De schismate Donatistarum libri VII 2.19.1
Eucharistia a Donatistis canibus data, ampulla chrismatis in praeceptis projecta, aliaque eorum sacrilegia. --Et quod vobis leve videtur, facinus immane commissum est, ut omnia sacrosancta supra memorati vestri episcopi violarent.
PL 11, 972Aドナトゥス派によって聖餐が犬に与えられ、聖香油の小瓶が〔底本は in praeceptis(戒めのうちに)。「断崖に」の意の in praecipiti の誤りかと解した。この見出しは編者のもの〕投げ捨てられたこと、およびそのほかの彼らの瀆聖。――そして、諸君には軽いことと見えようが、前に述べた諸君の司教たちは、あらゆる聖なるものを冒すという、おぞましい凶行を犯したのである。
De schismate Donatistarum libri VII 2.19.2
Jusserunt Eucharistiam canibus fundi; non sine signo divini judicii: nam iidem canes accensi rabie, ipsos dominos suos, quasi latrones, sancti corporis reos, dente vindice, tamquam ignotos et inimicos laniaverunt.
PL 11, 972A彼らは聖餐を犬にぶちまけるよう命じた。神の裁きのしるしがなかったわけではない。同じ犬どもが狂暴に燃え上がり、自分たちの主人たちを、まるで盗賊のように、聖なる体に対する罪人として、報復の牙で、見知らぬ者、敵であるかのように引き裂いたのである。
De schismate Donatistarum libri VII 2.19.3
Ampullam quoque chrismatis per fenestram, ut frangerent, jactaverunt; et cum casum adjuvaret abjectio, non defuit manus angelica, quae ampullam spiritali subvectione deduceret: projecta casum sentire non potuit; Deo muniente, illaesa inter saxa consedit.
PL 11, 972Aまた、聖香油の小瓶を、割るために窓から投げた。そして、投げ捨てられたことが落下を助けるはずであったのに、天使の手が欠けることはなかった。その手が、霊的な運搬によって小瓶を下へ導いたのである。投げ捨てられたものは落下を感じることができなかった。神が守り、傷つかないまま石の間に落ち着いた。
De schismate Donatistarum libri VII 2.19.4
Et possent ista non fieri, si mandata Christi in memoria haberetis, qui ait: Ne dederitis sanctum canibus, neque miseritis margaritas vestras ante porcos, ne conculcent eas pedibus suis, et conversi elidant vos (Matth. VII, 6) .
PL 11, 972Bもし諸君がキリストの戒めを心に留めていたなら、これらは起こらずに済んだであろう。彼はこう言っている。「聖なるものを犬に与えるな。汝らの真珠を豚の前に投げるな。それらを足で踏みにじり、向き直って汝らを打ちのめすことのないように」(マタイ7:6)。
De schismate Donatistarum libri VII 2.19.5
Quid tale ab operariis unitatis fieri potuit? unde nobis Catholicis vanam invidiam facere laboratis. Inde revertentes Urbanus Formensis et Felix Idicrensis, invenerunt matres, quas de castimonialibus fecerant mulieres.
PL 11, 972B一致の働き手たちによって、このようなことが行われ得たであろうか。それなのに諸君は、そのことで我々公同の者たちに対して、むなしい憎しみをかき立てようと努めている。そこから帰ってきたフォルマのウルバヌスとイディクラのフェリクスは、母となった者たち、かつて貞潔の誓いを立てていたのを彼らが〔ただの〕女にしてしまった者たちを見出した。
De schismate Donatistarum libri VII 2.19.6
Ecce quales, frater Parmeniane, episcopos celas: et cum pro tuis erubescere debueras, Catholicos innocentes accusas.
PL 11, 973A見よ、パルメニアヌス兄弟よ、汝がどのような司教たちを隠しているかを。汝は自分の者たちのために赤面すべきであったのに、無垢な公同の者たちを訴えている。
De schismate Donatistarum libri VII 2.19.7
Interea supra memoratus Felix inter crimina sua, et facinora nefanda, ab eo comprehensa puella cui mitram ipse imposuerat, a qua paulo ante pater vocabatur, nefarie incestare minime dubitavit. Et quasi de peccato sanctior fieret, Tysedim velociter properavit.
PL 11, 973Aその間に、前に述べたフェリクスは、自分の数々の罪、忌まわしい凶行のうちにあって、自分が捕えた乙女、自ら頭巾をかぶせ、少し前まで自分を「父」と呼んでいた者を、ためらうことなく不道徳にも汚し、近親相姦を犯した。そして、罪によってかえって聖くなるかのように、ティセディスへ急いで向かった〔Tysedis は地名。綴りのとおり音写した〕。
De schismate Donatistarum libri VII 2.19.8
Sic Donatum annorum septuaginta episcopum, hominem innocentem spoliare ausus est episcopali nomine et officio et honore.
PL 11, 973Aこうして、七十歳の司教ドナトゥス、無垢な人から、司教の名と務めと名誉を奪うことを、あえて行ったのである〔ここのドナトゥスは、次の節の「公同の司教」、すなわちティセディスの司教と解した〕。
De schismate Donatistarum libri VII 2.19.9
Venit schismaticus ad episcopum catholicum, ad innocentem reus, ad Dei sacerdotem sacrilegus, incestus ad castum, ad episcopum jam non episcopus; sed de placito et de conjuratione vestra securus, vestris legibus et decretis armatus: manus, quas paulo ante peccata gravaverant, capiti innocentis injecit: et de illa lingua ausus est ferre sententiam, quae jam nec ad poenitentiam agendam vel idonea videbatur.
PL 11, 973A分派の者が公同の司教のもとに来た。無垢な者のもとに罪ある者が、神の司教のもとに瀆聖の者が、貞潔な者のもとに近親相姦の者が、司教のもとに、もはや司教でない者が来たのである。だが、諸君の協定と共謀に安心し、諸君の法と決議で武装して、少し前に罪が重くしていた手を、無垢な者の頭にかけた。そして、悔い改めを行うにさえもはやふさわしくないと見えたあの舌で、判決を下すことをあえて行った。
De schismate Donatistarum libri VII 2.19.10
Ecce quales, frater Parmeniane, defendis: ecce pro qualibus jamdudum dotes operari dixisti.
PL 11, 974A見よ、パルメニアヌス兄弟よ、汝がどのような者たちを弁護しているかを。見よ、先ほど汝は、どのような者たちのために賜物が働くと述べたのかを。