De schismate Donatistarum libri VII 2.13.1
Laudes Ecclesiae commemoratas a Parmeniano Catholicis convenire. --In uno tibi solo, Parmeniane frater, ingrati esse non possumus; quod Ecclesiam nostram, id est, catholicam, quae continetur toto orbe terrarum, quamvis ab ea sis alienus, laudare voluisti, in numerando dotes; in quarum numero satis errasti, et in dicendo, quia ipsa est hortus conclusus, et fons signatus, et unica sponsa.
PL 11, 965Bパルメニアヌスが挙げた教会への賛辞は、公同の者たちにこそ当てはまること。――パルメニアヌス兄弟よ、ただ一つの点で、我々は汝に恩知らずでいることはできない。汝が、我々の教会、すなわち全地に広がる公同の教会を、自分はそこから疎遠であるにもかかわらず、賛美しようとしたことである。汝は賜物を数え上げることにおいて、またそれが閉じた園、封じられた泉、唯一の花嫁であると語ることにおいて、〔賛美した〕。賜物の数については、汝は大いに誤ったのだが。
De schismate Donatistarum libri VII 2.13.2
Hoc nos de nostro dicimus; nam tu de alieno locutus es. Quidquid de laudibus Ecclesiae dicere potuisti, nos priores eadem loquimur. Traditores vobiscum et ipsi damnamus eos videlicet, quos, si meministi, in primo libro demonstravimus.
PL 11, 965Bこれを我々は自分のものについて言うが、汝は他人のものについて語った。汝が教会の賛辞として語りえたことは何であれ、我々のほうが先に語っている。引き渡し者たち、すなわち、汝が覚えているなら第一巻で我々が明らかにした者たちを、我々自身も諸君とともに断罪する。
De schismate Donatistarum libri VII 2.13.3
Et cum sit nobis cum universo terrarum orbe communio, ex universis provinciis nobiscum: sic jamdudum duas ecclesias comparare voluisti, quasi sola habeat Africa populos Christianos, in qua vitio vestro duae videntur partes effectae: et dum immemor factus es Christi dicentis, unam esse sponsam suam; tu in Africa non dixisti duas esse partes, sed duas Ecclesias.
PL 11, 965C我々には、全地との、またあらゆる属州から我々とともにある交わりがあるのに、汝はこのようにとうから二つの教会を並べようとした。あたかもアフリカだけがキリスト教徒の民をもつかのように。しかもそのアフリカでは、諸君の過ちによって二つの派ができたと見える。汝は、自分の花嫁は一つであると言うキリストを忘れ、アフリカでは、二つの派があるとは言わず、二つの教会があると言ったのである。
De schismate Donatistarum libri VII 2.13.4
Certe una est, quae ex voce Christi meruit indicari, qui ait: Una est columba mea, una est sponsa mea.
PL 11, 966A確かに〔教会は〕一つである。それはキリストの声によって、そう示されるにふさわしいとされた。彼は言う、「私の鳩は一つ、私の花嫁は一つ」と。