたらす覆いをかけたからである。(先に述べたように)教会には四種の頭、すなわち司教、司祭、助祭、信徒があるのに、諸君はその一つをも容赦しようとせず、人々の魂を覆したのである。
De schismate Donatistarum libri VII 2.24.4
Hos actus vestros odit Deus in Ezechiele propheta, cum dicit: vae facientibus velamen, hoc est, imponentibus manum super omnem aetatem ad evertendas animas (Ezech. XIII, 18) . Invenistis pueros; de poenitentia sauciastis, ne aliqui ordinari potuissent.
PL 11, 979B諸君のこうした行いを、神は預言者エゼキエルにおいて憎んで、こう言っている。「覆いを作る者たちに災いあれ」、すなわち、魂を覆すためにあらゆる年齢の者の上に手を置く者たちに〔災いあれ〕(エゼキエル13:18)。諸君は少年たちを見いだし、悔悛によって傷つけた。誰一人として叙階されえなくするためである〔悔悛を課された者は聖職に叙階されえなかったことを言う〕。
De schismate Donatistarum libri VII 2.24.5
Agnoscite vos animas evertisse. Invenistis fideles antiquos, fecistis poenitentes. Agnoscite vos animas evertisse. Invenistis diaconos, presbyteros, episcopos, fecistis laicos. Agnoscite vos animas evertisse.
PL 11, 980A諸君は魂を覆したと認めよ。諸君は古参の信徒たちを見いだし、悔悛者にした。諸君は魂を覆したと認めよ。諸君は助祭、司祭、司教を見いだし、平信徒にした。諸君は魂を覆したと認めよ。