De schismate Donatistarum libri VII 1.20.1
Litterae episcoporum Numidiae adversus Felicem ordinatorem Caeciliani. --Interea de suorum criminum fonte, qui apud eos multorum flagitiorum venis exuberaverat, unum traditionis convicium in ordinatorem Caeciliani derivandum esse putaverunt: providentes quod fama duas res similes uno tempore loqui non posset; ut crimina in silentium mitterent sua, vitam infamare conati sunt alienam: et cum possent ipsi ab innocentibus argui, innocentes arguere studuerunt, mittentes ubique litteras livore dictante conscriptas, quas inter caeteros actus habemus in posterum.
PL 11, 923Aヌミディアの司教たちがカエキリアヌスの叙階者フェリクスを攻撃する書簡。――その間に彼らは、自分たちの罪の源泉から、彼らのもとで多くの恥ずべき行いの脈となってあふれていたものから、引き渡しという非難をただ一つ、カエキリアヌスの叙階者に向けて流し込むべきだと考えた。世評は似通った二つの事を同時に語れないと見通していたのである。そこで自分たちの罪を沈黙のうちに葬るために、他人の生き方を貶めようと企てた。そして自分たちこそ無実の者たちから咎められうるのに、無実の者たちを咎めることに熱中し、妬みの命じるままに書かれた書簡をあらゆる所へ送った。それらの書簡を、我々は他の記録とともに、後で用いるために持っている。
De schismate Donatistarum libri VII 1.20.2
Adhuc Carthagine positi praecesserunt se epistolis suis, ut rumoribus falsis cunctorum auribus insererent mendacium, sparsa fama per populos: et dum de uno celebrata sunt falsa, supra dictorum verissima crimina sub silentio latuerunt.
PL 11, 924Aなおカルタゴにいる間にも、彼らは書簡によって先回りし、偽りの噂によってすべての人の耳に虚偽を植えつけ、風聞を民のあいだにまき散らした。一人について偽りが言いふらされるあいだに、先に述べた者たちのまことに真実な罪は、沈黙のうちに隠れていた。
De schismate Donatistarum libri VII 1.20.3
Frequenter solet erubesci de crimine: sed illo tempore non fuit cui erubesceretur: quia praeter paucos catholicos, peccaverant universi; et quasi imago fuerat innocentiae, inter multos nefas admissum.
PL 11, 924A人は罪を恥じて赤面することがよくある。しかしそのときには、恥じ入る相手がいなかった。少数の公同の者を除いて、全員が罪を犯していたからである。多くの者のあいだで犯された不正は、無垢の似姿のようなものになっていた。
De schismate Donatistarum libri VII 1.20.4
Parum erat traditionis facinus, quod per Donatum Masculitanum et caeteros supradictos constabat admissum: etiam ingens flagitium schismatis traditioni junxerunt.
PL 11, 924Bマスクラのドナトゥス〔Masculitanus。ミーニュの注 (48) によれば、ヌミディアの町マスクラ(Mascula)の人〕と、先に述べた他の者たちを通して犯されたことが明らかな、引き渡しという凶行だけでは足りなかった。彼らは引き渡しに、分派という巨大な恥ずべき行いまで結びつけたのである。